Castruccii Bonamici De rebus ad Velitras gestis anno 1744. Commentarius

발행: 1750년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

gnia prosectus in Labicanum agrum uenit, Castraque ad Ualmcntomum , veteris Labici vestigiis insigne oppiduvi , istat . Quatriduum ibi moratur , dum cibaria ad Exercitum subvehuntur , quibus non satis Provia sum esse dicebatur . Interea iubet , necessa riis tantum retentis , reliqua impedimenta dimitti , quo milites ad pretestandum expeditiores occurrant hostibus. Statuerat enim hostes adoriri , & militum alacritate incitatus,& quod illos impari numero etiam negligentius agere sciret . Id si ea esset celeritate factum , quae multum in bellis potest , opinio init, mari Austriacos exclusos, omnibus circa Regionibus partim exinanitis , partim ab Hispaniensi , & Neapolitano Exercitu praeoc cupatis , frumenti , pabulique inopia compulsos , aut iniquo & tempore , & loco decertaturos fuisse , aut sese unde venerant rescepturos . Cujus tantae rei occasio pulcherri. ma corrupta est paucorum dierum mora, qui bus diebus ad Ualmontonium moratur Rex cibariorum causa . Tam parvo saepe tempo'

re , tantae in bello commutationes fiunt. At Lobccivi Zius , quem ad Falerios Faliscorum Concilium advocalis supra ostendimus , de Regis consilio conjectura judicans, & de itinere certior factus . omissa omni disputatio ne , maturandum sibi existimavit, & maritimis Romanisque commeatibus timens, ma gnis Romam versus itineribus contendere coepit . Iisdem diebus praemiserat Rex cum parte copiarum Atrisci Ducem , qui Tyberim caeteraque ad Urbem loca exploraret, Frumentum, pabulumque omae, ne cui ho

42쪽

AD UEL 3TRAs GESTIS. ῖς stibus usui esset , aut aveheret , aut corrum-Peret , atque omnem alendi Exercitus , &longius progrediendi . quantum posset ficultatem hostibus eriperet . Praemitrit etiam explorandi causa Piaenelle Mortilii Comitem Sanctacrucium Draconum Tarraconensis Turmae Praefectum, omni virum & virtutis, &nobilitatis laude praestantem . Hoc vero magis Lotico vicZius properare , ut cum EXer citu quam primum ad Urbem esset , ne Roma , unde illi omnium rerum spes , marimque , ac flumine prohiberetur , neve horrea, quae ad Eretum consti fuerat , occuparet ho liis , aut perderet . Itaque Uogthernium In strue orem Exercitus cum expedita Illyricorum peditum , atque equitum Hungaricorum manu misit , qui frumento , pabuloque , at que horreis consuleret, Antecursores hostium reprimeret , Pontem ad transducendas copias

in Tyberi efficeret ; ipse cum Exercitu statim lubsequitur. Qua re coenita Atrisci Dux paulatim ad Regem sese recipere coepit, cum plus Austriacis terroris , quam damni intulisset . Lobco vicetius omnibus copiis Tyberim transductis ad Eretum pervenit, castraque i. iidoneo loco ponit . Ereti paucos dies dum

LobcovicZius moratur allevandorum militum caussa, quos continens iter defatigaverat, plures Roma omnis generis , atque ordinis homines confluxerant in Calira , propinquitate Exercitus , & novitate rei invitati . Alii studio partium , alii bellorum inscitia deprauati , communi etiam vitio naturae, cui novamue potissimum arrident , in maximam eumque rei admirationem rapiebantur. G Non.

43쪽

', DE RE ausNonnulli ex barbaricis vestibus , ἰmmanique

verborum sono militum vires , atque animum aetiimabant. Omnes denique numerum

copiarum , Ordinem , robur mirari , laudare, nullum et Ie , dicere . nedum Neapolitanum Exercitum Qui tantae tamque inuictae multitudinis aspectum modo serre possit. Horum admiratione , arque vocibus mirifica accessit

militibus . Centurionibusque , & caeteris co 'piarum Praesectis opinio victoriae , & nostrorum contemptus , sic ut paucis diebus sese Neapoli laturos jactarent s atque Austriacarum partium aliqui Romae , quasi debellatum iam foret, de belli praemiis cogitarent . I p eLobcoyicetius, qui spei magis causam, quam spem ipsam attenderet , Fonfirmatior tamen in dies , atque alacrior videbatur , vel praesentium adulatione sublatus , vel ne aliquid militum fiduciae non ita laetus Imperatoris vultus detraheret . Instructo igitur , & con

i firmato Exercitu , recensitoque copiarum nu'

mero ab Ereto progressus, trajectoque Aniene binis Castris ad oppidum venit , quod C. Marii septies Consulis Suburbanum fuisse

abnt . Rex comparata tandem re trumenta Da a Ualmontonio cum omni Exercitu pro'

sectus est eo , quo diximus , animo, ut Su' burbana praeoccuparet , atque hostes . si ser-ν et occasio , adoriretur , Cumque millia pasilaum quatuor sere processisset, nuntiatum est ei non longe Austriacos abesse , fierique posse , ut in itinere dimicaretur . Id ne accide ret , magnopere sibi praecavendum esse Rex existimabat ; namque periculosum ducebat in ter silvas atque intercisos vallibus colles, obib

44쪽

AD UELITRAs GESTIS. 3beere praelio milites itinere , ieiunio , imbre

consectos . Acciderat enim repentinum imbris incommodum . Tormenta etiam ad praelium necessaria neque facile convectari , deterrima & lutulenta via , neque recte admi

nistrari per impeditos sepibusque obseptos Campos poterant . Ergo subitum pro tempore , & loco , consilium capit ; retorqueri agmen a Tusculano , quo iter direxerat, Uelitrasque occupari iubet . Uelitris occupatis tumultuose conssidet Exercitus magis, ut tem poris angustia , quam ut rei militaris ratio postulabat . Erat enim persuasum non mynendi animo eastra ibi fieri , sed ut aliqua militibus quies daretur; omnesque prosectionis postridie signum ex pectabant ; neque dς Tusculano spem , cogitationemque abjece rarit . Interim Lobcovicetius ad Urbem cum esset , salutandi Pontificis caussa , compluri-hus Tribunis militum , primisque ordinibus comitatus Romam ingreditur , tota undique ad adventum ejus effusa Civitate. Certe multitudinis favore , & cupiditate visendi Imperatorem fama iam , & praesenti expeditione clarum , celebratus adeo suit eius in Urbem introitus , ut nihil ei ad triumphum illo die, praeter victoriam , desuliis videretur. At ille nihil rerum vanis occupatus ad Exercitum e dem die rediit , motisque a Mariano Castris, omnique hostibus suburbano exclusis ad Ariacinum nemus processit , & validam manum ante misit , quae loci naturam pmpter interiecti nemoris latebras difficilem cognosceret,& qua in regione hostes versarentur , quod N iter cogitarent , exploraret . Eadem qui C a cognin

45쪽

cognosceret , atque exploraret, praemissus ab Reee fuerat . cum peditum , atque equitum parie Joannes Ferriera Caltrorum Praefectus. Hic cum hostium e loratores in ipso nemore , atque itingre offendisset , paucis emissis iaculis & nonnullis utrinque vulneratis, interfectisque , maturius se te ad Regem in CDi ira recepit eodem omnino tempore , quo jam Pyrochi trophorum Centuriae, stationesque

Exercitus omnes accelerabant , ut cedentibus

auxilio succurrerent . Postero die Rex Draconum alam , & delectorum peditum manum expeditam esse in armis iubet ad Tusculanum & Tusculanum iam occupaverant Austriaci eamque regionem omnem explorandam. Ecce auqem dum haec ab Rege administrantur , repente in supercilio montis , qui Uelitris . Castrisque Regis imminebat, apparere hostes incipiunt , horribilemque e superi

ribus loeis speciem praebebant , longe . late que armis a Sole collucentibus. atque initru rio agmine descendentes . Rex impro vaso hostium adventu nihil permotus , productis omnibus copiis , equitatu , & peditatu idoneis locis collocato , militibus , Ducibusque ad virtutem , & fidem incitatis . quid hostes consilii caperent , sorti , magnoque ex

pectabat animo . Lobco vicetius propius sum mn e monte conspicatus Regis copias , inviasque convalles , quae inter suum , atque lExercitum Regis intererant, perterritus tum

demum difficultate rei, nihilexistimabat committendum temere . Itaque tenebat sese.

Cumque uterque utrique fuisset Exercitus in conspectu sub armis continenter a prima lin

46쪽

AD UELi TR As GEs Tis. ἐγce prope ad meridiem r primi Austriaci abjecto , ut videbatur , rem Praelio decernendi consilio , Montem , quem insederant , praesidio , aggeribus , machinisque munire coe perunt qui Mons inter duorum Exercituum Castra medio sere spatio eminebat . Rex ubi videt per Lobco vicetium stare , quominus pugna decertetur, castra & ipse communire instituit , quae aberant a Castris hostium circiter millia passtium quatuor . Castra autem hostium a laevo latere negligenter posita videbantur , dissipato potius , quam descripto per Aricini nemoris saltus Exercitu : In dextro Oppidum Lanuvinum versus majorem Equitatus partem Lobco vicetius collocaverat, quo facilius in agros excursiones faceret, pa' bulatores interciperet , commeatibus , si

posset , a mari Neapolique Regios intercluderet ; Ipse in oppido Nemorensi praetorium

constituerat , Erant interea Italiae totius animi, atque oculi in utrumque intenti Exercitum e neque enim maioribus umquam copiis , maiorique partium studio Neapolitanum Regnum Ορ' pugnatum , de sensumque esse constabat: Aliique alio trahebantur nomines , ut cogitarent

quid Carolo Regi , quid Austriacis , quid

Neapolitanis , quid porro Italiae omni accideret . Verum tanto discrimini , quod Exercituum propinquitate ad maturari videbatur, repugnabat natura loci, & eorum consilium, qui summae rei praeerant , innataque etiam

mortalibus trepidatio , qui quo propius ad

supremum rerum suarum certamen accesserint, eo longius a tanto fortunae periculo ab-

47쪽

ῖ8 DE RE Aushorrere animo videntur . Namque Rex , ne hostium cattris succederet , impediebatur editioribus locis a Lobcovicetio praeoccupatis, Aricinique nemoris angustia : Ne autem Lobcq-τichius in Regis castra irrumperet , prohibe batur vallium altitudine , majoreque Regis

Exercitu , quem etiam a machinis campe 1tribus , tormentisque omnibus multo esse paratiorem explorando cognoverat. Et locus,

ut ad praelium committendum difficilis , itae

erat opportunus utrique ad commeatus par

doS , atque a copia cibariorum dimicandi irrepserat negligentia . Roma Lqbco vicetio &mare omnia subministrabant : nihil Regi deerat , cum Neapolim poti se & Campaniae ha

beret uberrimam illam oram . Regem prae terea domestica aliqua seditione revociatum

propediem iri confidebat Lo quicetius , Regios item milites , ut Provinciales , & mo do conscriptos , periculorum metu & militaris disciplinae taedio dilapsuros . Neque melio ra Lo ovicetio futura esse sperabat Rex, cum apud ipsos Austriacarum partium homines ii te offenderet cunctatione , seditiosis consilii adversaria maxime a cum de Sardiniae Rege, deque Gallia Cisalpina duriora in dies nuntiarentur ; Cum pestilens in palustribus agri Romani locis sextilis mensis instaret , qm Austriacum potissimum Exercitum e saluber

rimis Germaniae regionibus valetudine tenta' ret , atque consumeret . Iis uterque de cin-ss , commutata belli ratione , praelio abin' nere velle videbatur, atque expectare bene ficium temporis , quo alter ad alterum primendum uteretur .

Quasi

48쪽

AD UE hi TR As GESTII. Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum videtur notitiam afferre aliquam

Veliterni oppidi , atque agri , in quo & sua

Rex castra habebat, α eas uterque Exercitus res gessit, quas conscribendas suscepimus. Ipsum est oppidum in colle praecella , atque edito ; utrinque convalles sunt dissiciles , vitibus tamen , atque oleis convellilae omnes pulcherrime . Summam occupat o idi partem conversam ad Aquilonem Curia. Pauloque infra Curiam Minoritarum Coenobium est, quod ipso semirutorum murorum oppidi ambitu cingitur ab ea parte, quae spectat inter occasum Solis . & Septemtriones . TO- eum autem oppidum multis transversis distinguitur viis , sed una praesertim paulo latiore, ac perpetua, quae a porta incipit, quae Neapolitana appellatur , in eamque desinit ,

quam Romanam vocant. Propter haoc viam quatuor sunt plateae, earumque maxima non

longe a Romana porta distat . In ea & sons est ornatissimus, qui, aqua ab Aricino usque Nemore ducta . ubertim sane fluit , & domus est Ginettiae gentis , in qua ipse diversabatur Rex . Additi domui horti sunt , per quos patet ab una parte aditus ad viam Syr- monetam versus , isque aditus , interiecta Monvalle diremptus , lapideo rursus ponte hortis adiungitur ἔ Pontique erat militum praesidium impositum . In altera hortorum parte, quae item alteri , qua Ualmontonium

tur, viae, ponte adiungebatur tignis, atque aggere extemplo constrato , cohortes erant

duae excubitorum legionis Belgicae . Ipsorum autem e regione hortorum, Romanaeque por-

49쪽

ao DE REBUs tae , sub tumulo , cui Capuccinorum insidet Coenobium , constituti erant sagittarii Equites Regii , & Cuilodes Corporis Mutinen

tium Ducis ; tormentorum praeterea , Ma chinarumque omnium bellicarum sedes. Dex-.trum Regis Castrorum cornu . quod Arte - misio sic enim nominant . monti succedebat , Legiones obtinebant excubitorum Hispaniensis, atque Italica, validissimum Regiae

militiae robur e sinistrum autem Neapolitanae portae, muro , ipsique oppido coniunctum Equitatus ferme omnis tenebat, & veterana Hybemicorum manus, Besgarumque excubitorum cohortes quatuor, quae in prima fronte conititutae erant . Caeterae copiae deXtro , sinistroque latere, medioque agmine oppor tune interiectar omnem undique locum ita compleverant, ut Regiis castris oppidum comtineretur ; oppidi autem situ castra munirentur. Quae ad Velitras Regio est, inaequalis ,

atque intercisa foveis, ea non equitatui quidem , sed peditatui maxime idonea erat . Non multo longius a Capuccinorum Coeninbio Septemtrionem versus continuatio est quaedam montium , quorum alter altero editior assurgit, eorumque editissimus , qui ipse est Artemisius, cum Aricino Nemore continens est ἱ pulcherrimumque habet , & late patentem in omnem circa Regionem prospe- tum . Qua vero ab Uelitris longe millia passuum duo eiusmodi montium series assurgere incipit, duo sunt , quantum iaculum adiici potest, ad dexteram viae, quae Roma na dicitur, paulo depressiores montes , quo rum alter vergit in castra hostium , & ap-

50쪽

AD UELITRAs GVsTIs. η pellatur Spina , alter vero propius Uelitras est, eumque hostes primo insedisse diximus. Hoc igitur Austriaci monte occupato, quem occupare nostri neglexerant , vel propter loci distantiam , vel propter subitam , quam cogitabant prosectionem , alias ve ob causas , ctuas Commemorari non est neces e, illum i vli e vestigio una fronte contra Regis castra communivere , dispositis aliquot tormentis , praesidioque hominum mille imposito . Huic praesidio, munitionique praeerat Pisi aluccius . Austriaci , ut erat e monte despectus in castra Regis , atque oppidum , cum iacile cOpiarum nostrarum motus Omnes, conatusque

observarent, nihil in tanta propinquitate apud illos inexploratum, nihil apud nos tutum erat. Atque etiam frequentes fiebant excursiones , in quibus erat illis, uti loco superioribus, melior semper pugnandi conditi stationes autem , excubiaeque nostrae quotidie peragitabantur ictu telorum , quae illi de munitione e tormentis. identidem coniiciebant . Simul nostris magis, ac magis in dies castris appropinquabant , & domum quamdam propter viam Romanam quingentos non longe a Velitris passus, tumulumque occupaverant, stationeque inde Montanorum peditum deiecta , ingentem iam in spem venerant . ita

posse nos paulatim coarctare, ut Vel loco ex cedere cogeremur. magno cum ρericulo tam

propinquis hostibus , tamque subito instantiquus, vel si perstaremus, & afflictarentur mia lites aqua: in maximis caloribus inopia, quod sontem, quem supra memoravimus, illi ave

terant , di perpetuis vigiliis misere conficerentur,

SEARCH

MENU NAVIGATION