De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

esse ait, quod Pastores omnes summopere par sit aemulari. Idem in Hal. s .ad illud,quis mihi' nas,sic scribit. Diligamus inimicos, corripiamus,castigemus,& cxcommunicemus ; cum dilectione a nobis etiam separemus.Videte enim quid dicat Apostolus. Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam,hiis notate,ct nolite commisceri cum eo. Sed ne subrepat tibi ex hoc iracundia, & turbet oculum tuum, non inquit, ut inimicum eum existimetis,sed corripite ut fratrem,ut erubescat. A quo indixit separationem, non praecidit dilectionem. J Idem insigniter i. de fide & operibus c. 3. f Quo animo & qua charitate misericors ista seueritas adhibenda sit, non tum eo loco, ybi ait ut stiritus saluus sit in die Domini nostriusv CHRisTi , sed alibi quoque, euidenter ostendit dicens, si quis non obaudit verbo nostro per epistolam,

hunc notate,st nolite commisceri cum eo, ut erubescat, ct non ut inimicum eum existimetis,sed corripite ut fratrem.

Et ipse Dominus exemplum singulare patientiae, qua etiam in duodecim Apostolis vique ad passionem diabolum peMulit ; dc , sinite utraque crescere,

usque ad messem, ne forte cum vultis colligere αι uia,

ut eradicetis ct triticum ; reti que illa in similitudine Ecclesiae usque ad littus,hoc est usque ad iaculi fine,bonos & malos pisces habitura praedixit:& caetera si quae de permixtione bonorii & maloru,siue aperte, siue per similitudines locutus estmo ideo tame omittentam centuit Ecclesiae disciplinam. Imo vero admonuit adhibendam, quando ait, attendite vobis, speccauerat in te frater Ims, vade ct corripe eu inter te ct ipsum solum. Si audierit te, lucratus es fratrem tuum os

732쪽

Alia caus neglectus exo s

in ore testium duorum vel trium Zet omne verbum. isdsi non audierit eos, dic Ecclesia , si autem nec Ecessam audierit si tibi tanquam Ethnicus 9 Publicanus. Deinde ipsius seueritatis terrorem grauissimum adiecit, etiam eo loco dicens. Quae solueritis in terra, soluta erunt 2 in coelo ; qua ligaueritis in terra, ligata erunt stin Prahibet etia,sanetum dare canibus, nec contrarius est Apostolus Domino, quia dicit, peccantes

coram omnitas argue,ut cateri timorem habeant chm ille dicati Corripe eum inter te 2 Usum.Vtrumque enim faciendum est, sicut & infirmitatis diuersitas admonet, eorum quos Vtique non perdendos sed corrigendos curandosque suscepimus .Et alius sic, alius autem sic sanandus est. Ita etia est ratio dissimulandi,& tolerandi malos in Ecclesia:& est rursus ratio castigadi Mcorripiendi ; non admittendi, 'el a communiolae remouendi. Errant autem homines non scruantes moduni:,S cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae authoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari, &inea quae ex utrisque temperata est veritate,ac moderatione consistere. J 3. Cassianus l. decimo de institui. praemisia c. a s. Apostoli in bonos ac dociles humanitate , subdit

cap. I ,. Rursus tamen ne forte hac lenitate prouocati qtuidam,praeceptis eius obedire contemnant, intcr miscet apostolicam seueritatem: qu.d si quis non obedit verbo nostro per epistolam n nc notate,ct nolite commi cori cum illo,ut confundatur, monensquC eos pro reuerentia sui,& utilitate communi, quid oporteat ob- scrvari, quaque, cautione Apostolica mandata custodiant, subiungit confestim patris indulgentissimi le

nita eam

733쪽

686 Fars II. Caput XIX.

nitatem: & ut filios suos, quem erga praedictos pro charitate fraternitatis affectum debeant retinere, s- militer docet.et nolite inquit,) quasi inimicum existimaresed corripite is fratrem : seueritati iudiciariae,paternam intermiscuit pietatem,& sententiam apostolico rigore prolatam , clementi mansuetudine temperauit. Nam& notari iubet eum,qui obedire praeceptis suis contempserit,& cum illo non commisceri,&tantum haec fieri non odii vitio praecipit, sed fraternae dilectionis,& eorum emendationis intuitu. NoIι- te, inquit,) commisceri,ut confundatur: ut qui non est meis praeceptis mitibus emendatus, saltem publica omnium vestrunt segregatione confusus, ad tranai- te matutis aliquando incipiat reuocari.JL 24. Prosper aut potius Pomoerius i. a .de vita contemptat.c. .indicens plenissimum sapientiae progressum in correctione vitiorum sic disserit. Cum nobis fratres,quilibet peccata sua tanquaura medicis vulnera quibus urgentur aperiunt, operam dare debemus, ut quantocytis ad sanitatem Deo aut hore perueniant, nec in peius dissimulata curatione proficiant. E a aurem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis confiteri nolentibus , undecumque claruerint, quaecumque non fuerint patientiae leni medicamento sanata,velut igni quodam piae increpationis urenda sunt,& curanda. mod si nec sic quidem aequanimiter iustinentis, ac piὸ increpantis medela profecerit in eis , qui diu

portati,& filubriter obiurgati corrigi noluerint, tan- qu m putres corporis partcs debere iatro excommunicationis abscindi ; ne scut caro morbis emortua, si abscisi a non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis tuae contagionc corrumpit ; ita isti qui emendari despiciunt,

734쪽

Alia caus neglectus excom. 687

spiciunt,& in suo morbo persistunt,si moribus deprauatis in Sanctorum societate peImanserin eos excmplo suae perditionis inficiant.J

S. Leo epist. 89.cap. .insigniter tradit,quod hic intendimus.Locum alia ex causa dedi cap.superiori. Ex Nicone epistol. ad Enclistium, locum dabo cap. sequenti,sane luculentum. a s. S. Gregorius homil. 26. in Evang. f Ligandi atque soluendi autoritatem suscipiunt qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed graue pondus istius est honoris. Durum quippe est,Vt qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex vitae fiat alienae. Et plerunque contingit, ut hic iudicil locum teneat, cui ad locum vita minime concordat:ac proinde saepe agitur,ut vel damnet immeritos,vel alios ipse ligatus loluat. Saepe in soluendis ac ligandis subaitis,inae

Voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur i unde fit,vt ipsa hac ligandi & soluendi potestate se priuet,qui hanc pro sitis voluntatibus, & non prosubieehoram moribus exercet.S pe fit,ut erga quemlibet proximum,odio Vel gratia moueatur pastor: i dicare autem de subditis digne nequeunt, qui in suta ditorum causis, sua vel odia, vel gratiam sequuntur. Vnde recte per Propheta dicitur:mortificabat animas,

non moriuntur, O vivificabant animas qsa non vi- uiant. Non morientem quippe mortificat, qui iustum damnat, & ncui victurum vivificare nititur qui reum

a stipplicio absoluere conatur. Causae ergo pensandae sutar,& tunc ligandi,atque soluendi potestas exercenda. Videndum est, quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam: ut quos omnipotens Deus per compunctionis grati/m visitat, illos Pasto-xis

735쪽

688 Pars I I. Caput XIX.

xissententia absoluat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis,cum aeterni arbitrium sequitur iudicis.Jas. Antiochus homilia I a1. Ecquid ait Dominus Petro:quacunque ligaueris super terram, erunt ligata ct in coelis. Vis verbi istius, quam operatoria sit, quamque cficax,expende.Non dixi quaecunque ligaueris super terram,erunt ligata in caelis. vide,inquam, solerter, ut dum quempiam censura excommunicationis cogeris ferire, dum arces templi aditu, dum gradu delicis, habeas rem hanc horrori: quippe qui

Deum ipsum inuoces sententiae tali tuae tum aganeum; quasi qui dum haec facis,contestere eadem sancita esse es in coelis. At interim inhorrescit totus qui eliminatur templi aditu, aut gradu deturbatur,ut qui intelligat excludi se regno coelorum.Vide, rursus db xerim o Sacerdos quid agas: quae enim deorsum vinculo innectis oris tui, cereo tibi persuade, eadem sanciri sursum,& comprobari.Non enim vinculum eiusmodi impune erit, siquidem iniuste aliquem ligaueris. In consistorio enim illo Angelorum, exactissime rationem repositurus es , ne quem in vinculo implicueris , ira, aut vitiosa ulla affectione incandescens: Non item quasi te ipsam ulciscens; quin potius quas pro tuenda virtute decertans. Ulciscitur enim Deusae defendit iniusta censura ligatum; siquidem is comperietur non contempsisse vinculum. Qui igitur citra sucum ullum Christi pascit gregem,iure vocatus legitur,os Domini. Ait enim Hieremias,si eduxeris prerao- sum a vili,quasi os meum eris.J27. Petrus Damiani l. I. epist. Ιχ. Alexandrum II. Pontificem Maximum libere monet, ut corrigat inuectum eo tempore abusum,ad singula prope Pontificia

736쪽

Alia cau negis tus excom. 689

scia decreta apponendi comminasionem anathematis in violatores .Hoc inquit) quam sit humanae salutis immane periculam , & infinite patens vorago labentiu,ac pernicies animaru, clementiae vestrae pietas no ignorat. Dicitur enim,quinquis hac vel illa non fece- ω; siue certε,qui quis hoc quσd superius statutu est, irritu duxerit vel inaliquo violauerat,anathemas,.Vbi notanda, quam lubrica,quam praeceps subit6 ruendi illi procuretur occasio,ut ante quis in aeternet mortis barathru corruat,quam se vel leuiter impegisse cognoscat:& substratae quodamodo tendiculae, iam pes eius innectitur, du se liberis adhuc incedere gressibus at-bitratur. Delinquit itaq; quisquis ille est in illud Apostolicae constitutionis edictum,& aliquando leuiqua

vi ac peregrina offensione transgreditur:& continuo velut haereticus,& tanqua cuctis criminibus teneatur obnoxius,anathematis sententia condemnatur.Et cudictante iustitia,alia sit ultione plectedus,qui plus delinquit,alia qui minusexcedit: hic grauiter leuiterque reccuibus, aequa cuistis & indifferes poena,solius sci-

Iicet anathematis,irrogatur. Non tribunaliu more,vel forensis examinis, Mit libertas ceditur, aut possessio c5fiscatur, nec pecuniariae muli hae reus addicitur,sed Deo potius omniu scilicet bonorsi auctore, priuatur. αHanc itaque homo de h0mine poena firmit , quam de sui tras ressione mandati ipse quoque Deus omnipotens non praesumit. Via amM inquit patrem,aut matrem plusquam me ; non continuo addidit, sit anathematizatus, vel maledictus, sed tantum ait, non est me dignus. Et in lege, oculus pro oculo, dens pro dente, Percussura pro percussura, adustio pro adustione, duntaxat exigitur, nec continuo qui reus est, de syn-

737쪽

69o pars II. 6 ut X IX.

agoga proiicitur , vel maledictione damnatur. Non enim secundum Stoicos,omnia peccata sunt paria,atque idcirco indifferenti sunt ultione plectenda , sed

iuxta modum culpae,temperanda semper est mensura vindictae .l 'orro nec Beatus Papa Gregorius,vel caeteri Patres qui diuersis temporibus in Apostolicae Sedigregimine floruerunt,hunc morem in luis reperiuntur obseruasse decretis 1, &vix eorum aliquando statutis anathema subnectitur,nisi cum Catholicae fidei clausula terminatur .Quamobrem si sanctae prudentiae vestrae placet, hunc morem de caetero, a decretalibus paginis amoueri praecipiat,& vel damni pecuniae,vel alterius cuiuslibet ultionis calculum in earum transgressione praefisat ; ne quod aliis est ad tuitionis mutanimenta prouisum, aliis ad perniciem proueniat antismarum.JIllustria item sunt,quae idem Petrus Damiani libro illo i. epist. .scribit ad Nicolaum II. in causa Anconitanorum,quibus idem Potifex implacabiliter succensere videbatur , eosque excommunicationis vinculo obstrictos tenebat, quantumuis paratos ad satisfaction . Per sententiam vestram, inquit, Petri gladius in animarum eorum morte grassatur. Et nos quidem dormimus,sed evaginatus Sedis Apostolicae mucro non dormit, qui tot hominum millia una cruentae mortis strage prosternit,non quidem in corporibus aliquando morituris ; sed, heu proh dolori quod intolerabile est, in animabus sine sine victoris.J18. Concilium Prouinciale Coloniense anno

I .celebratum parte I 3.cap. s.indicto Praelatis usu excommunicationis in contumaces,subdit. ΓCauebit autum in primis Iudex, ne hanc, aliasve censuras Ecclesiasticas,

738쪽

clesiasticas, vel ex iniustis, vel ex leuibus calusis , vel iuris ordine non seruato, Vel ex odii fomite proferat unquam. Cum enim excommunicatio poena sit, qua nulla maior est in Ecclesia,nec sit excommunicandus quis nisi pro peccato lethali, eo quod anathema sit aeternae mortis damnatio i, nec infligenda veniat, m si

iis qui aliter corrigi non possuris; debebit Iudex non

ante excommunicare quempiam, quam cognouerit, id vel causae grauitatem, vel eius qui extra communionem ponendus est,apertam contumaciam, praecepto iusto acquiescere nolentis, exigere.J '. excommunicando hallucinatos, 'mutare ne pigeat. 29. Sint igitur iuxti haec Ecclefiae & Patrum oracula, Pastores sobrii & parci valdeque matuti in

exerendo excommunicationis gladio ; ne res proussit in bonum animarum,cedat in earum exitium: iitque

contemptui apud plebeiii imperitam, vel homines male animatos , quibus nihiI procliuius est, quam ut desectus Praepositorum Ecclesiasticorum transfundant in eorum munera; & personarum erratis inquiuent concessam diuinitus potestatem : insigni sistae peruersitate, sed tamen quotidiana. Quod si per humanae fragilitatis lubricum accidat gladium Ecclosiasticum aliter a Pastoribus suisse vibratum, ne pudeat virtutum Magistros, virtutem suam prodere rei male gestae reicissione. Consilium est saluberrimum, quod D. Augustinus epistol. s. Auxilio suggellit. Is aetate iuuenis, & honoris Ecclesiastici rudimenta ponens, Classitianum quendam, & domum cius Gii uertam,

739쪽

Pars I I. Caput XIX.

excommunicatione male percusserat. Eum sic assam: D. Augustinus. Fac quod sanctiim virum facere oportet, ut si tibi contingit tanquam homini, quod utique homo Dei dicit in Psalmo , turbatus est prae ira

oculus meus, exclames ad Deum: Miserere mei Domiane, quoniam infirmu/sum:vt porrigat dexteram suam, S comprimat iracundiam tuam, & tranquillex mentem tuam,ad videndam Aciendamque iustitiam. Sicut enim scriptum est: iracundia viri,iustitiam Dei non operatur. Ncc arbitreris ideo nobis non posse subrepere iniustam commotionem, quia Episcopi sumus, sed potius cogitemus anter laqueos tentationum nos

periculosissime viuere, quia homines sumus. Auset itaque gesta Ecclesiastica , quae perturbatior fortasse fecisti, & redeat inter vos charitas, quam cum illo de Catechumenis habuisti. Aufer litem, &reuoca pacem,ne tibi pereat homo amicus,& de vobis gaudeat diabolus inimicus.ὶ

corruptelasmatis ante dictis, ebminandae.

3o. sic animatos Antistites, perspicuum est procul futuros a variis abusionibus & corruptelis, quas in hoc genere pridem notarunt & reiecerimi graues DD. Eiusmodi est corruptela illa, cuius meminit Maior in .d. i8.q. 2.ad a.dubium,& viguerius in instit. tit. de sacramOrd. vers. I6. Scribunt enim,passim per tempus illud, Episcopos dimissa trina monitione dictincta, quam quidem viguerius annuente Castro l. a. de lege poenali c. I s. post conclusa. sensit iure dia

uino a Christo constituto,praemittendam esse excommunicationi, unicam pro trina monitionem adhibentes

740쪽

Alia caus neglectus excom. 69

bentes, vibrasse excommunicationem. Quanquam vero nihil edixisse Christum, de trina monitione distincta excommunicationi praemittenda , alibi traditur,& late a Suare v. s. 3.p. d. 3.s'. tamen non est dubium . quin exua grauem necessitatem quae dilationem non ferat, prudentissime Ecclesia dist. 12. cap.siquis Episcopus,trinam & distinistam monitionem prς- mittendam esse excommunicationi decreuerit,ut per eam moram, peccator Iudicis benignitate dc lenta seueritate maiorem opportunitatem nanciscatur ad resipiscendum. Itaque praecipiti temeritate ad excommunicandum ferri , abiecta prudentissima Ecclesiae dispositione, abusio est quam Patrum oracula superius adducta clare impetunt. Oritur enim ex caeco impetu genii ad saeuiendum procliuis, nec satis lente ac inuite progredientis ad instigendam excommunicationem. Eundem coenosum sontem praefert ille alius abusus, cuius viguerius meminit,& Regiis edietis profligatum testatur. Aliqui enim feriebantur ex- Communicatione inauditi, nec citati nisi in instrumento quodsimissionem vocabant, in cito procurator debitoris,professiis debitum,submittebat debitorem omnibus Iudicibus,etiam Ecclesiasticis,nisi praestituto tempore solueret. At quid tali abusione ini stius, cum omnia iura priusquam excommunicatio, quippe poena adeo atrox) infligatur, velint reum non plecti inauditum Reprehendit item Soto corruptelam aliam in A.d. 22. q. I. artic. 2. eorum scilicet, qui

non modo quidquid praecipiunt, interposita excommunicationis poena eraecipiunt sed etiam qui citationis schedulas puras,t scriptas cocedunt Notariis, in quibus quorum ipsi voluerint nomina inscribant;

SEARCH

MENU NAVIGATION