장음표시 사용
11쪽
De Hominis .esis. I. De Hominis erga Deum Veiis. II. De mminis erga seipsum Offie is III. De Hominis erga alios metis.
II. De Societate Falerna. III. De Socistate Herili. IV. De Familiis . . . .
12쪽
, - κNTER aspectabilem rerum universitatem l ar I principem locum obtinet Homo , quem
A propterea parvum veluti mundum , regemque naturae vetus Sapientia suspexit . Si quod igitur naturae contemplandae studium nos tenet , illuc primum Oculos conVertamus oportet , quo conditionis humanae prae ceteris quibuscunque rebus praestantia nos Vocat .
Vocat autem λ imo etiam impellit. Nimirum &nostra valde interest,& publicae ocietatis splendori ac tranquillitati plurimum conducit, & Religionis demum stabilitati quammaxime velificatur, ut se ipse homo cognoscat perspectumque habeat. I. Neque enim aliquid optabilius aut utilius esse potest , quam ut beati vivamus. Atqui nisi princeps illa & nobilior nostri pars , qua sola
13쪽
nobis licet esse bratos, comperta sit vivere beate nequimus: latente enim illa, lateat etiam necesse est , & quae sit totius hominis cultura ac persectio , & quae inde oritur illius felicitas . . Suae igitur utilitati homo prospiciet , 1i se ipse sibi ad intuendum pro nat. 2. Iam porro si sensuum fallaciis, imaginatio. nisque praestigiis deceptus homo totum sensibi. Iem se sibi fingat , propriae ignarus conditionis,
ab ea, quam insitam praesesert nobilitatem , temere degenerat . Universa enim inter angustos animalis vitae limites concludens propriae utilitati omnia defert, vitae commodis unice inhiat,
nil nisi humile sapit, gloriae honorisque stimulis
non tangitur , ad sortia quaeque prorsus ineptus inertissima segnitie contabescit . Idem praeterea cum sibi datum esse persuasum habeat , ut praesentis vitae bonis duntaxat fruatur , cum ultra non prospiciat , impune sibi omnia licere ratus humanis legibus in ossicio vix aut ne vix quidem contineri poterit. Bonum ergo civem effcit accurata sui ipsius cognitio. 3. Quod vero homo communem cum brutis conditionem non habeat : quod morte non ita extinguatur, ut funditus intereat : quod praesen-- tem vitam altera sequatur: haec inquam aliaque hujusmodi Christianae Sapientiae fundamenta stabiliunt . Si igitur se ipsum homo noscere negli. gat, Religionem omnem eXcutiat oportet. Quamobrem quicunque beneficentissimo Aucto.
ri naturae impertita humanitate se plurimum debere profitetur , suarum cognitionum aciem in se ipse intendat oportet. Est enim illud vel ma.
14쪽
ximum animo δρ animum videre , ut apposite olim Romanae Eloquentiae princeps ac non ulti
mus ister Philosophos Tullius . sa) Hujusque
praecepti, ut nosmet ipsos nosceremus, vim tantam esse tantamque sententiam idem advertit, ut
illud non homini cuipiam , sed Delphico Deo tribueretur . sbὶ Ut igitur id , quo nihil prae stantius in nobis est , animum , inquam, quoad ejus fieri poterit, co3nitione complectamur, ipsius
primum dotes inspiciemus : tum essentiam per. scrutari conabimur : deinde quae ad ipsius facul tales attinent discutiemus: novissime vero admirabilem illum, atque arcanum nexum, quo cum corpore consociatur, prosequemur.
ὲUos rerum novarum studium nostra praeser-- tim aetate eo deduxit , ut non modo sinceram Philosophiae disciplinam adulteraverint , verum etiam Religionis , quae novitatem odit , sanctimoniam contaminare impio canatu aggressi sint: hi quidem semplicitatis & D ritualitatis ideas nullam praeseserre antiquitatem arbitrantur. Eam enim primum a Platone invectam nonnulli ajunt: . alii Augustiuum auctorem praedicant : alii de-Α 2 mum
15쪽
4 Μ ET A PHYSICAE mum in Scholasticorum officinis nuper procudi coepisse effutiunt . Nihil ne fando quidem veteribus auditum fuisse de incorporeis substantiis pranuntiant : iplaque vocabula, quibus hominis animus apud varias nationes designari consuevit,eX aeris, venti, halitus, & QIIatus denominatione desumta esse advertunt. In hoc autem impudentissime more suo mentiuntur . Substantias enim a materia sejunctas aeseparatas veteribus innotuisse ex iis, quae in Historica Synopsi delibavimus, abunde liquet. Cud--rthus sane & fuse & docte non paucos antiquos Philosophos naturas esse non extensas nulla orationis ambiguitate , sed plane & apertis verbis docuisse demonstrat. Quin & ipsi sibi parum constantes vel inviti idem agnoscunt . Au-Estor enim l bri SHiemalis Naturae , qui palmam nuperis hisce Philosophiae novatoribus facile praeripuit , docet , quod cum homines phaenomenorum admiratione abrepti eorum rationes in ipsa materiae natura rimari non valerent, ea supernaturalibus spirituum viribus adscribere consueverunt b) . Inde autem subnectit non modo prosectos esse Deos ac Genios apud Gentiles rverum etiam originem traxisse unius Dei & humani animi fere communem opinionem . Iam pridem igitur hominibus insedit spirituum sententia : neque ullius doctrina instituti substantias reapse
T. I. Chap. VII. sub sinem: tum potissmum toto Capas T. II.
16쪽
Pans II. sreapse seiunctas a materia esse sibi homines per-1baserunt Quod autem spirituum naturam non apte distincteque plerique veterum explicaverint : quod illorum energias aeris , ignisque viribus comparaverint : quod horum elementorum denominati ne ad eos significandos usi fuerint; id omne spiritualis sustantiae notione veteres caruisse minime probat . ostendit duntaxat veteres imaginationi plurimum tribuisse, ejusque visiones ac simulacra suis ideis admiscentes imperfectam & maxime confusam humanae praesertim mentis notionem ha
Neque enim negaverim vel ipsa , ἀπλῆς, Implicis , incorporei vocabula eodem, quo in prae sens sensu adhibentur, apud veteres usurpata non
fuisse . Quod enim subtilissimis , levissimisque ,
atque unius generis partibus constat, nonnunquam olim recensitis vocibus nominatum legimus: cujus rei testes inferius productos lege , ne singuli appellentur, Aristotelem ac Tullium fbJ. Verum A 3 Nega-faJ Atque heis obiter a ertatur , quantum inemptias Auctor Systematis Naturae, cum cap. VIL m. I. si eram spiritualitatis notionem recentem imaginationis partum appellat . Ea enim compa rari nequit, nisi imaginationis conatus intelligentia
bJ . soletes Lib. I. De Anima cap. II. non
nullos refert ignem appellare μάλιτα τῶν τοιχύων . ω κατωτατον , . inter omnia elementa a corpore quamm ime separatum . Tullius vero lib. IV. Acad.
17쪽
s Μ ET A pHYSyCAE negari etiam nequit , quin antiquorum in hanc rem locutiones plerumque Occurrant, quae puram smnlicitatis notionem praeseserunt faJ . Omittendum etiam non esse reor Platonicorum nimirum dogma de corpore animae adjuncto non minimum contulisse, ut hujus denominationes ab aeris aetherisque vocibus desumerentur . At non sine mendacii nota nullam praeter hujusmodi voces usurpatam fuisse quis dixerit. Graecis Acad. cap. XXXIX. Tenemusne , quid animus sit λ Tresne partes habet, ut Platoni placuit λ . . . . An simplex unusque sit 3 Si simplex utrum sit ignis , an anima , an sanguis ' Atque idem Tullius υoeis simplex sententiam ita explicat , ut
quod alterius naturae parara excludit eo nomine
appellari ostendat . Inquis enta De Senect. cap. XXI. Sic mihi persuasi , cum simplex animi sit natura , neque in se habeat quidem admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi. a J Tullius quidem , ut eos omittam, quos re re et Curioον Hs loco superius citato , Dei, hominisque animi naturam ita definit Tuscul. I. Cap. XXVII. Nec vero Deus ipse , qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam & libera, segregata ab omni concretione mortali , omnia sentiens & movens , ipsaque praedita motu sempiterno . Hoc e genere , atque eadem e natura est humana mens is Lexatuν et am lib. II. de Nat. Deor. cap. VI. &VII. tibi an m; simplicitatem tam apte describit , tit hονum Philo ορ--m judieis in Canesi doctriana eruditum fuisse oporteat.
18쪽
PAR a II. 7 eis quidem non modo δυχη &-, verum etiam φρῆν & ινρένει hominis animus dicebatur . Quin& apud Homerum hujusmodi discrimen inter eas voces deprehendere licet , ut φ- & φρόνιν animum rationis compotem, δυμος vero &4 animum sentientem, sive potius iplius animi corpus designet sa) . Totius vero Graeciae reesamantis sibilis exploditur Systematis Naturae Auctor b),A cum faJ Legatuν Cu vortus Cap. V. Sest. III. quἱ plurίbus veterum sententiam de duplis; an mo siveae corpore aetbereo amimae consociato prosequitur . Consulatis vero praesertim Moshemius cit. Cap. XX. not. q. qui expositum Homer carum vocum discrimen deducit praeter alia ex Ilo Iliad. d. V. I 4. tibi Achilles, eum ipsi Patroeli an ma eius formam plane referens per somnum Uya fulset, ait:.λοι s ρά τις ἐςἰ Dν άίδαο δ
Papae, certe aliqua est in orei aed bis Anima simulacrum , sed mens non inest omniso. Nim rum φρενες, quibus Patrocli ψυχὴ vacua erat, rationis , consili;que compotem animum denotant . qui, cum corpus occumberet , ad Deos evolaverat: --- vero sentiens ad Plutonis , ut putabatur , regnum m umbrarum cis talem descenderat.
traiter aussi cette mattere . . . . Pour eXDrimeri ames
19쪽
8 METApΠYSICAE eum Platonem voce Nilo , ut hominis Mentem nominaret , primum usum fuisse docet Nihil enim usitatius in Graecorum Poetarum antiquissimis, ut de ceteris taceam , Homero & Hesiodo reperire licet, quam ut νοῦς sive νοος non m
do ad cogitationem , sed ipsum cogitationis sontem , animum inquam , designandum adhibe tur sa)Verum enimvero non desuere inter veteres phiisl 'ame, ii s' est servi du mot Grec Nῆς, qui signifie la pensis , & que les Latins rendent par
celui de Mens . . tque in eo etiam peccat Auctor, quod Μentis nomine inteli gentiam duntaxat cogisationem Latinos intellex se asseverat . Usum enim animum etiam Mentem dixere Latini : ut
passim in Tuscul. apud Tullium : J vide superius productum illius locum notum illud Germania ei apud Tachum Annal. lib. I. Tua Dive Auguste caelo recepta Mens, tua pater Druse imago,
tui memoria . . . . eluant hanc maculam.
Adde m ipsum Lueretium Lib. III. V. ρ . Primum animum dico , Mentem quem saepe vocamus &c. ) Legatur Stephani Thesaurus is voce Nῆς , tibi inter cetera eitatur illud hi ph εσσεν ἀτάρβητος νοος,. Iliad. r. v. 63. in praecordiis intrepidus animus : ibique νοον non intelligi nyi animum inde patet, quod illius sedem ae domicli tim in corde ab Homero postum fuisse constat . . de Hesiodum , qui Cn. V. 67. Pandorae fabricationem describens infusam in ea νόον, h. e. animum ait: vide etiam ibid. v. 32O. 683.
20쪽
Philosophos , qui a communi aliorum sententia desciscentes humanae Mentis naturam ad materiae conditionem redigere , Vel penitus profligare cois nati sunt . Democritus quidem ac Epicurus , apud quos nihil est , quod non atomorum turba conficiat , rotundis ac laevibus corpusculis antismum componi docuerunt . Vide Synopsin Histo
At longius progressi Aristoxenus & Dicaea chus . Ille enim, quippe musica delectabatur, ipsius corporis intentionem quandam velut in fidibus
esse animam , atque ex corporis potius natura σAura varios motus cieri , tanquam in cantu sonos
docuit , teste Tullio sa) . Hic vero eodem re ferente th) Tullio nihil esse omnino animum tradiis
dit , m hoc esse nomen totum inane , fruseraque animalia oe animantes appellari : neque is homine nesse an mum vel animam , nec is hesia: vimque Omnem eam, qua vel agamus quia vel sentiamus , in omnlatis eorporibus vivis aequabilitis esse suom, nee separabilem a corpore esse I quippe quae nulla , nec si quidquam , nis corpus unum fmp ex , ita figuratum , ut temperatione naturae vigeato sentiat . Impurum heic respice sontem, unde nuperi Philosophiae, ut gloriantur, instauratores omnes biberunt.
Iam vero inter juniores Philosophos, qui Dicaearchi rivulos consectati sunt , praeter ceteros exstitit Thomas Hobbesus Anglus defunctus anno I 67ρ. qui non aliud agnoscit cogitationis prinisci.