장음표시 사용
31쪽
IO META HYs Ie ARquae partibus non inest, ex earumdem composistione proficisci. Unde eodem pacto & cogitationem oriri posse concludes. Verum alia omnino est ordinis, pr 'portionis, ac symmetriae ratio. Nam I. symmetria non est compositi, cui tribuitur , proprietas : sed modus est , quo compositum ipsum a nobis inspicitur eunde fit , ut symmetria tota sit penes intelligentiam nostram , quae partium varietatem percipiens , quo pacto aliae aliis congruant , expendit. 2. Symmetria omnino locum habere nequit, nisi plures partes certo quodam ordine digestae aliae aliis apte respondeant . Nimirum singulae partes seorsum positae nihil symmetriciani edunt. Jam vero cogitandi facultas, utcunque cossideretur , numquam proprietas esse poterit , quae ex simplici partium ata esitatione oriatur. Probatur pars. altera . I. Uirium natura ejusmodi est, ut eaedem lint, sive seorsum, sive conis
iunct i m agant : quod ex superius dictis patet . Fieri igitur nequit , ut totius compositi vis diversa sit a viribus singularum partium . Finge cogitandi facultatem prosilire ex partium non eogitantium compositione utcunque temperata eratio seruiens hujusce facultatis ex nihilo esset . In partibus enim componentibus non adest ' quippe illae seorsum non cogitant . ipsa compositio
eam creare nequit ' haec enim Vires no Uas non
addit, sed partium vires temperat, & in unum cogit. Quaevis igitur partium temperatio 1ensum& cogitationem efficere nequit. 2. Ρartes corporis secum conjunctae viribus quidem conspirant in unum, cum motu quodam
32쪽
nitatae aliae alias pellunt, ac pelluntur. Si igitur cogitationem efficerent ' ex mutuo ipsarum motu ea oriretur. Atqui motu& non est cogitatio , neque cogitationem efficere potest . Ergo Motus enim strum, cursum, & positionem pamtium exhibet, praeterea nihil. Situs autem, cursus, ct positio non est cogitatio. Nemo quidem dixerit facultatem percipiendi, iudicandi &c. eamdem esse ac facultatem plura loca successive per-Iustrandi . Tum ne concipi quidem potest, quod lineae, anguli notiones, voluptatis dolorisve sensus sint Aeluti quidam conatus ab uno in alium locum commigrandi. Nihil igitur motus complectitur , quod vel aliquam cogitationis imaginem
g. Si reciprocus partium corporis motus sensum aut cogitationem efficeret , nihil discriminis esset sensationem inter aut ideam , & id omne quod motum producit, aut ex motu oritur .. Nihil autem commune habet odoris sensus cum particulis corporis odori illum cientibus , . aut cum foris ollae oriis, quae titillanturi, Neque vi oeadem est, ac lux, Oculus, nervique Gptici conin 'cussio. Motus igitur ac sensus & eogitatio long
intervallo inter se distant. . - : i
Demonstratur II. Quinqua nostro corpori attributi sunt sensus , per quos singulos veluti per totidem vias sensationes haurimus . Singularum autem sensationum iudicem a sensibus distinctum nobis inesse experimur. Quod igitur in nobis cogitat est quid a corpore. prorsus diversum. Probatur Μinor. Unusquisque sibi conscius est. e varias, quibus afficitur , leniationes compara
33쪽
ptatis dolorisque intentionem aut remissionem apte distinguere . Atqui . quod de singulis sensationibus judicat , & voluptatem aut aegritudinem, quam illae cient, expendit: idem dolorem ipsiim ae voluptatem sentiat oportet . Quamcunque enim licet vividis expressam coloribus voluptatis aut doloris imaginem quis mihi repraesen tet ; nunquam tamen doloris gravitatem , aut suavitatem voluptatis cogitatione complectar, nisi aliquando ea in me ipso experiri contigerit . Oportet igitur , ut quem mearum sensationum judicem mihi inesse sentio , is sensationes ipsas excipiat . Iam vero singuli sensus res , quae in
alium sensum incurrunt, excipere nequeunt. Ne que enim oculi sonos haurire , aut aures lucem& colores videre possunt . Quod igitur in nobis sensationes omnes excipit , a corporis sensibus
omnino distinguitur foJ .' At inquies , illud, quod in homine sensati
neS Omnes excipit, cerebrum esse; ad quod nervorum omnium concussiones veluti ad commune
sensorium deseruntur . Nihil igitur a corpore distinctum admittatur oportet , cui sensationum omnium judicium adscribatur. Verum cerebri functiones in sensationibus nihil
a J Huiusmodi argumentum ingeniosissime profe-eutus es Plato in Theaeteto : Hujusque Dialogismmam vide , s liari , apud Cud oνlbum Do aetern. Iusti & Honesti notion. lib. III. Cap. III Unde videtur illud exscripsisse S. Athanasius Orat.
34쪽
PARs II. 23 praeseserunt, quod perceptionem aut cogitationem effciat . Quatuor quidem in qualibet sensatione distinguuntur: res exterius objecta, hujus ictus in organi sensorii nervos, nervorum motus usque ad cerebrum diffusio , rei tandem objectae sensus , sive perceptio, & cogitatio. Quae quidem omnia suo loco fusius prosequemur. Cerebrum sane, sive peculiaris quaedam illius pars in objectorum adsensus appulsu certa quadam a nervis illuc pertingentibus communicata motione assicitur . At qui isthaec cerebri motio sensum & perceptionem non constituit. Nam I. Nihil commune habet rei objectae sensus ac perceptio cum urUorum cerebrique motione . Quod in me sentio, cum eX. gr. citharae
sonum auribus excipio , nihil praesesert , quod chordae tremori, aeris oscillationi, tympani &acustici nervi concussioci, & cerebri motui affnest ac simile. Si cerebrum sentiret , illud utique sentiret, quod sibi proprium est ac peculiare , motum nimirum ex nervi acustici concussione com municatum .
a. Si motus iste in cerebro excitatus sensum ac perceptionem constitueret ; sensus profecto in homine cieretur, quoties motis sensibus impressia a rebus objectis ad cerebrum usque diffunditur. Atqui persaepe fit, ut nullo sensu assiciamur, licet objecta in sensus incurrant, & libero nervo ad cerebrum motio devehatur. Est aliquid igitur in nobis a cerebro distinctum, quod nisi intendat & adsit, nullus erit senses, nulla perceptio. g. Ouod sentit , ae percipit suae affectionis conscium sit oportet. Atqui nulla suae modifica-
35쪽
a4 META MYx CAEtionis conscientia cerebrum assicitur. Quae enim in nervorum systemate, cerebrique substantia modificationes producantur , cum sensus cietur, n
his latet: & si quid in hac re comitum habemuS, id Physiologorum debemus doctrinae, qui ad humani corporis fabricationem perspiciendam acriter animum intenderunt. Quaecunque igitur in se ipso obtinent , cerebrum neque novit, nequerentit Ergo sensationum nostrarum judicium ad cerebrum minime pertinet. Demonstratur III. Interiorem pugnam cum suo
Corpore unusquisque gerit; illud enim veluti bello indicto laboribus subjicimus; ipsius tempera tioni vim inserimus; & nonnunquam, ut solent milites , certo mortis periculo exponimus . At si totus corpus sim , si una duntaxat in me sit substantia; ecquid illud erit, quod adversus Corpus dimicat Z Numquid una eademque substanetia secum ipsa pugnat , & seipsam interimere amat Τ Equidem nisi inter duos athletas pugna &conflictus iniri non potest. Est quid igitur in nobis , quod a corpore diversum suis ducitur gloriae , virtutis, praemii rationibus, queis corporiSipsus indolem refraenans huic obluc etur .
PROPOSITIO II. Meus humana es substantia a
Corpore diversa. Demonstratur I. Proprietates, quarum una at
teram excludit, una eademque sub alia complecti nequit. Atqui frontibus adversis pugnant Mentis, di Corporis proprietates. Immane igitur discrimen Mentem inter, & Corpus intercedit. Intimo enim CXperimento persentiscimus , Mentem in nobi percipere, judicare, ratiocinari, suos actus secuin
36쪽
'Pans II. 23 reputare, atque eorumdem consciam esse . Haee autem omniaita a Corporis proprietatibus abhorrent , ut nullo pacto commune sufetium habere queant. Μinor probatur quod ad singulas attinet , cogitationis species. Et I. cum judicamus, ita quidem nos nobiscum agere sentimus , ut instituta duarum idearum comparatione, earum mutuam relationem deprehendamus . Id autem eo pacto nos assequi experimur, quod cum una & altera ea uno eodemque temporis vestigio nobis ob-Versatur, eas secum convenire , aut repugnare colligimuS.
Esto autem hujusmodi judicium in re corporea locum habeat , atque sit quaedam ipsius modificatio ideae igitur non erunt nisi solidae
materiae partes, quae veluti nota quadam signatae ideas praeseserunt. Hae autem uno momento ibidem exsistentes ita in unum coeant oportet , ut una alteram penetret. Perceptio enim relationis illarum haberi nequit, nisi compenetrentur. Si enim ita componantur, ut una juxta alteram ponatur : haec compositio non erit judicium : sed duarum idearum praesentia . Nobis quidem conscii sumus, quod persaepe duae ideae nobis praesentes sint , quarum nullam comparationem instituimus . Iudicium igitur, quod est perceptio relationis duarum idearum , explicari nequit in re corporea , nisi solidae illius partes invicem penetrentur . Partes igitur materiae penetrabiles erunt . Atqui solidas esse Sc experimur, & nullus dubitat. Componi igitFr non pot
ast cum soliditata judicium . Valde igitur inter
37쪽
se discrepant judicii , & soliditatis subjecta.
Σ. Μateriae repugnat etiam Ratiocinium . II- Iud enim instituitur, cum ex duobus judiciis tertium colligimus . Nimirum ex duarum idearum
comparatione cum tertia , mutuam earum relationem deducimus . Atqui ex ostensis hujusce relationis perceptio in re corporea praestari nequit , nisi solidae illius partes in unum confluentes sese invicem penetrent . Soliditate igitur exspolianda esset Μateria . g. Μateriae repugnat Conscientia , sive sensius ille, quem singulos aetus nostros comitari intime. eXperimur. Materia enim partibus componitur rsingulae autem partes suarum duntaxat actionum consciae essent, non vero omnes omnium. Atqui unum idemque actionum conscium in nobis ex perimur. Ergo. q. Μateriae repugnat etiam quae vulgo dicitur Reflexio. Intime experimur, Mentem in nobis s uos quosque actus secum ipsam reputare, aCveluti in seipsam reflexam se intueri . Atqui si Mens humana corporea esset , vel si hujusmodi cogitationis genus corpori adscribi posset ' profecto corpus in se ipsum converti deberet. Id autem quo pacto in materia fieri poterit Τ Quippe materiae partes in alias partes reflecti posse videmuS : at quod, quanta quanta est corporea substantia in totam seipsam reflectatur, id nimirum . est, quod in materia fieri posse ne concipere qui dem licet. s. A Μateria abhorret Perceptio . Proprietatum ea est patura & indoles , ut nisi res ipsis., cui illae peculiares sunt, cognoscatur, Plane=CO
38쪽
eipi nequeant . Atqui unusquisque suae perceptionis ideam assequitur, etiamsi non modo cor pori non attendat , verum etiam corporis ideam reapse negligat. Perceptio igitur corporis proprietas esse nequit. Et revera usque adeo verum est perinceptionem a nobis cognosci, quamvis. corpus iplimi non cognoscatur, ut licet mihi persuadeam nulla, omnino corpora exsistere, in explorato tamen mihi sit meipsum exsistere : quippe me cogitantem , per tcipientem intelligo. Adeo nulla assinitas , & ne cessitudo Perceptionem inter, & Corpus intercedita 5. Τandem & ipsa Sensatio corpori adscribi, non potest . Intimo experimento constat, unum in nobis esse , quod sentiat, unum, quod omnium sensationum judex sit. Atqui si corpus sentiret . non unum in me sentiens, sed totidem sentientia, experirer' quot nimirum partibus illud componitur. Praeterea singulae partes de singulis , non ro de universis sensationibus judicium serrent LARu i conscientiae testimonio id refragatur. Ergo. Demonstratur II. Cogitatio actus est simplex atque individuus, quem utcunque metiri aut dividere non licet . Atqui nihil est in Substantia corporea , quod in partes dividi , aut minui &augeri non possit. Cogitatio igitur rei corporeae
proprietas esse nequit. e . Re sane vera non eo dementiae devenerunt
Materialistae , ut suis deliramentis abrepti somniaverint semissem aut trientem cogitationis , primum aut alterum judicii momentum , digitum aut pedem ratiocinii . Vel inviti igitur cogitationis simplicitarem fatentur . Ιidem porro diff- teri non possunt cogitationem actum esse non
39쪽
18 META pH sICAT intimum 8c transeuntem, sed intimum atque m manentem, ut ajunt nimirum qui in ipsa re fit . quae cogitat . Tum & illud etiam concedant oportet , quod actus natura agentis naturae reatndere debeat. Igitur nisi caecutiant deprehenisi oportet , individuum actum intimum divi. duae substantiae repugnare. Actus enim intimus in re dividua aut multiis plex , aut parilius sit oportet. Nam aut singulae partes actum edunt totidem propterea erunt actus, quot partes . Aut singulae partem actus duntaxat emciunt; actus igitur per universas dispersus partes divisionem patitur. Simplex itaque actus intimus simplicem postulat substantiam . Quamobrem humana Mens simplex est atque in
Demonstratur III. Si nostrarum cogitationum principium substantia sit corporea , esementares 1llius partes cogitandi facultate polleant oportet 'Partes enim non cogitantes compositum cogitans non effcient: ex ostensis in priori Propositione . Minimarum autem partium cogitatio aut impersecta, aut persecta erit. Si singularum atomorum cogitandi facultas a persectione desciscit ' numeris omnibus absoluta non erit totius subst ntiae cogitatio . Excellentioris enim virtutis proprietas nunquam prodibit ex proprietatum inferiorit ordinis coagmentatione . Rudium quidem di agre ostium hominum quaevis multitudo ingenii vires non exseret , quae praestantis Philosophi intelli
Quamobrem si substantia eorporea intelligendi vi praedita exsistat, minimae illius partes perse
40쪽
Pasts II. ast intelligant oportet perinde , ac tota substantia . Singulae igitur e mentares partes perfecte cogitant . Quorsum vero plurium atomorum numerus Τ eumdem enim effectum aeque una a omnes edunt . Si dicas cogitandi facultatem si gulis atomis ita esse dispertitam, ut una intelligat, altera reminiscatur, tertia velit &c. absur dus eris . Totius enim cogitationis functiones unum omnino Jn me obire persentisco . Illud itaque statuas necessum est, quod plurium atomorum cogitatio ad unam inter eas principem transmittatur, quae nimirum aliarum percepti nes in unum cogat . At isthaec princeps atomus meterialis est. Extensa igitur & partibus composita . Revolveris ergo eodem, unde incepimus . Itaque cogitandi facultas substantiae corporeae omnino repugnat . iDemonstratur IV. Materia iners est, atque ita sibi constans , ut in eo, in quo est , sive quietis, sive motus statu perseveret. Atqui activam ac versatilem Mentem experimur . Ea enim vi interiore & sua cietur : ex alio ad alium aElum suopte ingenio prosilit i atque in ipsis , quas obit actiones, irrequieta manet. Mens igitur substam ita sit Oportet a corpore omnino diversa. In exposita S iemata animadversones.
Uae hactenus disseruimus facilem viam ster. nunt, ut exposita Materialistarum Systemata refutemus. In eo quidem omnes Conveniunt, ut substantiam, quae in homine cogitat, a CO pore distinctam inficientur , cogitationem Cerebro