장음표시 사용
41쪽
o META PHYSICA Ebro , & physicae sensuum structurae adscribant , Atqui cerebrum , ceterasque humani corporis partes cogitationi essiciendae ineptas esse abunde ostensum est in priori Propositione . Vacillant igitur fundamenta , quibus sua illi superstruunt
systemata Verum pauca quaedam advertere praestat , ne quid non confutatum in ipsorum systematis relinis quatur . Et quod ad Hobbesium attinet: I. ipse statuit cognitionum omnium originem a sentiendi principio esse repetendam. Perplexa heic amisbiguitas occurrit. Universa enim cognitio ad res duntaxat , quae in corporis sensus cadunt , ab Hobbessio revocatur . Atqui plura co8noscimus ,
quae sensibus non subjiciuntur . Sentiendi igitur principium, quale statuit Hobbesius, non est illud , unde homo cogitat . Nimirum sentiendi principium Hobbesio est ipsum cerebrum , seu Peculiaris quaedam cerebri pars , unde nervi mmnes originem ducunt, & ad quam ipsorum motus resertur ' quod propterea commune sensorium appellatur . ΙΙ. Simplicem substantiam mutationem admittere posse negat Ilobbesius. Si nulIa est mutatio nisi quae ex partium motu proficiscitur , recte res habet. At vicissitudines , quas id , quod in nobis cogitat , subire experimur , piroficiscuntur ex cognitionibus , quarum aliae alias excipiunt. Novas porro Mens cognitiones adquirit , novisque sen1ationibus assicitur , prout objecta , quae sentit, alia aliis succedunt. Sensilis enim substantia, cujusmodi est humana Μens , perinde Vese satilis sit oportet . atque objectis assicitur.
42쪽
P A R s. II. 3r III. Sensus, perceptio, & cognitio per acti nis & reactionis conflietum absolvitur , docente Hobbesio . I. Hujusmodi conflictus non est nisi
.reciprocuS nervorum cerebrique motus . Atqui motus ex ostensis non est cogitatio, neque cogitationem effcere valet. Ergo.
a. Ad haec si Hobbesianus conflictus sensum in nobis cieret , eo interveniente sensatio obv-neret. Atqui saepe fit, ut nullo sensu assiciamur, quamvis conflictus ille cerebrum inter ac nervos ex objectorum appulsu excitetur. Ergo. Nimirum cum peregre es animus sine corpore velox, i ut ille ait, mens scilicet alio intenta est, nullos nXte narum rerum ictus sentimus.
3. Posito Hobbesii systemate , plures eodem temporis vestigio sensationes haberi nequeunt. Atqui id experientiae adversatur. Ergo. injo rem propositionem Hobbesius ipse ultro dat, &apte probat. Plures res, ait ipse sa) smul sentiari non possunt ' dum enim virganum moυeων non ita ab alio moυeri potest , ut ab utroque mollunum pbantasma friatur utriusque. Minorem Vero
negare non potest , nisi experientiae contradicere velit. Nobis enim ipsi conscii simus , quod ex. gr. uno eodemque temporis vestigio loquentis voces audimus , ejusque vultum gestusque videmuS , odorem aliquem haurimus, soli duritiem experimur, caeli intemperiem sentimus , alicujus membri dolore assicimur &c.
IV. Nullus Iudicio locus in Hobbesii systemate relinquitur . Ipse enim docet , quod per phan
Element. Philosoph. Pan. IV. Cap. astis
43쪽
3 et M ET PHYsICAE talmata de rebus objectis judicamus , ea distin. suendo & comparando. Phantasmata autem exsistunt ex actionis & reactionis conflictu . Igitur ad judicium instituendum oportet, ut uno eodem que temporis vestigio duo exsistant in sentiente
conflictus. Atqui id fieri non posse docet Hob.
besus. Ergo. . Quod vero Helvetium spectat : is quidem Lin eo peccat, quod idearum originem ex physica sensibilitate unice repetat. Haec enim, ipso docente , sita est in facultate rerum externarum ictus sescipiendi. Haec porro non est, nisi facultas, qua hominis corpus certa quadam modificatione assicitur . Atqui isthaec humani corporis partium temperatio , quae ex objectorum ictibus is sensus proficiscitur, non est idea, nec perce. ptio , nec cogitatio . Haec una igitur facultas quacunque alia virtute nudata immensam idearum vim nunquam homini comparabit. ΙΙ. In medio relinquit Helvetius , num quod in homine ea facultate exornatur , simplex sit, an Vero corporeum . Modestiam ipsius laudabimus, an affectatam Scepticorum s haesi-τ.rtionem ) redarguemus Τ Utrumque enim e medio tollit Helvetius, & praeter aspectabile corpus nihil in homine admittit. Ρhylicam sensibilitatem unice praedicat et quam novo vocabulo ad Helvetii mentem expresso humani corporis mo-Is:abilitatem recte dixeris.
Et sane quod in priori opere subobscure imdicaverat , in opere posthumo , cum nihil sibi timendum erat s ut in Praefationis exordio ait disertis verbis aperuit . Quam physicam sensibiliutatem
44쪽
9 P A a s II. 33tatem prius dixerat: eam deinde nihil aliud esse
docet , nili estectum structurae & temperationis organicarum partium, unde hominis corpus coalescit . faJ Hanc porro animae loco esse in ho-tmine statuit. Aspectabile igitur corpus, ejusque sibi mutuo respondentium partium coagmentatio- .nem in homine Helvetius deprehendit, praeterea nihil . Quae igitur in priori Propositione argumenta produximus Helvetium refutant . III. Tum memoriam , tum judicium in phy-sca sensibilitate constituit Helvetius. Reminiscimur quidem, ipso docente, cum rerum objecta- ,rum imagines iterum nobis ipsi veluti depictas repraesentamus, unde fit, ut interiora sensus organa assiciantur juxta , ac si res ipsae in extimum sensum incurrerent. Atque hinc memoriam eamdem ac ipsam sensationem esse colligit . Atqui I. quamplurima in memoriam revocamus , quorum imagines neque iterum effingimus, nequeefingere licet. Nihil igitur commune habent sei satio & memoria. a. Nobis ipsi conscii sumus valde inter se distare ac um yllum , quo res objecta in sensus offendentes sentimus , ab eo, quo earumdem re
miniscimur . Est igitur aliquid discriminis sensationem inter ac memoriam .
3. Unde fit , ut objectarum rerum 3magines iterum in cerebro suscitentur λ Ex idearum seriesve nexu , aut concussione, quam in auribus ciet Tomo II. C . emis-faJ Viis adnotat onem ad paginae oram προ--am ad extremum Caput II. prioris Pariis Del' Homme.
45쪽
q4 Μ ET A FAYsICAE emissae vocis sonus, docet Helvetius a . Atqui ideae , eodem auctore , ex physica sensibilitate
inobis obveniunt' sentimus igitur, cum illae nobis obversantur. Ergo nulla erit memoria. Foristasse ideae in cerebri sinii us inclusae , aut fibrarum plicis affixae detinentur . Ipsas igitur prius
suscitare oportet, ut interius seniorium assiciant. Ergo idearum series, seu nexus quem comminiscitur, in caussa esse nequit, cur rerum imagines in cerebro iterum producantur. Quod vero de vocis sonitu addit Helvetius , quam maxime rarum & novum est . Nimirum nervi acustici concussio ejusmodi amelionem cerebro inducit , qualem exciverunt res objectae , Cum quoscumque extimos senius primum percu- Ierunt . Novum hoc aurium munus Physiologis omnibus ignotum Helvetio debemus.
IV. Quod vero judicium ipsa sit sensatio, plu-
ribus probare contendit Helvetius . Unum dumtaxat animadvertisse sit satis . Iudicium, ut ipse ait, in eo versatur, ut ideae aut sensationes inter se comparentur , quo ipsarum convenientia , aut discrepantia deprehendatur . Huiusmodi rela
sa) Ipsius verba proferre juυM , ne alienum ab illius mente sensum iis a gere videamur. Lorsque par une suile de mes idees ou par l'ebrantement, que certains sons causent dans l' organe de monoreille, je me rappelle l'image d'un chθne' alors mes organes interieurs dolvent necessatrement se trouVer a peu pr)s dans la mεme siluation , ou iisetoient , la vue de ce chEne. Haee ille in operece l'Esprit Disc. I. chap. I.
46쪽
PARs II. stionis perceptio si eadem est , atque ipsa sensa tio , duo statuantur oportet : I. quod quaevis duorum objectorum sentatio sit' iudicium . Atqui id repugnat interiori consilentiae. Ergo. 2. Quod judicium ab ipso sentiente edatur. Atqui praeter physicam sensibilitatem , h. e. humani corporis partium structuram, nihil est in homine Helvetii sententia . Igitur organis ipsis sensoriis, aut cerebro judicium est adscribendum. Atqui id prorsus repugnare ostendunt argumenta in I. Propos. num. II. suse disputata. Μeriannus ultimo loco refellendus superest .
At jam in Hobheso atque Helvetio prostratus jacet . Actuum intellestualium quas tradit demnitiones breviter perlustremus.
I. Sensum in nobis non ciet objecti duntaxat appulsus ad organa sensoria, & quae inde oritur
cerebri concussio . Id enim omne physicam , ut ita inquam, sensationis partem constituit. II. Conscientia comitatur sensationem aeque ac ceteras quascunque actiones & passiones. Eam , in cerebri concussione sitam esse docet Meriannus . Atqui I. ineptissimam id praesesert lautologiam , sive potius vitiosa circuitione laborat . Concussio enim, cujus cerebrum conscientiam habet , conscientiam constituit . Quo sane recidit Merianni definitio . 2. Cerebri concussio, quae proficiscitur ex objectorum appulsu in extimos sensus, dive da sit oportet ab ea , in qua conscientiam constituit
Meriannus. Non modo enim me sentire, Verum
etiam meae sensationis mihi conscium esse experior . Consilentia igitur si motus est, nulla erit ipsius motus caussa. C 2 3. Me-
47쪽
ita conscientiam definienternsbs ipsum repugnare quis non deprehendit λ Cum enim nervis libera est ad cerebrum via , motus ipsis ab objems communicatus ad cerebrum usque diffunditur . Ibi igitur semper determinata oritur concussio. Atqui non semper sensationis cerebrum conscium esse fatetur ipse Μeriannus. Hinc docet cieri sensum , cum organorum impressiones cerebrum distinguere valet. At qua arte distinguitὶ Ex determinata sive distincta concussione , ait Neriannus, in qua conscientia sita est. Fieri igitur nequit, quin semper distinguat, ac propterea sentiat cerebrum ' nam concussio in cerebro semper cietur . Itaque haud sibi constat Μeriannus. III. Cerebri concussiones tum 1ensationes , tum perceptiones , tum ideas esse docet I Ieriannus : sensationes quidem, si in seipsis inspiciantur, perceptiones , cum eas cerebrum advertit: ideas tandem , cum eas ad res exteriores , unde concussio
excitata. est , cerebrum resert sunt enim illarum imagine'. Perceptionem, quam heic pro conscientia acincipit , in ipsa cerebri concussione constituere Μeriannum jam vidimus. At unde sit , ut concus insonem , qua cerebrum assicitur , ad rem objectam reserat , reique ipsius sibi notionem exprimat λSilet id Meriannus. Est enim superandum immensum intervallum , quod inter nervorum cerebri inque concussionem, & rei objectae ideam interce-cit . Profecto rei objectae idea nihil admittit , quod modificationum sive sensuum sive cerebri aliquam speciem habeat. IV. Cogitationem in perceptione modificationum x
48쪽
num , quibus cerebrum asscitur, constituit Me-riannus . Reclamantis experientiae querelis illum obsurduisse oportet. Cerebri enim modificationes in eo versantur , ut ipsius medulla ex nervorum oscillatione, aut succi nervi impulsione concutiatur, aut comprimatur. Atqui hujusmodi effectus nihil sentimus aut percipimus. Itaque ne umbrae quidem cogitationis in cerebri modificationibusetae potest. Heic autem Meriannum sibi ipsum repugnantem advertere praestat . Ipse enim pluries docet nullam in rerum universitate spontaneam esse actionem , neque ens quodpiam propria energia modificari . Atque hinc hominem libertate Omnino destitui definit. Idem autem eam cerebro virtutem adscribit , qua nulla extrinsecus causta accedente modificationes propria vi in seipso producat , praeteritas suscitet, & novas ex praeteritis emngat. Nihil igitur sibi constat Meriannus. V. Risum porro excutit Μeriamus , cum ce rebrum in seipsum reflecti adserit, ut suas contempletur modificationes . Cerebrum ne in cere bellum reflectitur , an medulla in substantiam Corticalem , an vero corpora striata in corpus callosum 8 Hanc totius corporeae substantiae in seipsam reflexionem ne comprehendi quidem posse superius advertimuS. VI. Iudicium cerebro adscribit Meriannus. At in quo cerebri ventriculo, veluti in propria officina , perficiatur , assectato silentio praeterit . Quae enim erit in cerebro duarum modificationum relatio Τ Μotus profecto e duabus diversis si otionibus compositus, nam e motu cerebri mO-
49쪽
38 ME TA FAYSIC Edificationes proficiscuntur. Judicium igitur peculiaris quaedam erit cerebri motio. Nugae.
VII. Ceteras Merianni definitiones qui legit, is prosecto intelligit, illum nihilo plus agere ,
quam si det operam , ut cum ratione insaniat . Et sane I. quae erit isthaec cerebri dispositio ad corporis organa movenda, in qua voluntatem ipse constituit Τ Velit, ex. gr. Rex , ut sui exercitus dux praelium cum hoste committat. Meriannus quidem ita rem explicabit : Regis cerebrum praeso si ad corporis organa eo pacto moυenda, tit victoriam sibi comparet ' propterea quod corpus illius
.apte convenienter propriae naturae aseitur a
Dictoνia. En ipsissimam Meri anni definitionem. a. Si porro sciscitemur Meriannum, quidnam sint nostri animi passiones , eas esse respondet , cerebri affectiones, prout illud ab objectis attrahitur ac repellitur. Hinc igitur est, quod irasci.
mur, si quis conviciis nos lacessat ' contumeliae enim cerebrum repellunt . Contra vero aliquem de nobis optime meritum amore prosequimur 'propterea quod ab illius beneficiis cerebrum attrahitur : atque haec attractio minuitur Vel augetur , prout est ratio inversa quadratorum distantiae . Pellantur istae aniles ineptiae r & Meriannum satis sua sponte insanire iubeamus. Objectiones diatiuntur. OBjicitur I. Eo respicit tota vis argumentorum, quibus humana Μens simplex adseritur, quod nimirum cogitatio materiae repugnat.
Atqui nihil vetat, quominus cogitandi vim materiaq
50쪽
Paas II. ' .riae Deus adjungat. Ergo temere humanae Menti spiritualitas vindicatur. Minorem Propositionem pluribus probare olim conatus est Ioannes Lockius adversus Stilli fletum . Ipsius argumenta Schobrum more proposita ad haec capita reVocantur.
I. Si qua proprietas materiae adjungatur, haec illius essentiam haud destruet , . dummodo male ria ea proprietate exornata adhuc solida & extensa perseverat. Atqui cogitandi facultas materiae addita , illius extensioni ac soliditati non ossicit. Ergo. Prob. Minoe: Vegetatio in plantis . sensus in Brutis materiae essentiam non destruunt . Atqui tum vegetatio tum sensus substantiae extensae ac solidae conditionem prorsus excedunt . Quamvis igitur cogitatio in materiae essentia non comprehendatur, illam tamen minime destruit. Respondeo I. ex iisdem Lockii principiis recte colligi, quod si cogitatio materiae adjunga tur , illius essentiam evertat. Superius enim allatae argumenta demonstrant , extensione ac soliditate materiam exspoliari , si cogitatio ipsi addatur. Neque ad rem faciunt , quae de vegetation in plantis, & sensu in brutis animantibus addit. Nihil enim commune habet vegetatio cum cogi
tatione : neque illa materiae conditionem excedit; sed ipsius propria est ac peculiaris . oritur
enim ex certa quadam partium plantarum fabricatione , & succi, unde aluntur, perenni circuitione . Μotu igitur & dilatatione partium tota absolvitur . Quod vero ad brutorum sensum at-