장음표시 사용
61쪽
minalibus,id reuera evincunt. Primum est,quod monitoria in illis materiis,infamiae notam inurant. Alterum est, quod abhorreat a lenitate Ecclesiastica, cooperari ad sanguinis effusionem, sitque proinde Praesuli monitorium concedenti in huiusmodi negotio, timendus incursus irregularitatis. Sed neutra ratio videtur satis valida. Non prima. Nisi enim qui det gitur sit noxius,non infamabitur per monitorium. Si autum per monitorium comperiatur patrasse aliquid
Vnde fama inquinetur, sibi imputet quod culpa sua patitur. Quid quod plerunque, etiamsi monitorium
concedatur tantum ad agendum ciuiliter , aeque tamen aspergitur infamia is qui per monitorium comperitur admississe peccatum , ac si criminaliter est et agendumὶSicut ergo ea ratio non impugnat concensionem monitorioru ad agendum ciuiliter in materia caeteroqui infamatiua,ita neque impugnat concessionem monitorii ad agendum quomodocumque.Alteram rationem infringi video non uno modo. Zerolain praxi .excommunicatis, tit.de causa male riali excommvn. ad 4.satis consultum censuit Ecclesiasticae lcnitati,& declinationi irregularitatis,per adhibitas contestationes, quod tantum intendatur innocentis defensio , non autem noxij nocumentum. Item quod mens praesulis non sit ut agatur nisi ciuiliter,& quoad interesse,nec intendat ut reuelatio per monitorium obtenta, fidem aliter faciat. His enim obtestationibus declinari irregularitatem, & lenitati Ecclesiasticos decenti abunde prospici, affirmat Ze-rola adduistis Gomesio, Couarruvia, Solo, & aliis. Qualiquam vero hic modus irregularitatem declinandi,non sit fortassis adeo aptus;quia protestatio de qua
62쪽
Cum tis adiuncta Monitorij. Σγ
qua c. a. de homicid in 6.non iuuat ad declinandam irregularitatem nisi in causa propria, ut passim ad iulud caput notant DD. & ad cap. postula pi .de homicid. Tamen aliter facile expeditur nodus ille dicendo modum illum remotum cooperandi ad cifusionem humani sanguinis,non esse iussicientem ad irregularitatem inducendam,nec crudelitatem Ecclesi ilico homine indignam redolere. Sicut cum quis non peccat grauiter,prabendo alicui arma non fit irregularis, si is qui arma accepit,iisdem abutatur ad caedem
tertii. Optimum quoque exemplum est Iudicis Ecclesiastici, qui cum declarat delictum alicuius noxii, propter quod illum tradit brachio seculari,non fit irregularis,quia valde per accidens,nec nisi remote cooperatur ad consequentem rei mortem. At ad conci hendam irregularitatem necesse est causam esse propinquam , ut habet Glossa ad cap. de caterode homicid. quam esse ab omnibus receptam,testatur Nauar. in summa c. 17.num. 2 I9. Quare de monitorii in criminalibus concessione pronunciando ex tota rei natura , nihil occurrit quod euincat illud concedi non posse, etiam ad agendum criminaliter. Addebam vero, spectato iure positivo, varium variis locis, hac in parte usum vigere. Alicubi enim, Mpars de Iudex feriuntur excommunicatione latae . .ententiae , si reuelatione per monitorium obtenta, viantur in causa criminali. Et causam quoque criminalem esse censent,eam in qua tantum infligitur mulcta pecuniaria si sit fisco applicanda, ut tr. adit Philipp. Massin. ad i.I.C.de eden.num.' I. Constat Pis V .constitutione cuius initium est sanctissimul,vetari ne monitoria concedantiu nisi ad instanti- eortim quo-
63쪽
rum ciuiliter interest. Cuius decreti autoritate Ludou. Vitalis trach.de reis & testibus per censuram cogendis,cum a num. 3 I .rem hanc fuse agitasset,& admodum anceps haesisset, concludit num. U. omne
dissidium ea Pij constitutione sublatum ess e,cum diserte neget concedendum esse monitorium nisi ad eius duntaxat instantiam cuius ciuiliter interest. Pas. sim quoque in Monitoriis Potificiis Roma transmissis,apponitur illa clausuua. Νc mus autem quod ex rei elatione huiusmodis eam seri contingat, n pro ciuili isteresse, ct ciuiliter tantum agi possit. Aliar reuelatis Usa,neque in iudicio, neque extra iudicium fidem faciat Accedit celeberrimus textus in ta .dilectorum.de test cogend. ubi Ponti sex generaliter quidem statuit testes qui se odio, timore I vel gratia subtraxerint, cogendos esse per censuram Ecclesiasticam ad perhibendum veritati testimonium, praeterquam tamen,-- per criminibus. Ex cuius decretalis alictoritate, plerique Iurisperiti manus dederunt ut Neuig. l. 3. sylvae,num. 7.&Capella Tolotan .decis II1. ac Felinus addictum caput dilectorini. num. 3. Fuse disputat pro negandis in criminali causa monitoriis Lazarius seel. I. q.IO. a num. 9. Nec dubitare licet quin sit admodum pium, & lenitati ac mansuetudini Ecclesiasticae consentaneum,negare monitoria in tali causa.Nihil enim Sacerdoti magis necessarium quam lenitas,& abalienatio a Levitia,ut docet S.Chrysost. homil. s.de verb. Esaiae. At praefert nonnullam lenitatis oblaesionem filios pacis dedecentem,ea monitorij concessio in criminali causa. re negandum esse a Iudice Ecclesiastico monitorium in tali cauin, fidelis sermo est omni acceptione dignus . . 'x Multi
64쪽
Multi tamen Iurisperiti pro contrario usu pugnant, eumque multae supremae Curiae pro viribus promouent fouent. Nituntur in primis autoritate vel riim Canonum,quibus saepe edis itur,' t tostes veritatem promere compellantur, utique si opus sit, interposita quoque excommunicatione, etiam super criminibus ut in crimine salsi cap. cum contra de test. cog. & cap. super his. eod. Item in crimine simoniae& adulterii, capieruenit. I.eod. Praeterea ad probandum coniurationem aduersus Episcopum initam c. vlt.eod. Insuper ad probandam enormem vel intole- rabilem iniuriam clerico irrogatam c peruenit. 2. eod. Adhaec in furto, cap. qui cum sare. de Art. Item in crimine usurarum cap. ad nostram. 3. de iur.tur. Insuper.
in causa inquisitionis eius qui dignitatem Ecclesiasticam captat cap.)uper his de test.cogend. Idem est de causa incendij ex p. pessimam.2 .cl. 8. HOS canones , proferunt Iurisperiti illi quos dicebam adstipulari concessiorii monitorij in causa criminali; Id quod etiam aduertunt expresse tradi in Tridentino sest.2s.c. 3.de Feform. verba Concilii sunt. In causis quoquc criminalibus, ubi executio reatu vel personalis ut supra, seri poterit, erit a censuris absimendum. Sed si dicta executioni facile locus este non possit icebitI udici hoc spirituali gladio in delinquentes uti tamen delicti qualιtas pracedente bina saltem monitione, etiam per edictum, id postulat.Facitant pro hoc usu Nauar.in capcinter verba.
decis.'s. Laelius Zecchius de Repub. Ecclei. tit. de Praedatis in genere c. a. quinto Petruῖ Leloyes l. 6. de spectr. c. Io. Zerola in Praxi tit. de causa matctiali excommvn. ad A. suum quoque in hac parte usum,
65쪽
sacrae Congregationis responso munitum adducens Petrus Folerius in pract. crimin. Can. parte 2. c. 8. an. 16. Optime Abbas in c. ad nostram. 3. de iureiur.in 3.notab.& Hostiensin summa l. 2.tit. de test. cogendis,f. in quibus.&3 qualiter. denique passim in his oris, non iurispcriti tantum, sed & Antistites,ac Generales Antistitum Vicatij, qui cum obiicitur Pii V. constitutio, negant legem csse pro uniuersa Ecclesia induistam. Quamuis cnim Pontifex renuat cocedere monitoria in causa criminati,stiisque ossicialibus aut Vicariis ea concessione interdicat aiunt tamen caeteris Praesulibus liberam reliquisse facultatem concedendi monitorium in quacunque iusta materia. Ad caput verb dilectorum, quod 'videtur ius uniuersale continere, varitas responsiones adducunt,quas recitat S expendit Folerius cap. illo 8. anum. 1O. ct tandem inquit Ludovic. Vitalis tract. de reis & testibus per censur.cog num. o. quo se vertant nesciunt. Minus autem inco sede philosephati videntur qui dixerunt, Pontificem eo loco non intendisse condere ius uniuersile. Sed cum agitaretur ciuilis causa inter ca-
pitulum &Episcopum Vulteranensem, eaque fuisset uni Abbati & cuidam Canonico delegata; accepissetque Pontifex, & Capitulum Episcopo, & Episcopum Capitulo , crimina quaedam obiicere extra causam principalem 1, noluisse Pontificem ut delegati compellerent testes per censiaram ad deponcndum de criminibus utrinque obiectis quorum discussio &punitio ad eos non attinebat, cum esset causa omnino diuersa , & plane discreta. Itaque in eo euentu compulsio testium per censuras, ad nihil fuisset utilis nisi ad creandam infamiam iis quorum crimina fuit -
66쪽
sent a testibus patefacta: ac proinde merito Pontifex facultatem delegatis Iudicibus factam testes compellendi per censuras ad deponendum, noluit extendi ad crimina in cidenter obiecta , circa quae procedere non erat his iudicibus commissum. Non cogitabat autem Pontifex . uniuersaliter Vetare, ne super criminibus possent testes compelli per censuras ad deponendum,quando aliter detegi veritas non potest. Ex contraria sententia, iuxta Hostiensem cui Folerius loco annotato num. 24. subscribit, Deus ostenditur, i Respublica iaditur , proximus corrumpitur, materia delinquendi ct testes corrumpendi ministratur, utriusque suris mensperuertitur, o ediens qui remunerandus esset opprimitur, inobediens qui per poenam astici deberet gloriatur. Sic disputant qui tuentur usum concedendi monitoria in causa crimiuati,cum necessitas ad extremum hoc remedium adigit. Et sunt in hoc numero, in his oris Antistites quoque, dc capita populorum; quorum ego iudiciis debeo reuerentiam non censuram 3 tametsi placere potius usum contraritim iam
Concedendumne fit monitorium, si materia sit eiusmodi , ut i am monitor, concessonem vel' promulgationem secutura sit infamia.
REspondeo,abstinendum tunc esse monitorio,viamrmat Nevizanus l. 3. sylvae nupt.num. FO, &
67쪽
cum multis Iurisperitis Lagarius s. I. q. IO. num. 7, Exemplum ponit Neviganus, si concederetur monitorium,ut quisquis nouerit aliquem cum tali muliere turpiter versatum,manifestet illum. Ratio autem cur
huiusmodi monitoriis sit abstinendum,perspicua est. Nimirum quia iustum non est, ut fons ipse iuris, fiat
sons iniuriae,ut habetur ex cap. qualiter 2 quando,de accrisat. & lane inerint.C. unde vi. Fateor in cap. nostram. a. de iureiuran. Innocentium III. mandare Pisano Archiepiscopo ut stringat monitorium aduersus omnes conscios usurarum a quodam defuncto acceptarum,qui videtur euentus par illi quem ex Ne-uiZano proposuimus. Revera tamen est manifesta disparitas. Nam defunctiim illum fuisse usurarium, erat res omnibus nota, ipsique testamento suo iusserat ut haeredes restituerent usuras omnibus qui probarent se ei ustu as dedisse. Itaque monitorium in eo euentu , nullam creabat infamiam defunisto, contra quam contingebat in altero exemplo .Ex quo intelligitur, infamationem quam in monitoris concessione declinatam volumus, non esse infamiam reo ex consciorum reuelatione obuenturam,sed eam quam ipsa monitorii concessio ante cuiusquam conscij uelationem inureret.
Interdum tamen sola publicatio monitorii negatur , non item eius concessio vel intimatio priuata, quia sola publicatio infamiam crearet. Sic in Cod.F briano l. q. tit. I . desinit. 9. refertur negata publicatio monitoris, quod quidam poposcerat ad probandam veritatem probri,communi ut aiebat fama perspecili,quo alium onerauerat.Negatae autem publicationis ratio fuisse proditur, quod ea publicatio cese
68쪽
Cause S adiuncta Monitorij. 33
sura fuisset in irreparabilem infamiam eius qui fuerat conuicio appetitus:cum etsi tallem eueniret ut vinceret , fieri tamen posset ut no iis omnibus victoria innotesceret, quibus monitorii publicatio innotuisset. Neque publicatio decretorum,apud tam multos innotescit, quam publicatio monitorii. Praeterquam quod infamatio illa etiamsi per calumniam saeta,' onerat existimationem, ut habetur ex l. i. C. de famos libet. & ex illo Ausoniano, hac casta est, de qua mentiri fama veretur.Ibidem definit. so.cum causa re- eusandi Iudicis fi vera esset: dehonestaret Sc infamaret Iudicem, refertur sancitum fuisse non esse locum publicationi monitorij, quam Iudicis infamia conse- queretur Itaque si ad eam causam probandam litig tor qui eam propositi monitoriu poposcerit, statutuest , negata monitorii publicatione, permittendam duntaxat significationem, iis faciendam quos in testes producere se velle impetrans dixerit. Aliquando pono monitorii publicationem impediri a potestatelaica absque peccato, obseruatum est a Nauarro l. s.consit tit.de excom. consi. & a Reginaldo l. 9.prax. fori poen. n. 3 32.in alio quidem euentu, sed pro quo non plus iuris suppetat,quam pro eo de quo agimus.
perfna in quam monitorium decernitur, debeat esse incem or occulta.
, D Espondeo distinguendo de materia spirituali &
I temporali,rursuique quoad materiam tempora-
69쪽
lem , subdistinguendo de personis Ecclesiastieis &laicis Neque enim probandi sunt, qui uniuersaliter
Sc indistincte pronunciant, monitoria non esse con cedenda quando persenae sunt certae , co quod tunc x sit utendum ordinariis remediis. Sic Gemin. & Anchar.ad cap.fin. de elech .in 6. Felinus in c. 2. de con- tertium.Sola ad antiqua Sabaud.decreta . tit. ut nemo inutim, Glossa unica num. 7. & ad noua . decreta rites. de tribunali compet. Glossa S,num. lo. . Nevia. l. 3.syluae num. 47. Gulier. l. I. Can. qq.c. I I.
num. s'. & multis a legatis Barbola de potest. Epist. allegat.96. num. 2 S. Hoc ita uniuersaliter & indistincte pronunciari minime debuisse,patebit explicando' quid circa membra distinctionis & subdistinctionis propositae sit affirmandum. i . In materia ergo spirituali , cum Antistes opportu num id esse censuerit, praesertim si alia media periae- , niendi ad iustum finena intentum non suppetant, fas est urgere per monitorium persona certa ad praesta dum quod debet. Nam haec materia per se & directe pertinet ad Iudicem Ecclesiasticum , qui proinde medio efficaci cuiusmodi est monitorium,uti conuenienter potest, ut adigat ad praestandum circa eam ' quod ratio postulat: praesertim si alia media,vel non sint ad manum, vel dissiciliora aut operosiora app: remi.Si vero materia de qua agitur,sit temporalis, S persona sit Ecclesiastica, fas quoque erit Iudici Ecclesiastico eam ad officium Vrgere per monitorium, quia talis persona subest directe foro Ecclesiastico. Nihil itaque vetabit adigere illam ad praestandum quod debet,adhibit alde efficaci medio, hoc est intentata per monitotium excommunicatione.Ita Su
70쪽
Caus es' adiuncta Monitorij. 3s
dub. I. conclus. 2. At si agatur de persoria laica circa huiusmodi materiam tunc per se loquendo, illicitum est ferre aduersus eam monitorium ii sit determinata& dota , quod multis confirmat Guido Papae singui. 7o7. Breuiter autem ratio est,quia persona laica habet Iudicem proprium apud quem conuenienda est via ordinaria,iuxta responsiim Alexandri II. capiausam. qui filii sint legit. Vbi Pontifex interpellatus de ne Fotio seculari inter personas notas & certas , negauit id suum esse ; cum spectet ad Regem de huiusmodi causa cognoscere. Huc faciunt quae dixi ad quaesitum s .demonstrans secuturam in Republica peruersio- . nem ordinis debiti,si monitorium in temporali causa. concedatur quandiu suppetunt ordinaria iuris remedia. At cum)persona quae iasit, occulta est & incerta, tunc Iudex secularis cogitur feriari , quia non habet vim urgendi conscientiam aliter quam per praeceptum, caretque vi coactiva interius. Vnde recurrendum est ad Iudicem Ecclesiasticum, qui per censuram generalem, etiam personas indeterminatas potest ad ossicium compellere. Igitur persona laica in . quam monitorium pro temporali causa decernitur, debet per se loquendo incerta esse. Nec aduersantur' huic doctrinae textus & DD. quibus Sayrus l. I. decensur.c.8. num. 26. & 27. probat excommunicationem posse duntaxat ferri in personam certam. Ea quippe doctrina, verissima est de certitudine personae quoad naturam suam. Neque enim excommunicatio intorqueri potest ita in incertum, ut quasi vage feratur in hunc aut illum ; sed necessarium est ut intorqueatur determinate in aliquem, etiamsi incognitum