Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

o METAPHYsye AE eipium , quam corpus ipsum , & perceptiones sensuum motus esse decernit . Ita porro ipse in Philosopbiae Elementis , atque in Levi albane, in quem librum potiora suae doctrinae capita comgessit, rem persequitur sal.

Singulae res objectae a nobis cognosci nequeunt, vis in nostri corporis sensus incurrant. Omnium igitur nostrarum cognitionum origo a sentiendi principio , quod nobis inest, repetatur oportet . Hoc autem principium prorsus corporeum est . Talis enim est nostrae conditionis status, ut novae semper rerum cognitiones veteribus subeant. Perennis autem isthaec perceptionum successio , quarum aliae aliis occidentibus excitantur, aper-ete ostendit sentiendi principium continuas subire vicissitudines . Atqui simplex substantia nullam mutationem in se admittere potest . Principium igitur sentiendi partes habet ; quarum quidem mutatio in caussa est, quamobrem in nobis verissetur hujusmodi cogitationum successio. Ex his autem colligit Hobbesus cogitationem per partium motionem absolvi. Illa enim partium mutatio , quae in sentiendi principio locum habet , non est , nisi diversa earumdem dispositio. Quid autem motus , nisi partium temperatio λΗujusmodi porro motus sentiendi principio communicatur ab obiems, quae in illud agunt. Quod quidem ita sere exponit Hobbesius. Res

a) Hane Hobbesi ἰ ossematis onopsin ex iasi fore L Mi , mi titulus Examen du Fatalitae , Tom. I. U. Epoque L totidem fere verbis exscripsimus.

22쪽

objectae in exteriores corporis sensust ostendunt utque ita in illos agunt , ut extimae ipsorum partes pressae vicinas propellant , donec ceteris deinceps partibus agitatis ad sentiendi usque principium actio perducatur . Cum autem huic motui sentiendi principium resistat ' propterea inde renixus quidam exoritur: atque ex hac isas ne, quam dicunt , cognitionem , sensum 3 aut peremptionem proficisci docet Hobbesius . Iam vero perceptionum series perinde in nobis contexitur, atque objecta, quae ad corporis sensus appellunt, alia aliis succedunt; quae quidem perceptionum successio est illa , quam ratiocinationem dicimus . Nequeunt enim illae aliae alias excipere, quin sentiendi principium, quod perceptionum subjectum est, ipsarum discrimen persentiscat. Ηobbeso potissimum iungendus est milietinus Coisurdus Medicus Londinentis , qui hoc seculo ineunte in libro, cui titulus Cogitationes posteriores de Anima , humanam Μentem subtilem ignem

esse , eumque cum vita corporis eamdem virtutem constituere docuit.

Humanae Μentis simplicitatem, quin imo inn-tem ipsam adorti sunt memoria nostra pestilentium libellorum auctores , quibus praesens seculum inundari probi quique viri ingemiscunt . Helvetius quidem , cujus nomen apud Politicos magnum est, at inter Christianos , quin & pios erga Deum male audit , ita de homine philosophatur . Quod Spiritus vocabulo in homine defi- gnatur, duo ipsi sgnificare videtur, aue cogitandi facultatis effectum , quo sane sensu omnium

23쪽

ra ΜRTA AT ICAE cogitationum coagmentatio spiritus erit , aut ipsam cogitandi facultatem. Si altero sensu spiritus accipiatur , ut illius naturam deprehendere liceat, ea inspicere jubet Helvetius, unde in nobio oriantur ideae. Duas porro ipse nobis inesse facultates docet,sve potius passivas potentias : alteram, qua rerum objectarum varios ictus suscipimus, quam

pissieam 1ensibilitatem vocat: alteram Vero, qua susceptos illarum ictus retinemus , quam memo riam appellat, sive continuatam debiliorem sensationem . Hujusmodi autem facultates, quas homo cum brutis communes habet, determinatae cuidam sensuum strueturae conjunctae idearum omnium sontem Helvetio docente constituunt.

Heic autem quaerit ille, num hujusmodi saeuitates Substantiae spiritualis modificationes sint,

an Vero corporeae . Atque hanc quaestionem in medio relinquens suo proposito argumento quam

cunque sententiam congruere adfirmat: cum utra

que probabilibus duntaxat, non Veros demonserativis J argumentis exigi possit. Quam-Vis autem quaestionem suo arbitrio definire recusat: in eo tamen se occupat, ut universas ideas

ex physica sensibilitate oriri pro explorato statuat. Tum & illud ostendere nititur, reminisci nimirum, ac judicare perinde esse, ac sentire.

Haec Helvetius )4n opere, cui titulus De ι' EJrit : eadem recinit in opere posthumo De ι' Homine ' illud addens , quod inter animam ac spiritum magnum interest discrimen . Animae naturam inter incomperta collocat : spiritum in idearum congerie situm esse docet . Ea inter Seb - dis.

24쪽

differre ait: r. quod nascitur homo anima quidem , at non spiritu praeditus: a. quod spiritu, quamvis vivat , destitui homo ponit , at non anima, nisi & vita privetur: g. quod sine ideis anima sit , spiritus vero non item P At licet haec duo inter se discrepant , Helvetio tamen docente , spiritus originem suam animae debet. Memoria enim , quae spiritum parit , sentiendi facultate destituta nulla est. Haec igitur in homine praeeat oportet, si ideis ac spiritu pollet. Atqui sentiendi facultas ipsissima anima est. Una de autem in homine isthaec sentiendi facultas

Ex universi corporis structura, atque organicarum partium fabricatione pronuntiat Heluetius. Meriamus, sive Auctor libri ossematis Naturae , qui, ut superius diximus, novitatis accusat

spiritualis substantiae ideam , Mentem corporiSipsius partem esse docet , sive potius corpus i-Psum, prout certis quibusdam facultatibus pollet ex determinata ejusdem structura . sa) Id autem

adeo exploratum habet, ut universas actiones, quae hominis animo communiter tribuuntur ,

ex incorporea substantia proficisci non posse tueaturo Singulas igitur facultates, quas intellectuales vocant , putissimas modificationes esse tradit ,

quae ex corporis temperatione oriuntur. Hinc I. noster ἀσπασου Systematis Architectus sensum definit certam rationem , qua corporum animantium quaedam Organa moventur , ex ap

pulsu rerum objectarum in ea, motionisque ii Ldem communicatae trajectione ad cerebrum usque. 2. Quae

25쪽

i META PHYSICAE 2. Quae inde oritur determinata cerebri coniscussio eons entiam constituit. 3. Mutationes autem, quibus cerebrum subjicitur ex objechorum idtibus in extima sensuum organa, ideae appellantur, si rebus, unde oriuntur, illas mutationes cerebrum referat. 4. Hujul modi mutationum , quas cerebrum subit, perceptio cogitat onem effcit ' quae etiam obtinet, cum suopte ingenio cerebrum sese modi-seat. Neque enim extrinsecus duntaxis modificationes cerebrum in se suscipit , veritat etiam ipsum sibi eas creat. s. Novas porro perceptiones atque ideas sibi

cerebrum comparat, cum excitas in se motiones

considerat: in quo sita est reflexio, quam dicunt rerebrum enim in se ipsum reflediitur. 6. Vis porro ea, qua praeteritas modificationes iterum iu se cerebrum efficit, memoriam constituit. . Imaginatio vero ea est cerebri facultas, qua novas ideas procudit illarum rer. m nota 1ignatas, quas per sensus excepit. Hinc ipso Audiore docente in eo discrepat imaginatio a memoria, quod per hanc eas sibi res rursus cerebrum praesentes sistit, quae ad sensuum orsana appuleo runt : illius uero ope susceptas modificationes itaeomponit , ut objecta sensibus nunquam obnoxia

effingat.

8. Itidie . nomen impositum est secultati, qua

sitas modificationes inter se cerebrum comparat, ut illarum relationes aut effectus deprehendat. 9. Voluntas autem dicitur cerebri modificatio, qua ad actionem disponitur, nimirum ut Corpo- ris

26쪽

PARs II. Is . ris organa moVeat, quo aut sibi adjungat, quod

propriae natur e consentaneum est , aut propulset, quod nocet . 1 o. Objecta aut ideae interiores , quae hanc in eerebro dispositionem emciunt, motisa appellantur , quippe quae causam praebent, cur corinporis organa moveantur. Singulae enim sensatio-nra , ideae , ac perceptiones jucundae sunt aut molestae, & cerebrum ad agendum impellunt perinde , atque illud propria valet energia ' quae non eadem est in singulis hominibus, 1ed ex vario eorumdem temperamento proficiscitur. II. Hinc sitam habent originem passiones , quae ipsius cerebri, prout ab objiatis attrahitur vel repellitur , sunt modificationes : atque ea rum impetus major est aut minor in ratione , ut Geometrae loquuntur , Composita ex convenientia, aut repugnantia , quam cum temperamenti viribus habent res objectae. Atque haec summa est totius opinionis in-rianni. Non juvat aliorum, qui in eodem luto se volutarunt, deliramenta exponere . Omnes enim in eo consentiunt , ut nihil omnino esse Menistem , & hoc esisse nomen totum inane arbitrentur. Quippe principium illud , unde vivimus ,

& cogitamus, a corporis ipsius partibus repeten. dum esse ' idque nobis esse cum bestiis plantisque commune effutiunt. Nefandos hujusmodi errores disseminarunt Auctores , i bellorum , qui titulos

praeseserunt Dictionna re Philosopb que portatis et Philosophie de ι' Histoire t A, B , C, Dialogust

Ab horum opinione non longe discedere videis

27쪽

16 META PH s CAEtur Ioannes Lochius , qui sat licet cogitationem , a corporis motionibus distare fateatur eo tamen artificio materiam a Deo temperari posse docet, ut cogitandi vi praedita exsistat. Η alienus haec et inunc nostri muneris partes postulant, ut ea, quae tanto argumento par est, industria Humanam Μentem ab omni prorsus materia immunem esse demonstremus.

Mentis igitur nomine intelligimus illud, quod

in nobis cogitat, ac sui suarumque cogitationum eonscium est: nimirum principium actiυum , unde quidquid in nobis ita est, ut ejus conscii simus, veluti e suo sonte proficiscitur. Contra Materiam sive Corpus dicimus substantiam extensam, solidam, mobilem, divisibilem ,

atque inertem . His enim potissimum propietatibus , queis corpora exspoliata animo complecti nequimus, corpora ipsa praedita esse sensibus percipimus . Est autem I. extensum, quod scilicet' partium continuationem, aliam cum alia nexam, omnes vero inter se aptas & colligatas habet . a. Solidum est, quod alteri resistit, ne eumdem Iocum, quem occupat, illud obtineat . 3. Μο-

bile dicitur, quod aptum est, ut plura loca per successionem perlustret. 4. Divisibile, quod in partes dividi potest. s. Iners illud est , quod pro sui ipsius conditione in eodem statu semper perseverat ; ita quidem , ut si quiescat ad motum

ex se nunquam prosiliat: sin moveatur, motum usque retineat.

28쪽

corpus ipsum. Demonstratur I. Si quod in nobis cogitat, esset corpus ipsum ' cogitatio vel ex aliqua principe illius harte, vel ex omnium partium complexione oriretur . Atqui tum singulae , tum uni. versae simul corporis partes ineptae sunt ad co-sitationem emciendam. Ergo. Singulae quidem corporis partes ceterarum par tium communione destitutae sensum in nobis ciere non valent. Ne igitur quidem cogitare possunt. Exploratum enim est, sensum in nobis cieat, cum in organis sensoriis ex rerum externarum appulsu excitatus motus ad cerebrum usque devehitur . Quaeclinque propterea veluti itinere intercepto hujusce motus ad cerebrum usque diffusionem Impediunt : eadem prohibent, quin sensus in homine excitetur. Una igitur pari ab aliarum societate segregata sensui excitando non est . Quis autem eam cogitare dixerit λ praesertim cum totam cogitationem ad sensum revocent Materia

Quamobrem inter comperta recensendum est, humani corporis partes singillatim sumtas omnisi sensus & cogitationis prorsus expertes isse. In quo quidem nobiscum consentiunt Μatorialistae.

Ipsi enim , ut ex Hobbesii , Helvetii , ac Μe

manni expositis opinionibus patet , sensum atque inde cogitationem ex determinata structura ac temperatione, qua humani corporis organicae parteS inter se aptae & sociatae sunt, proficisci docent . Ad trutinam igitur revocare oportet, num partium omnium complexio cogitationem pariat.

29쪽

Id porro eo redit, num compositum proprietates habere possit , quibus partes integrantes singillatim sumtae destituuntur . Hujusmodi igitur examen instituamus sa).Ιn antecessum porro animadvertendum est, quod Omponi illud dicitur , quod partes constituunt , quae inter sedistinctae ac separatae conjungunturdi sociantur . Iam porro ex partium coagmentatione duplex proprietatum genus in compolitum derivari potest. I. Totius enim compositi ordo, proportio, ac symmetria ex apta partium cohaesione proficiscitur : quae quidem proprietas ad partes singillatim sumtas non attinet. 2. Si par- res ita conjunguntur , ut ipsarum qualitateS seu

energiae in unum coeant ' effectus inde orietur,

quem partes singillatim sumtae parere nCn Valebant . In quo sane situm est genus alterum proprietatum, quae originem suam compositioni debent. Hoc autem proprietatis senus originem ducit ex compositione ' quia nimirum partium vires diri. git , definit, ac temperat compositio , qua fit, ut illae in unum conspirent. Novas igitur Vires non creat compositio secus enim in composito

sa in Propositi argumenti robur ae pondus a Cl. Hollandio mutuati sumus , qui solidissimis argumen-

sir Merionum usque ad internecionem profligavit

in opere , cui situlus Reflexions Ρhilosophiquessur te Systeme de la Nature . Ex hujus non ignobilis Phlosopbi obseriationibus nonnihil proseiscisse ingenue fatemur : quod semel hele monuisse satis erit ' ne quis morobus mis furtivis ornaxae cois

νibtis ludibrium minuetur.

30쪽

P A s II. Isteffectus ex nihilo oriretur Rem exemplo illustremus . Partes , quae pyrium pulverem constituu- , simul permixtae ni hil novi adquirunt : sed lingulae suas exserunt vires . Sulphur incensum velut e vinculis libe-Tat aerem , qui densatui in nitri poris includi.tur : ignem sevet carbo: aer vinculis solutus ex

propriae elasticitatis legibus extenditur, atque in obstacula agit quae prohibent , quominus explodatur . Hujusmodi igitur partium compositio id praestat, ut ipsarum peculiares vires ita tem. peret , ut aliae alias impellentes collatis viribus

in unum conspirent.

Jam porro his positis : si cogitandi facultas

ex humani corporis partium complexione proficiscitur : ea aut ex simplici illarum compositione orietur aut ex virium conjunctione prosiliet, quibus singulae partes ornantur. Atqui neutrum sensum aut cogitationem gignet. EUO. Probatur pars prima Asiumtionis . Cujuscunque effectus ratio suffciens adsit oportet . Atqui si partium simplex compositio , qua nimirum illarum aliae juxta alias positae secum consocianis tur , composito facultatem adderet , qua partes carent ' sine ratione suffcienti iacultas illa composito inesset. Ergo . Re sane vera quantumvis nihil repetatur , nunquam prodibit ens : aut si

caecorum societatem utcunque disponas, nunquam oculorum usum societati impertieris . Partes igitur sensus & cogitationis expertes utcunque tem peratae nunquam corpus sentiens & cogitans es-

ficient .

Αt inquies , proportionem ac symmetriam ,

SEARCH

MENU NAVIGATION