장음표시 사용
41쪽
sit Monitorium,de quo in hac tractatione agendum est.
REspondeo esse praeceptum sub excommunicatione generaliter intentata, prete istis monitionibus , ad compellendos rei alienae detentores ut restituant , vel conscios rei arcanae ut eam detegant.
Haec definitio colligitur ex Conc. Tridentin. cap. 3. de reform. Eius plena notitia habcbitur ex dicendis tota hac tractatione, nunc generatim & breuiter est attingenda. Generis locum tenet praeceptum. Vocant enim Iurisperiti moni ora m,praeceptu iudicis, citationi aequi- pollens, quo mandat Ut quis compareat, ut habetur cap. consumit He ossic. deleg. & ex cap. a. de testibus. Mandatum ergo quo Iudex Ecclesiasticus generaliter praecipit; ut qui talem rem alienam detinet,eam restituat, vel quil quis tale arcanum nouit,illud aperiat, vel certe sistat te rationem redditurus cur tali praecepto parere non debeat ; huiusmodi inquam mandatum,diditur monitorium.Quia vero tali prςcepto Iudicis Ecclesiastici, adiungi solet poena excommunicationis aduersus eos qui intra terminum exequendo praecepto proce fixum non fuerint dicho audientes; propterea inualuit usus, ut ipsa quoque excommunicatio adiuncta,donetur monitoris nomine. Frequens enim est, ut accesibrium 'rtiatur no mcn principalis.
Potuit etiam fortassis attendi adprquias huic ex communicationix i
42쪽
municationi monitiones. Inde enim haustum esse monitorii nomen, haud obscure insinuatur in Concilio Tridentino sess. illa 1 s. cap. .de reform. Quam
uis autem praemissio monitionum, communis sit cuiuis excommunicationi ab homine; tamen non est nouum,Vt nomen commune fiat proprium alicui particulari, praesertim si illud particulare quoad participationem formae a qua nomen petitum cst , vulgatiussit,ut contingit in repraesenti.Pro nulla enim excom municatione tam notae sunt plebi monitiones prae- uiae,quam pro ca de qua agimus. Alterutram ergo ob
causiam, haec excommunicatio, nominata est monitorium.
Cur hanc excommunicationem dixerim esse ge--neralem, apertius infra fiet. Videbimus enim eam nunquam concedi, quandiu alia iuris subsidia suppetunt. At semper suppetunt, quando non latet persona quae per monitorium urgenda esset,sed est specialiter
nota. Itaque haec excommunicatio ob personae incertitudinem, fertur generaliter tantum, saltem ut plurimum ut infra dicam, Sc idcirco Vocatur excommum nicatio generalis. Addebam autem eam intentari, quia non est nisi comminatoria, ut notat Nauarrus consil. 3. de sent. excommvn. cc Grais consil. 2. num. 29. uterque post Glossam in c. i. de sagittar. Vnde haec intentatio per se nihil operatur, iuxta generalem doctrinam de comminationibus,traditam lib.7. Cod. toto titulo comminat. Us. &c. quam ratam habent D D. Canonum cap. a. qui. de sent. excom.in s. oc cap. relatum. de iure patron. Itaque haec comminatio, tantum aequipollet citationi. Posita autem inobedientia' sontumaci,aut eo ipso parit effectum suum si sit latae A sementipe,
43쪽
sententiae;aut si quod regulariter contingitin sit tantum sententiae fercndae, succedit contumaciae vibratio excommunicationis , quae tunc habet effectum suum. Quamuis enim non sit nisi generalis, tamen aeque assicit reos,ac si propriis nominibus fuissent expressi, iuxta glossam cap. a nobis. I. de sent. excom.
consentanee ad lib & posthum. Quod subiungebam hanc excommunicationem intentari praemissis monitionibus , comprehendit quod alii monitorio substantiale esse volunt, nempe ut feratur adhibita clausula iustificativa, ut vocant
si te grauatum senseris , intra talem terminum compa-xeas.Vel si habueris iustam aliquam non parendi causam, eάmque allegare volueris, quod barbare dicitur, sesus care) fas tibi erit idprastare intra talem terminum proxum Hanc clausulam esse ad monitorium plane necessariam, assirmant Philippus Probus ad cap. i. de
27.num. II. Et ratio suffiagatur. Nam processus Iudi- Cis ab executione incipientis,non permissa ei qui grauatur,allegatione iurium suorum,nullus est ipso iure, x l. I. C. de execut. rei iudic. ad quam legem Bartolus egregie obseruat, praeceptum Iudicis quo aliquid fieri imperat absque ea temperatio e de audientiae concessione,iniustum planc cile, & ipso iure irritum. Id quod etiam habent Baldus l.I. C.quomodo quan
44쪽
hotius iudicii est citatio, ut iura diserte serunt, pro- . batque Ioan . Monachus in Extrau. rem non nouam,det dolo & contum. Quia ergo praeceptum Iudicis ibsique appositione huiusmodi clausulae, quae a concessa purgandi se, vel suum gravamen proponendi, atquc adeo se iustificand facultate,dicitur iust sicans,ferre, tur absque partis citatione & causae cognitione, morito dicitur, tale praeceptum. fore inuasdum & nullum. Hanc enim clausulam habere vim citationis docet Glossa ad cap.ex parae.de verb. signif& l.depupli. g. meminisse. T de noui oper. nunc. Vides ergo, cur dixerim, hanc clausulam comprehendi per ea verba definitionis propositae,quibus monitiones ad excommunicationem istam praerequirebantur, ut plane necessariae. Monitiones enim ita iubent intra certum terminum aliquid fieri, vel omitti, ut simul praestent inducias ad sui iustificationem ut loquuntur si ita videatur ei in quem intentatur excomi nicatio. Quare preterequirere monitiones ad hanc excommunicationem,perinde est ac eam clausulam adhibere,si modo monitiones debite ooncipiantur , & seruata hac forma iuris,cuius neglectu prἱ eceptum ut vidisti fieret irritum ; '& consequenter excommunicatio quae se habet ut accessoria huius praecepti; eo suo principali deficiente, comieret,& nulla esset, ut disertu dixit Baldua in l. i .C. quomodo ct quando iudex. Non sum nunc sollicitus, an omnis excommunicatio cui monitio non adiungitur, nulla sit ipso ius,qua de re breuiter dicam p. 2.c.vltimo.Id enim negat Nauar.ad cap. cum contingat. de rescrip.in quinta causa nouitatis, S alij nonnulli, quorum sententiam nunc non Vacaccxcutere. Tantum igitur cum eodem Nauarro ibid.
45쪽
in octaita causa millitatis, contendo speciale esse communicationi quae fertur in monitorio executorio,ut nulla sit absque monitione praedicta:quia alioqui iudicium inchoaretur ab executione , & excluderet citationem, quae est toti iudicii fundamentum. f. fin .instit.depoena temere litig. Manifestum itaque est,ad excommunicationem de qua agimus,prae-Cxigi monitiones quae cam clausulam iustificantem
comprehendant,& reo sui purgandi,vel iurium suorum allegandorum,liberam faciant potestatem. Ex huius excommunicationis subiunctione ad praeceptum , addito ordine ad fines monitorii quos postremo loco proponebam,ducitur eius differentia, consummathirque definitio. Aiebam pono fines illos
este,aut restitutionem rei alienae, aut arcani retectionem, iuxta locum Tridentini de his monitoriis aliquoties iam allegatum.Non inficior,quin possint serri a Praesulibus ad alios fines praecepta, intentato ex communicationis generalis fulmine in transgrestores.Id enim est perspicue extra dubium. Sed neque
diffiteor, talia praecepta excommunicationis intentatione munita, dici posse monitoria, in ea uniuersali notione vocabuli quae initio facta est. Haec igitur non nego: sed tantum dico, monitoria quae vulgo & pasesim hoc nomine in Ecclesia donantur , & de quibus hic agendum suscepimus , alios fines non spectare quam duos praedictos. Nec est difficile, ad eos reducere alios quosdam fines proximos monitorioru vulgo dictorum,quos assignat Lazarius seel. I.q.IO.num. i.& 2.post Riminaldum iuniorem consilio
contra testes recusantes dicere veritatem coram quocunque Iudice, & contra impedientes testes produci in
46쪽
Cause s adiuncta st sonitom. II
in causa, SI contra conscios simulati contractus, vel pacti nuch in graue terti j praeiudicium, aut contra n5ioluentes decimas. Per te enim patet, non alium ess ehorii monitoriorum finem , quam alterum e propositis,nimirum debitam veritatis patefactionem, aut restitutionem alienorum, siue indemnitatem iuris alieni quam quaerit restitutio. Ex his definitio monitorij de quo acturi sumus, manet susscienter exposi- Q.Fiet tamen dilucidior in sequentibus.
D pux sit Cmonitorium. R Espondeo, monitorium vulgo dictum de quo
agimus, multiplex assignari post e,ut tradit Nauar. consilio Io. de ossic. iud. ordin. num. I.& relech. ad cap. inter verba.coroll. 66. num. 3 I. Et uniuerSequidem dicere licet, Iudicena per monitorium subditos monere Ut restituant , aut ut revelent aliquid. Quo ad monitoria restitutionem spectantia non occurrit necessaria ulla subdiuisio. At quoad reuelationem,potest monitorium multipliciter subdiuidi, quia reuelatio potest multipliciter mandari. Interdum quippe praecipitur iis ad quos monitorium dirigitur, ut denuncient. Alias vero ut testificentur. Quandoque, ut dicant Iudici non prout Iudici, sed prout Patri,aut prout personae quae potest prodesse dc non ob esse: quia scilicet prospiciet, ut delictum vel damnum alicui imminens arceatur,nec tamen progredietur ad Punitionem,aut nocumemum eius qui detegitur.
47쪽
Et quidem cum verba praecepti diserte serunt aliquid praedictorum, v. g. vi subditi denuncient, nisi subiecta materia aliud ferat,vi statim dicam vel certe Ut testificentur, tollitur omnis ambiguitas, simplici-rorque exequendum est quod mandatur. Quod item praestandum est, cum mens Iudicis se perspicuam e hibet ex modo proponendi, aliisve edicti adiunctis accurate perpensis. Cum autem verba praecepti non sunt formalia & expressa, potest ambiguitas suboriri, quale sit monitorium, siue quid ferat. Qua in parte,
recte Nauarrus reteist. ad cap. inter verba.corial. 66. Hum.78O.& seqq. Henriq.l. I 3. c. 8.num. s. SancheRlib. s. opust .c. a.dub. 7. ac bayrus in Claui l. I 2.c. I A. num. ue 2.Obseruant,attendendum valdὸ esse ad subieci am materiam; nam picrunque admetiendus ad eam est cortex verborum. V .g.saepe edictum monitorium Vocat ad denunciandum,cum tamen ex subiecta materia liqueat,non indici denunciationem stricte sumptam, sed testificationem. Et ita contingit in causa criminali quae iam coepta sit agitari. Neque enim ad eam necessarii sunt denunciatores, sed testes. Quare si edictum in tali causa iubeat denunciare, vox illa improprie accipienda crit, nempe pro testificatione. Sehaberet autem res contrario,si causa necdum agita-zi coepta csset ; quia tunc saepe sunt necessarij qui de nuncient,& per monitorium quaeri possunt, supposita probatione semiplena.In dubio autem,ad quid vocetur quis per monitorium, censendum est vocari ad testificandum duntaxat. Haec dilucidiora fient ex dicendis circa necessitatem reuelandi,iniectam per mori nitorium. Nunc satis est eam diuersitatem monitoriorum annotasse.
48쪽
Causa S adiuncta Monitorij. 13
Pro cuius generis materia concedi queat, monitorium.
REspondeo, non nisi pro materia saltem indirecte
spirituali. Neque tamen nego quin pro rebus temporalibus possint concedi monitoria, ut fert praxis ordinaria in Ecclesia. Quantumcunque enim aduersus eam praxim ringantur haeretici, & improbare
quoque eam visi sint quidam Catholici, non licet dubitare quin sit legitima & sancta, si caeterae conditiones non desint.Allatrauit iam olim hunc Ecclesiae usum, spurcus haereticus Marsilius Patauinus in defensorio pacis subfinem. Carolus item Molinaeus,diu sectarius,sed tandem sub mortem Catholicus,in Tridentinae Synodi vellicatione, cui Petrus Gregorius, dc quoad hoc punctum Petrus Leloyer l. 4. de spe-
chris,c. Io.responderunt;sanctae Synodo hac ex causa obstrepuit. Laurentius item Bouchel, in Bibliotheca iuris Gallicani v. Monitio, aduersus monitoria de robus temporalibus lata, fusissime concitatur. Obiter quoque caperstringunt & mordent, Soro in A. d. 22. q. I. artic. 2. &Gerso lech.4. de vita spirit. coroll. i 4. . propos. s. tametsi contestans se nihil definite. Sussiciens tamen probatio usus in Ecclesia recepti, homini Catholico haberi debet, quod Synodus Tridenti na oecum enica, honestatem talium monitoriorum agnoscat, sess. 23. cap. b. de reform. Iampridem quo que ea usurparat,atque adeo approbarat, Innoc. III.
49쪽
cap. ad nostramHe iureiur. itemque Ioan .XXII. exta'. unica de furtis. Vt videas quod haec monitoria, aliquando dicta inueniantur excommunicationes Paulina,quia usus eorum maxime increbuit tempore Pauli ΙΙΙ. ut notat Heluiq. l.I3. c. I 8.lisera A. non eXcludere , quin Pontifices Paulo III. anteriores, hoc remedio sint usi. Quin etiam secutu D. Augustini, hunc Vsum agnouit.Nam epist. y .agens cum Macedonio, & ostendens qua ratione Episcopi,iniustos rei aliens detentores adigant ad restitutionem,ait Episcopos illis humanum nonnunquam, sed maxime ac semper, diuinum iudicium comminari. Nolentes autem reddere inquit quos nouimus & male abstulisse, & vnde reddant habere,arguimus,increpamus, & detest mur; quosdam clam,quosdam palam, sicut diuersitas personarum diuersam videtur posse recipere medicinam,nec in aliorum perniciem ad maiorem insaniam concitari. Aliquando etiam,si res magis curanda non impedit, sancti altaris communione privamus. J En excommunicationem pro re temporali. Caeterum res illa ita est materialiter temporalis,ut
tamen formaliter & indirecte sit spiritualis,quatenus Iudex Ecclesiasticus ferens monitorium, spectat bonum animae in eo quem per monitorium adigit circa rem temporalem.Peccabit enim,nisi exequatur quod iubetur exequi;v.g. nisi rem ablatam restituat, aut arcanum detegat. Atque ita res temporalis respectu monitorij habet se duntaxat ut obiectum materiale,substratum formali quod spirituale est , & dignum cura ac studio potestatis Ecclesiasticae monitorium ferentis. Non enim praetergreditur fines suos, cum ita excuti it in temporalia stirdio spiritualium, hoc est cum satagit
50쪽
Cause V adiuncta Monitorij. 1s
satagit ut auseratur peccatum contractum,vel obstat ne ulterius prorogetur,aut praecludit contrahendum. Ita Victoria in summa tit. de excommvn. num. 3 9.& Austerius trach.de potest. Eccles. in secul. num. i ,. Hinc evanescunt omnia quae aduersus honestatem huiuscemodi monitoriorum opponuntur. Molinaeus
cum Sectariis, causatur in uadi alienam iurisdictionem,eo quod res temporales spectent ad forum seculare. Hoc ex proxime dictis dilutum manet. Monstratum quippe est,Ecclesiam in hoc negotio non attingere temporalia quatenus talia sunt , sed prout conuestiuntur spiritualitate;quatenus scilicet spectatur circa ea bonum animae, & exclusio vel praeuentio peccati. Bouchel non alio argumento monitoria pro rebus temporalibus concessa oppugnat, quam quod Ethnici inisequentissime adhiberent suas illas proportionales & similitudinarias excommunicationes,
re quod praestet remediis ordinariis uti, satiusque sit
cauta cadere, qutin ad hoc medium deuenire. Cuius
argumentationis infirmitas, non eget ariete Ut quatiatur.Nam hoc remedium non esse usurpandum nisi in defectum aliorum iuris remediorum, omneS consentiunt;ideoque constat usum eius debere esse perrarum. Sed inde nihil infertur contra illius honestatem. Quod autem potius sit causa cadcndum quam hoc remedio utendum , autor cum quo agimus, non censeret verum, si graui damno temporali assiciendus esset, ob neglectum huius remedij. Soto, queritur hunc est e auaritiae scetum, & inuentum humanae cupiditatis , iniquo Mammonae sacrificantis. Verum quicquid sit de mente poscentium monitoria , mon