De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

seandalum,declinata prudenter communicatione caeterorum,ne potestas luperior contemni,& induci rebellio videatur. Porro dissicilius accidere, ut excommunicationea per Summum Pontificem intortae, sint ad hunc modum iniustae , ideoque multo magis tumendas esse, copiose persequitur Augustinus de Ancona in summa de potestate Ecclesiasti q. 27. artic. s. quia nimirum, nullae sere cauta ex iis propter quas excommunicatio ita potest esse iniusta, ut simul stinualida cadunt in Summi Pontificis excommunic tiones: cum ipse iurisdictione uniuersalissima poti tur,nec detur ab eo appellatio;vel ullum priuilegium suffragari contra eius autoritatem possit. Item ipse nulli ordini iuris posiqui alligatur; &cum abundet sapientum consilio, vix potest accidere, ut eius sensiantia seratur ex causa non idonea. Gare merito' concludit Doctor praedictus,qualescunque appareanteensurae a Pontifice vibratae,multo magis esse timendas quam inseriorum Praesulum censuras; & multo magis valere quoad Pontificias excommunicationes, quod a S. Gregorio dictum est, sententiam excommunicationis quantumuis iniustam esse extimescendam ; quia scilicet hae excommunicationes longe r rius sunt ita iniustae,ut simul sint inualidae.Nec plur de primo membro distinctionis propositae.

mainiusti sta valida es,timeri debet.

8. At excommunicatio, quae idcirco tantum iniusta est , quia Iudex non recto animo pilocessit, aut quia in accidentalibus deliquit,vel quia is qui excommunicatu se iudicat innoxium ; etiamsi ei de sua in-

-r ' nocentia

752쪽

Loid agendum excomm. Tos

nocentia euidenter non constet; quod est alterum distinctionis propositae membrum; excommunicatio inquam ad eum duntaxat modum iniusta, timeda est,& donec soluatur, non secus ei parendum est, ac si plane iusta & cuiusuis labis vacua suisi et: aeque enim

parit omnes effetistus excommunicationis. Idque aperte volunt DD. qui asserunt eum, cui iniuste infligitur excommunicatio, constitui ext a Ecclesiam. Ita Innoc. ad cap. ex parte, & ibid. Panorm. n. 6. de ostic.

multis Ricciuilias l. . de iii re person.extra Eccles. c. l. num. s. Rationem veris reddunt Innoc. dc panorm. quia excommunicatio non habet vim a Iustitia operantis, sed a potestate clauium λ quae aeque exeritur cum excommunicatio iniusta est, dummodo 'sit vasi-da,ac cum nitet undecunque Dixerunt quidem My- qui DD. talem excommunicationem Valere quoad Ecclesiam, non autem quo ad Deum. ita Couar.in c. alma mater.p. num .aCGutIerre S l. I. qq. C in. C.4. nuri. 3 .dc Toletus Li anstruct.c. IO. num . . Sed

hoc non est ita accipieridum, quasi Deus hominem sic excommunicatum eximat ab omnibus damnis excommunicationis; hic enim sensus est falsus. Sed ita accipiendum est, ut sit sensus, sic excommunicatum non esse reuera reum, nec ob talem excommunicationem excidere gratia Dei. Attamen quia Iudex legitimus utitur potestate qua pollet, fatendum est, excommunicationem ab eo sic latam inferre cxcom municato omnia damna,quorum irrogatio subcst di positioni iudicis. Ac proinde talis exconamuniciatio timenda est, & quod ad varios particularcs clientus

753쪽

os Pars II. Caput XX.

aptat Romanus consilio 369.causat iustum metum,ut loquuntur DD.siue grauem,tanquam de magno malo conceptum.

Excommunicatio materialiter iniusta, num

timenda. p. Est tamen nonnulla dubitatio , an ad hane classem iniustarum simul & inualidarum excomm nicationum,referenda sit ea quae reipsa quidem iniusta est,saltem materialiter;id est,qua feritur innocens,& ob causam non idoneam,sed qui tamen secundum allegata & probata,appareat nocens,& dignus qui sic

pie statur.Nam Iurisperiti ad cap. qui iustus. II .R. 3.&ad capter tuas.& cap. sacroiae sent. excom.talem excommunicationem habent pro valida in utroque so-' ro. Videndi quos profert Couarr. in c. alma mater. I. ἰp:g. .num. s.&Henriq.l. 13.c.IS .num.Α. E contrario, tamen Theologi quibus adhaereo, eam excommunicationem habent pro nulla. Adducunt permultos sua Z t. s. .p.d.4 s.7. a num. 13. Sayrus l. I. de censur.c. Io .num. 8. Auila Σ.p.c. i. disp. I. dub. 3. & ratio

breuiter est, quia potestas excommunicandi, non est data Ecclesiae nisi in aedificationem. Cederet alitem in destructionem, si hominem innoxium feriret, quamuis per errorem, probatum noxium. Quare et metsi prouidendum esset,ne ex publica contemptione talis sententiae oriretur scandalum, tamen reipsa talis sententia esset iniusta materialiter, & reipsa est et simpliciter nulla, nec plus timenda in foro interno, suam sententia aperte iniusta.Vt autem remoueretur

e scandalum,nec ingeneraretur existimatio,quod is, quia ita

754쪽

2uid agendum excomm. TOT

ita percelleretur, contemnat claues Ecclesiae, recte

statuit Sayrus l. I .de censer.c. I 7.num. 19. & 2 . eum vel teneri reclamare aduersus talem sententiam , vel certe teneri 'portare iram, tametti materialiter iniustam. Quo spectat insignis locus Nicolai primi epist.

ad Michaelem Imperatorem, & totidem verbis epist. io. quae est ad clerum Constantinopolitanum, S in serta habetur octauae Synodo act. 7. Agens enim , de Gregorio Episcopo Syracusano , qui excommunicatione percussiis gesserat se ut liberum, quia se obtendebat male & iniuste percussum, ait Nicolaus, quod certe Gregorius agere omnino non debuit, etiamsi nulla commissa existerent,pro quibus damnari potuisset. Quia Praelati iudicium,semper inferiori bus formidandum est, ne si ei non obedierint, licet ab eo fortassis iniuste ligentur,ipsam obligationis suae

sententia ex alia culpa,id est ex inobedientia merean tur. Igitur Praelatos damnare , indifferenter oportet horrescere. Quicunque vero minores sunt, damnari sollicite caueant, nec maiorum suorum sententiam

transgrediantur. Alioquin licet iniuste nonnunquam damnsi sint, ex ipsa temeraria praeuaricatione, culpa quae nondum forte perpetrata fuerat, & vitio quam culpa necdum merebatur , proculdubio subsequentur. Nihil quippe lignum vetitum in sc mortiferum habuit;sed qui inobedienter ex eo comcdit, mortem sibi & posteris propinauit: non quia lignum malum, cum Deus quod fecit,totum fecerit bonum; sed quod mala sit transgressio; & nolentis subiici,per eam merito sit orta danatio.JEx his habetur quid faciendii sit ei qui excomunicatione inualida,vel iniusta percussus fuerit, quod primo loco exponendum proposueram.

755쪽

o 8 Pars II. Caput X X.

Iuste excommunicato,consilium Hssent.

Io. Videndum superest, quomodo se gerere debeat is,in quem intorta iuste fuerit excommunicatio. Huic aiuor in primis est Gregorius Nyssenus,tota pene oratione de moderate ferendis reprehensionibus, ut indignatione abstineat, nec contra stimulum calcitret , ted potius irrogatae mulctae causam subducat per poenitentiam. Prster caetera vero in hanc rem prς-

clara,adducto diicipuli a Magistro castigati exemplo, ianum consilium in hoc negotio his verbis praebet. Si nobis ad separationem clausae fuerint portae Ecclesiae blasphemiis dc maledictis insectamur. Non est autem hic modus discentium, sed seditiosorum, &eorum qui decertant propter contentionem. Pueri locumjordinem tenere debet discipulus, qui tenetur desiderio unius artis aut scientiae externae. Qui autem exercetur in pietate, debet esse puer clam maiori accessione: quandoquidem Dominus quoque, illam aetatem tanquam morigeram, & facile parentem, tuis ornauit laudibus. Puer enim non egreditur characteres & lineas quas illi cera signauerit Magister;

neque innovat elementa, stupida quadam & attonita libertate , noui aliquid moliens in litteras : sed priamum quidem,stylo exercet manum magistri,elementis autem non alia dat nomina quam quae audiuit. Omnino autem & verbis & factis imitatur praeceptoris traditionem : Quod si quando effectus socordior, scutica vapulauerit , non propter verbera audacior redditur, se insolentior:neque fractis praeceptoris r bulis, recedit:sed cum parumper prae dolore amaram

effuderit

756쪽

uuid agendum excomm. To9

effuderit lachrymam , disciplinarum studia insequitur, in iisque meditandis intentior redditur, non negligentior. Rursus clim aliquando ut iuuenis fuerit negligens,iubetur manere ieiunus, fameque damna- . tur eius negligentia,manet autem solus in ludo litte rario , cum alii pueri recesserint ad prandium, praeceptum obseruans summa cum reuerentia. Non sic autem Christianus,qui audiuit,uiliconiser ιeritis ris sicut pueri, non intrabitis in Regnum caelorum ; sed quando viderit Sacerdotem, austerilis & gestu ac voce delictum corrigentem, aperte contradicit,& murmurat intra dentes, forumque & compita obiens,

maledictis insectatur:& si ab Ecesesia fuerit exclusus, contemnit,cum palam abscindatur a precibus populi,& a mysteriis, aut forte ne huic quidem subiectus supplicio, se aufert ab Ecclesia propter iram, quam concepit in Episcopum, Deum & Dominum auer- sans. Ei autem dicendum est, quod dictum est Paulo, cum adhuc esset Saulus. Durum est tibi ὁ homo aduem susstimulos calcitrare. Sive ex te ipso Deum dimisisti, considera quod qui separatur a sole,vitam degit in tenebris & caligine : siue tanquam indignus eiectus es a precibus,priorem statum reuoca poenitentia.J II. Non satior adscriptione orationis paulo pro lixioris , quandoquidem ea in rem nostram nihil aptius potentiusve proferri posset. Rursus igitur in krius post descriptam teterrimam excommunicati coram Deo faciem,denub ad sana consilia excommunicato suggerenda conuersus, inquit Dauid)ficut equus ct mulus, quibus non est intellebus. In camo ct freno maxillas eorum constringes. Durum mitigans haec dicit Psalmus, & tanquam oleo molliens

757쪽

1 o Pars II. Caput XX.

adhortationibus. Collum ergo incurva, iussis cede tanquam iugo. Quod durum est,Iumpitur: quod cedit & inflectitur, dirigitur. Hoc te docet ipsa in plantis, & arboribus experientia. Nefraenum mordens, toto impetu feraris ad praecipitium, aut barathrum: sed manu Equitis circumacto collo, dirigere ad viam quae tendit ad salutem. Quando susceperis reprehensionem pio & reuerenti animo,dic illud Dauidicum; bonum mihi,quδd me humiliasti, ut discam iustificamnes tuas. Ne Episcopalis arrogantiae existimes esse segregatione*:lex est patria, vetus est regula Ecclesiae,qui coepit a lege, & fuit confirmata in gratia. Considera sanctum Pauhim per epistolas in reos emittentem entias degregationis,& iuuenem Corinthium eo tarantem medicamento , qui sathanice nouercae insano captus erat amore. Quem enim diligit Dominus,castigat,flagellat autem filium quem recipit. Di- sciplinae enim radices non sunt dulces, sed amarae, sed postea runt seu stum fauis mellis dulciorem.Et ideo 1 ei quidem qui exercetur,opus est ut laboret , ei vero qui non exercetur,plaga opus est 5 asperitate.J

Surdi ad haec monita, qui in Praesulem idcirco 'insurgunt.

ra. Hoc Nysseni consilium non arripiunt, qui usque eo exacerbantur in Antistitem,a quo intorta est excommunicatio, ut in eum quomodo possvmi, bacchentur; dc vel linguae virulentia, vel etiam factis ali- quibus eos persequantur & vexent. Hoc S. Chrysostomus l. aduersus Gentiles de S. Babyla, damnat insaniae. Descripserat eo loco excommunicationem Romani

758쪽

2uid agendum excom. TII

Romani Imperatoris, ob grauia scelera a S. Babyla intortam. Subiunxerat quoque Imperatoris illius furorem in Pastorem suum , & quomodo eum carceri mancipasset. Tum subdit,quod in rem nostram cadit ibellissime. f Peccati natura, ubi animi cogitationem aliquam adorta est, nec quisquam est qui malum restinguat, procedens ulterius , grauior certe ac magis indomita efficitur. Propterea saepe fit, ut quae posteriora sunt peccata,prioribus grauiora sint,anima semper po iteriorum peccatorum accessione ad maiorem contumaciam ac despicientiam se se promouente, Aper haec ipsa, suam quidem vim enervante, peccati autem robur alente. a utique ratione , complures videas in omne peccatorum genus imprudentes pro lapsos, quod flammam initio exorientem non restin xerint. Sic & infelix ille Imperator,peccatis suis prioribus,posteriora grauiora adiecit. Vbi enim iuuenem illum extinxit, e vestigio , ab illius caede ad inferendam templo iniuriam irruit;rursus ab hac iniuria,tanquam iter semel coeptum persequens, ad contumaciam temeritatemque suam sacerdotio contumelia afficiendo se accinxit: vinetumque ferro Babylam,atque in carcerem coniectum, ita tum excruciabat, ab

eodem beneficii poenas exigens: eumque ob quae officia admirari potius coronaque insignire , ac plusi quam etiam parentes proprios vereri conueniebat,ob ea ipsa cogebat, maleficorum hominum vincula, MVinculorum calamitates,miserias,aerumnassustinere.

Ita quo modo dixi, peccatum ubi initium coepit, nec

est qui id ulterius progredi impediat,cohiberi postea,

ac fraenari haud facilὸ potest, equorum insanientium ritu, qui cum fraeno ab ore disieci o, nec non sessore

759쪽

712 Pars II. Caput X X.

ab armis excusib, atque resupinato, neutiquam tolerabiles occurrentibus euaserint, nemine illos inhibente , immoderato quodam impetu hac illac se ipsi praecipites ferunt. Quo fit, ut 1 alutis nostrae hostis, huiusmodi animas ad insaniam impellat: quo eas me corpore laborant, donec Medicos ad se adire patiuntur, in magnam certe salutis spem ingrediuntur: ubi Vero mente capti,calcitrant,ac se morbo liberare volentes mordent: tum denique morbo incurabili labo-- Tant: idque non ob morbi ingenium, sed quod ab iis destituti sunt, qui insaniam illam sanare possint. In quam insaniam, dc Tyrannus iste se se coniecit Nam medicum nactus, hunc, vulnus adhuc dum secaret, statim expulit, & a domo quam potuit longissime exegit, J Idipsum fecere nequissimi quidam erga bonos Antistites, quibus vincula iniecerunt,uel necem irrogarunt prae Ecclesiasticae animaduersionis impatientia. Talis nominatim secundum Philippum Imperatorem erga S. Babylam, Bolestaus Polonus erga S. Stantilaum.

Et qui in eum, figunt genuinum. '

r3. Non facile in adeo horrcndum barathrum praecipitem se agit, quantumuis exacerbata vesania. Frequentius est, ut lingua impotenter irruat in Antistitem, esimque crudeliter dilaceret. In quo euentu sapienter Otigenes hom.r i .in Ierem.obflum,monet obstruendas esse his Antistitum laceratoribus aures,

ita scribens. Γ Si quis vult imitari vitas prophetarum,

- ' increpet, dicorum praesentia atque auxilio destitutas deprehendens,concidat,& infinitis malis exerceat. Etenim qui

760쪽

guid agendum ex m. 71

increpet,argutique peccatores,statim odium merobitur, itatim ei detrahetur , statim patietur insidias. Quod etiam nunc in Ecclesiis, saepe videmus accidere. Peccauerit quidlibet quispiam. Is qui praesidet populo,®it ecclesiasticam disciplinam,eiicit eum de congrcgatione sanctorum. Illico, ille circuit citi,tatem. Lacerat eum , qui quantum in se fuit, Ecclesiam vindicauit. Verum nos non praebeamus his aurem , qui propter excommunicationem sui, tam praepositos, quam omnem Ecclesiae Conuentum velano. ore dilacerant.J

Et qui idcirco ad hostes migrant.

I . Non esse nouum quod aliquando experti sumus, ut aliqui iuste excommunicati, prae dolore &impotentia animi,deserantCatholicam Ecclesiam,&ad hostilia castra transgrediantur, discimus ex S. Augustino l.de vera relig. cap. b.verbis illis. Exclusi, ab Ecclesia per excommunicationem,) aut poenitendo redeunt,aut in nequitiam male liberi defluunt ad admonitionem nostrae diligentiae : aut schisina faciunt ad exercitationem nostrae patientiae : aut haeresim ali- , quam gignunt, ad examen siue occasionem nostrae intelligentiae. Hi sunt exitus Christianorum carnalium,qui non poterunt corrigi aut sustineri.J Peregrinum quisquis ille tandem fuerit in ex Philosopho

Christianum . neglectu Christianorum rituum excommunicatum, prae impatientia regressum ad Cynicos & Ethnicismum , scribit Lucianus in Peregrino, seti Proteo. Tentat his medelam facere S. Hieronymus in c.

SEARCH

MENU NAVIGATION