Hugonis Grotii Florum sparsio ad ius Iustinianeum

발행: 1642년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Lι HVGONIS GROTII FL. SP.

emtoris. nam iure Romano directe semet vendere nemo poterat, quod apud Graecos fieri erat solitum. itaque Diogenes dicitur ex libertate in seruitutem venum iisse. Gellius M. 18.

DE LIBERTINIS.

Sed quoniam deditiliorum quidem pestima conditio iam ex multis temporibus in desuetudinem ierat J Hinc est quod Tacitus Annalium xiri duas tantum manumittendi memorat species. Confer Salvianum de auaritia lib. ii I. Nec domιni manumitteniis J Lege dominij. Nam olim alij plene erant domini seruorum, alij eos tantum in bonis habebant.

QUIBUS EX CAUSIS MANV MITTERE

NON LICET.

Ctim libertate heredem instituere J Id enim exprimi debuit : alioqui nulla fuisset institutio: sicut nec legatum Valet, quod quis seruo suo reliquit, non adscripta libertate Plinius iv. epist. ID. In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore, quo manumittit, soluendo non est , vel

quι datis lisertatibus desiturus est soluendo esse J Scaevinus apud Tacitum Annalium xv. Pecunias lιbertates Jeruis, Grante dono datas: sied ideo tunc largius, quia tenui iam resumiliari , m instantibus credatoribus, testamento diffideret. Apud Consilium J D. C. S. De consili j sententia in notis. manumissus ad consilium, in inscriptisilibus G ruteri

32쪽

AD Ius IVSTINIAN EVM. EsIusta cause manumi fionis approbatae fuerint i Donatus

in Adelphis v. 8., scribi enim causias manumisionis in iure formula est. Nos mediam quodammodo etiam eligentes J ficere solent prudentes, ubicunque est γε ξις, id est perplexa quaestio, quae vox Graeca etiam ad Thalmudicos eo sentiu peruenit. Vide rerum illarum doctissimum Constantinum i Empereur in Middoth. V. I.

DE LEGE FVsIA CANINIA

Imperator Tacitus in testamento suo mansit intra legem Caniniam, ut narrant qui vitam eius scripsere.

DE HIS QVI SVI UEL ALIENI

IURIS SUNT.

Ex constitutione Diui Antonini , qui sine ea a seruum suum Occiderit, non minus puniri iubetur , quam si alienum struum occiderit J Qiri vitam mancipio extorquet alieno, crimine non caret, ait Macrobius Saturnalium I. 13. at in seruum nihil non domino licere vetus dictum est, cuius meminit Seneca in Controuersia de Parrhasio. idque ius Romae valuit stante republica. Imperatores temperamentum adiecere, quo seruos sibi obstringerent. Seneca de beneficiis iii. et L. At qui de iniuriis dominorum in seruos audiar positus est , qui oe sevitiamo' libidinem, oe in praebendis ad mictum necessariis auaritiam compestat. qui seruum castrauerit, aut capite punitur, aut deportatur : Paulus sententiarum iiDro V. tit. 23. adde Lampridium Adriano. Nec tamen hoc sine

33쪽

ic HVGONIS GROTII FL. SP.

exemplo introduxere Imperatores. Nam apud Athenienses de saeuitia in seruos cognoscebatur, ut Xenophon nos docet de republica Atheniensium. quin &licebat seruis aut certa pecunia se redimere, ut Plautus Casina nos docet quae Comoedia Attica est, aut poscere ut venderentur, quod est Plutarcho,

Aristopliani quoque, & Eupolidi apud Pollucem, &Philoni. Caeterum quod in Caij institutionibus nunc legitur: deduιs distringendi in struos dominu pro siua pote late

permittitur: occidendi totum struos suos domini licentiam non habebunt: nisiforte seruus , dum pro culpae modo caeditur, casiuforsitan moriatur. nam si struis dignum morte crimen admiserit, iis iudicibus, quibus publici offici, potestas commissa est, tradendus est, ut pro seuo crimine puniatur: hoc omne norit lector non Caij esse, sed Aniani, qui Caium pro sitorum temporum moribus interpolauit. Expedit enim reipublica ne sua re quisique male utatur JEst haec sententia apud Sopatrum. Ad statuam confugerunt J Vice statuarum postea fiaε- re Ecclesiae. in iure Graecoromano r ωχς ψ I

Si quis struus fame ae nuditate ex imperio herili pre1jus ad Ecclesias confugiat, nisi herus his mala remedium adserat, vaneat struus alν domino, ne deste tu intereat.

DE PATRIA POTESTATE.

os ex iustis nuptiis procreauimus J Hinc in notis I. N. R. iustis nuptiis quasitus.

34쪽

AD IVS IUSTINI AN EUM.

Proprium ea ciuium-Vide quae de hac re diximus de iure Belli ac Pacis libro ii. cap. v. 7. & in

annotatis.

Foemina vero vi ipotentes J Anno duodecimo. Id ideo constitutum ait in Numa Plutarchus, ut animi rudes facilius se coniugum moribus aptarent. Cὼm vero per emancipationem adoptio si dissoluta ,poteris eam uxorem dicere J Exemplum habes in M. Antoninopi .

Duorum autem statrum , vel serorum liberi , mel fratruer se ru coniunio possunt i Vetus id ius Romae, non tamen ab initio, teste Tacito Annal. xia. & Plutarcho quaestionibus Romanis. Exemplum habes L. Lucius Titius, β. filiam, D. ad Senatusconsultum Trebellianum. Post lustinianum mutauit id ius: unde & mutatio nata in Theophili codice. stasi sine patre fir J Nimirum ex ioco, quia S. P. significabat sine patre, & eodem modo Spurius nomen Romanum scribebatur. ut in notis Valeri dere est. Vide Plutarchum Quaestione Romana CII. Dotalibus instrumentu J In Glossis: dotale in trumentum

1'ecies adoptionis dicitur arrogatio J De adoptione specialiter sic dicta, & de arrogatione, & quid differant Romano iure veteri vide Gellium v. 18.i Causa arrogati is an honesta sit J Mi πως si ερω- Σἀ-

35쪽

is HVGONIS GROTII Fla: SP.

η κ κῶπιαν η της κολοίοις ' νοια ne forv per Satanrcum amorem , aut malitiam aliquam commentum a

rogationis fiat, est in iure Graecoromano. Foemina quoque adoptare non possunt J Mutauit id Leo qui feminis, etiam virginibus, hoc ius indulsit. Eum seruum quem dominis adia interuenientibus filium suum nominauerat , liberum esse constituimus i Est apud Quintilianum Patrem controuersia numero CCCXLII. ubi ancilla matronali habitu ad archipiratam missa velut filia eius qui ipsi erat dominus, defendit se esse liberam ex lege : qui voluntate domini in libertate fuerit, liber sit . ubi eius legis adferuntur exempla: Iudex inter duos conuenerit, oe siententiam tulerit molente δε- minor liberum et e bane voluit , ut ea res quae iudicata erat, haberet suum finem. postea: An vero maius in hoc putamus esse momentum , ut circumuerteres mancipium , aut si una

mota uberum esse iusseris , quam si habitum dederis , stolam dederis es quod ne manumissis quidem omnibuι contigit s deinde : profecta est, parum est Acere quasi ingenua, quasi bο-nsa , quasistia tua. Multa sunt in ea)em controuersia, unde spectri aequitatis induci possit huic constitutioni

Iustinianeae. Sed, ut modo dixi, seruis praeter leges antiquas, fauerunt Imperatores suae securitatis caula.

QUIBUS MODIS IUS PATRIAE

Sed ex constitutione nostra siumma patritiatus dignitas, issico imperiali us cod cistis praeolis, filium a patria potestate liberat J Ad exemplum honoris olim habiti Vestalibus,

36쪽

de quo vide Gellium 1. 1Σ. & Plutarchum Numa. Patritios vocatos ait Isidorus, quod sicut patres filiis, ita prouideant reipubIicae. Per imaginarias venditiones J Libra adhibita, ut mos erat in omni mancipatione, siue, quod idem est, emancipatione. docet id Plinius libro xxxiii. Apud Scholiasten Horatis est : Libra aere comparare. apud eundem: Emancipatus, simus factus. Haec omnia ex iure

xii tabularum, quo silij seruis pares. DE TU TELIS. Tutores quasi tuitores J Varro libro vi. tueri duo significat , mnum ab allectu, ut dixi, inde est illud, Tueor te I nex proh Iupiter.

pater, inui cognatus volet vos contra tueri 'Aberum a curando, ac tutela, ut eum dicimus, Bellum tueor,

cr tueri villam , a quo etiam quidam dicunt illum qui curat ades sacras, aedituum. Sed tamen hoc ipsum ab eadem pro sesum est origine, quod quem volumus domum curare, dicimuν, Tu domi me debis , ut Plautus cum ait, Intus para, cura, iidequod opus fuat.

DARI POSSUNT.

Qia personae causa vel rei tutor datur J Improprie

ergo vox tutoris Vsurpatur in notis B. T. bonorum tutor.

Etiam rosthumae, vel pshumo J Vera scriptio videtur postuma, vel postumo. quomodo veteres citumum, Ultu-

D iij

37쪽

36 HVGONIS GROTII FL. SP.

mum, intumum, extumum dicebant: nec aliud proprie ea vox significat, quam postremo loco natum, quomodo Caesellius explicabat illud Virgilij. Silvius Albanum nomen, tua postuma proles, stem, tibi longaevo, strum Lavinia conjux Educet silus regem.

Sic & spem postumam dixit Apuleius. Sed quia post

patris mortem natus certo erat ultimus, ideo nomen commune talibus adhaesit.

DE CAPITIS DIMINUTIONE.

Cum aliquis simul er ciuitatem σ libertatem amittit JSic Regulus capitis minor Horatio, id est seruus factus per captiuitatem, ut explicat Scholiastes. Vel ei qui in insiuiam isponatus Pachymeres ad ultimam Dionysij epistolam: en μία ἐν os τίω

μυ- ο Uνος. In inseulam deportatio apud Romanos mortis poenam imitatur , ipsemque insulam praesies prouincia nominare non poterat, std Imperator solus.

DE AUCTORITATE TUTORVM.

Sine tutoris auctoritato J Id in notis sic scribitur,s.T. A.

QUIBUS MODIS TUTELA FINITUR.

i Sed etiam ex habitu corporis J Qtii mos Hebraeis in utro- qtie sexu. Hebraeis id commune cum Phoenicibus, a quibus Athenas mos ille venit. Aristophanes. --του--ubi Scho -

38쪽

liastes. τ β ηλιγύου εσυπιαυγ δειρ SA qq-όν τ λψτουργέα ς. Tubertatem in musiculis post decimum quartum annum completum , illico initium accipere di 'osuimus , antiquitatis normam in feminis bene positam in suo ordine relinquentes, it post duo ecim annos completos, viripotentes esse credantur J Temillianus de Virginibus velandis etiam ethnici obstruant, mi ex lege natiιra iura flua atatibus reddant. Nam feminas quidem a duodecim annis, mastulum a duobus amplius ad negotia mittunt,pubertatem in annis, non stonsalibus , aut nuptiis decernentes. Macrobius de somnio Scipionis 1. 6. Post annos autem bis septem ipsa aetatis necessitate pubesicit: tunc enim moueri incipit etis generationis in mascuus, purgatio feminarum: ideo e tutela puerili, quasi mirile iam robur absoluitur , de qua tamen femina propter motorumfestinationem,maturius biennio legibus liberantur. Idem Saturnalium vii. 7. Nec hoc tacebo, quod cum calor semper generationis causa sit, femina ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum , quia calent amplius: nam σsecundum iura publica duodecimus annus in femina, oe quam ius decimus in puero definit pubertatis atatem.

DE CURATORIBVS.

Inuiti adolescentes euratores non accipiuntJ Contrarium constituerat M. Antoninus philosophus, ut in vita eius

docemur.

Furiosi quoque m prodigi, liceι maiores miginti quinque annu sunt, tamen in curatione siunt agnatorum. Sed solent Roma praefectus τrbi mel praetores, ut in prouinciispraefides ex

inquisitione eis tutores dare J S choliastes ad illud Horathi

39쪽

interdιcto adimat ius Praetor oe ad sanos redeat tutela propinquos. bonis interdiciι praetor. tutor agnatus esto. Idem: curator insano datus a praetore. Vides &hic quod modo obseruauimus tutoris nomen pro curatore, &tutelae pro curatione improprie sumi.

DE EXCUSATIONIBUS TUTORVM.

Ierunque tamen propter liberos J Symmachus epistola I. libri primi. Sabinianum Elarissimum mirum ita magnifico, τι quos maxime colo. Huic per impressionem nequaquam patior fratris sui liberorum tutela munus imponi. Δο-lus enim priuilegiis amolitur iniuriam, maturitate aui, er fialiorum numero. P. Scipio Censor in oratione quam ad populum habuit, culpabat filium adoptiuum tam prodesse quam sex se natum habeat. Eo iure semel recepto introditistae adoptiones fictae, de quibus agit Tacitus annal. xv. ubi & hoc discimus non tantum ad recusandas tutelas ius trium liberorum valuisse, sed etiam in praeturis ac prouinciis adipiscendis. Scholiastes Iuuenalis ad illud : Si numerum s tres: si tres filios fecera: nam a tutela excusiam liberi, in fascibus siumendis, prior est qui praestat numero filiorum. Cui consequens fuit, ut

etiam qui liberos non haberent, ius trium liberorum a principibus impetrarent. Vide Plinium x. 2. Martia. lis ad Domitianum: od fortuna vetat fieri , permitte videri, Natorum genitor, eredar ut esse trium. Idem ad uxorem: Natomm mihi ius trium 'roganti

Musarum

40쪽

Mustrum pretium dedit mearum Solus qui poterat. Et constat eos solos prodeste qui in acie amittuntur'Capite septimo legis Iuliae consulum is prior fasces sumetabat, non qui plures annos natus esset, sed qui plures liberos quam collega, aut in sua potestate haberet, aut bello amississet. docet nos id Gellius II. ij. Hi enim qui pro republica ceciderunt, in perpetuum perglodam liuere intelliguntur J Plautus: stui per mirtutem perbitat, non interit. Plinius libro 1 i. epist. . cum narrasset Cottio filio Spurinnae honorem statuae habitum, addit: Rarum id inruuene . sed pater hoc quoque merebatur , cuius grauis ovulneri magno aliquo fomento medendum fuit. Praeterea Cor-rius ipsi tam clarum stetimen indolis dederat, mi vita eius breuis, crangusta, debuerit hac veluti immortalitate proferri. Item maior septuaginta annis a tutela m cura se potenexcusareJ Hoc est quod Symmachus modo vosabat

maturitatem aeui.

DE SUSPECTIS TUTORIBUS VEL

Vide hac de re legem Lotharij in fine legum Langobardicarum , ubi Imperator ad suam curam hoc

reuocat.

SEARCH

MENU NAVIGATION