장음표시 사용
721쪽
lignum Pretsulem,non secus necesse est assici in triin- ἡ cando fratre a coetu fidelium, quam assiciatur Mediscus , se accingens ad amputandum putre membrum. Ex qua comparatione, S.Chrysostomus,l. de S.Baby-la, commendata moderatione sancti illius Antistiti, in vibranda excommunicatione, infert sic faciendum quibusvis excommunicatione vibraturis. fConuenit enim arbitror, inqui'ut qui alios est reprehensurus, is animum suum quam longissime ab omni temerit te & contumacia asserat. Quaque usurpat agendi vehimentiam, eam ex Verborum atque rerum Matura
tantum demonstret. Etenim vel Medici dum vel putrida membra secare, vel intumescentia comprimere opus est. non ira prius animum suum complentes, ita demum ad curandum accedunt, sed tum maxime decenti in statu animi cogitationem continere adlaborant ; ut ne ipsis turbati animi motus ossiciat. Quod si corpus curaturo,tata animi sedatione opus est, quo obsecro animarum medicum loco habebimus .antam ab eo sapientiam exigemus Z Certe longe maiorem , atque adeo tantam, quantam bonus ille martyr
praestitit. Nobis enim quosdam quasi terminos,& regulas praescripsit, per quas videlicet & in reliquis facta proportione, nobis ipsis modum desumamus. Sic miterum illum,a sacrosanctis Claustris summouit. J- I . Ex ea autem facilitate saeuiendi in Christi membra, per Antistitem genio suo ac iracundiae set..uientem,consequitur despectio excommunicationis,
etiamsi alioqui posset iusta esse ex parte obiecti; vicio
personae,in actum sic exercitum male transfuso,ab iis
722쪽
per Principes, si,quod in excommunicandi prurigine procliue est, contingat excommunicationem vibrari pro causa inidonea. bis enim non derisisset illas excommunicationes, quas S. Hieron.in c. i. epistolae ad Titum,ad illud,sed hospitalem, latas refert a nonnullis Episcopis in laicos, eo quod hospitales essent, & bonorum amatores: quasi no licuisset laicis facere,quod non faciebant Episcopi, omni licet: nexibad id astricti3Hoc ipsum in Diotrephe notauerat S. Ioannes, licde eo ad Caium scribens. 0se non γ ecipis fratrei,sed oevolentes prohibet,ct de Contemptio autem huiusinodi plane ludicrarum excommunicario-nu,nullo postea negotio traffunditur ad eas quoque, quas iidem Antistites iuste vibrant. Et imprudenter quidem ac indebite fit ea transfusio ; fit tamen;vt cxeo patet, quod minores defeehus & cum validitate sententiae cohaerentes, facile in causa sunt, i contemptui habeatur. Quanto ergo magis si is sit defectus cx quo vel sententia apertu fiat nulla, vel de cuius valo te dubitetur Eiusmodi defectus fuisse videtur,quem . S.Gregorius i. Ir.epist. 26 exprobrat Maximiano Episcopo, qui furore commotus, Eusebium Abbatem,Vi- .rum optimum excommunicarat. Ingens suppliciunitalibus excommunicatione abutentibus impendere, docet his verbis S Hieron in cap. 34. Ezech)ub em, ad illud , ecce ego ipse iudico inter pecus pingue 9 macilentum 1 Id est inquit inter sorte & infirmum. Fortes enim lateribus de humeris suis impingunt, atque collidunt infirma pccora, & cornibus ventilant : nCicientes, in lege taurum cornupetam debere puniri. Impingebant autem lateribus , dc cornibus vcntilabant , donec dispergerentur, & ejicerent oueS foraS.
723쪽
Superbia enim maiorum & praepositorum iniquitate , frequenter pelluntur de Ecclesia, ut dispergantura Domino quos ipse saluauit. Sed non dimittet eos
Dominus ultra in rapinam , & iudicabit inter pecus, Δί pecus: non inter nomina dignitatum, quibus tument praepositi, sed inter hominem , & hominem, iuxta id quod uterque seruus est Domini.J Tantae moli furinis Domini declinandae, & quod
praesertim nunc agimus, auertendae depreciationi &contemptioni excommunicationis , ob pronitatem Antistitis ad eam ferendam, necesse est, ut qui se eo genio aduertit,ad alterum potius extremum accedat;
coneturque saluis semper ossicij legibus, abstinere a truncatione membrorum mystici Corporis Christi Domini; & quando necessitate ad eam adigitur,non
secus ac bonus ChirurguS quoad corpora, accedat inuitus ad triste ministerium.Iuuaret maxime ad moderationem hac in parte tenendam, sapiens conssilium Martini Peresii p. 3.de tradit.titulo de excom. β.caus excommunicationis. Nimirum, quod tametsi Episco- .pus, solus & absque aliorum consilio, possit cxcommunicationem infligere, eam tamen nunquam instrugat,quin prius conuocato coetu proborum ac peritorum, audiat sitne ea causa idonea ob quam infligat excommunicationem. Idque censet Peresius seruatum a S. Paulo ι .Cor. s .cum iussit incestuosium tradi. Satanae, congregatis inquis vobis ct meospmiti. Addit quoque, Andream a Vega in Concilio Tridentino
Theologum, idipsum fundasse in verbis illis Christi, dic Eiausiae quo nomine negabat Vega,intelligi posse unicam tametsi publicam personam. Id quod etiam' ex illis Christi verbis eruit spurciis haereticus Marsilius
724쪽
lius Patauinus in defensorio Pacis, late contendens ea Cluisti verba ferre, ut excommunicatio non fera tur ab Antistite nisi aduocato concilio, alioqui irritam fore. Sed quamuis ea verborum Christi interpretatio reiicienda sit,vereque S.Cyprianus epist. ad Pupianum dixerit, Episcopum in Ecclesia esse,& Ecclesiam in Episcopo ; proindeque dubium non sit, quin Episcopus se solo de absque adhibitis in concilium aliis , possit valide intorquere excommunicationem tamen si agatur de congruenti exsertione gladii huius Ecclesiastici praesertim per eum Antistitem qui se ad eius usum agnoscat procliuem,optandum esset,seuocari ad praxim, quod Peresius admonebat. i
Monita ex Putribus ad G ntistites , pro tins
temnendae excommunicationis causas' remoueant.
.is. Hic si per viscera misericordiae Dei nostri, Rectores gregis Dominici , quorum est exς muni- .cationes intorquere, interpellavero, & quod eorum dignitas,mea vero tenuitas seri,dςmisse obsecrquero, dc euicero, ut iis quae de causi e0ntemptionis gladii Ecclesiastici hactenus sunt tradigagire perpensiis, V lint in hoc genere, & attenti, parci,& lcnu ac morosi existere;rem praestitero dc ad animarum bonum, S ad fructus ex hac poena quaesti certitudinem,& ad ipsorum Praesulum dignitatem ac salutem,valde conducibilem. Quod vero multo maiori cum autoritate idipsum praestituri sint SS. Patres, placet eorum in hanc rem nonnulla monita repraesentate. Oraculum
725쪽
Tridentinae Synodi, primum locum merito tenebit. Ita habet sess. as. cap. 3 de reform. i uamuis excommunicationis gladius, neruus sit Eccisiasticae discita 'plinae, & ad continendos in officio populos valde salutaris, sobriὰ tamen, magnaque circunspectione
exercendus est;cum experientia doceat,si temere, aut leuibus ex rebus incutiatur, magis contemni, quam
formidari ; & pemiciem potius parere, quam tautem.J- II. Clemens Romanus 2. Constit.e. 2I. grauiss- me contestatur Episcopum, ne sit praeceps, aut facilis ad exturbandos ex Ecclesia fideles, redditque rationem. f Siquidem continuo ut aliquis ex Ecclesia ei ctus est, accedunt ad eum truculenti lupi, & perinde ac si agnus esset, itaillum praedam esse putant ad vorandum , illius interitum quaestui habentes. Etenim eorum pater Diabolus, homicida est et J qui iniuste per imprudentiam tuam esectus est , & tristitia oppressus,ac pusillo animo effectus, aut ad Gentiles aberrabit,aut haeresibus impistabitur, & penitus ab Ecclesia es ab spo in Deo posita abalienabitur. atque ab impietate constringetur s fitaque de. illiuis interitu
reus.' Neque enim aequum est,promptum esse ad eliciendum eum qui deliquit, tardum vero ad recipiendum eum, quia ectistb se auertit: praeproperum ad amputandum, crudelem autem ad medendum dolenti .lbe talibus ver5 ait Scriptura,pedes eomm ad malum currunt,ctcAeres sintad jundendumsan inem: Imassictio in viis eorum, ct viam pacu non cogno-- . remul.J Et cap. 43. Ergo & tu, ut Medicus condo-lcns, adhibe curationem iis qui deliquerunt, utens fi-lut ibiis ad opitulandum modis: non solum secans,
726쪽
aut urens,aut sicca medicamenta adhibens, sed etiam vulnus alligans, & linimentum in illud iniiciens, le-ninue medicamentum, quod vim habeAt obducendi
cicatricem impones, ac verbis consolatoriis recreans. Si vulnus cauum fuerit, appone suaue emplastium ad accretionem camis;Vt carne repletum vulnus aequale essiciatur parti sanae. Si autem vulnus sordescit, tunc repurga nouacula, id est,sermone increpatorio; si turgescit, complana,& deprime acri collyrio,id est,minis iudicii ; si serpit cancer, ure , & extrahe saniem, comprimens ieiuniis. Quod si haec feceris, ac demum intellexeris, quod a pedibus usque ad caput non est
malagma imponere, neque oleum, neque alligationem , imo magis serpit cancer , dc omnem cura ai'nem anticipat I uniuersas partes corporis , tan quam gangraena tabefaciens . hic tu multa consideratione, aliis item medicis peritis. x exercitatis in consilium adhibisis, seca membrum tabidum,ne uni uersum corpus Ecclesiae intereat. Ne igitur facilis sis S praeproperus ad secandum, neque celeriter ad serram dentatam prosilias ; quin potius utere prius stati pello ad secandum apostema, ut hausa morbi,quae intus residet educta, corpus seruetur 1 dolore incol me. At vero quem a poenitentia alienum videris, Mobduruisse,hunc tu cum moerore,ut insanabilem eiice ex Ecclesia: Tolletis intuit improbum ex vobisi is, ct facietis reuerentes filios Israel. Ja8. Origenes tract. 3 s. in Matth. tractans increpationem Christi ad Pharisaeos claudentes rcgnum caelorum ante homines, sic scribit. Est vere videre multos Doctores non permittetes intrare in regnum coelorum, taurave concupistentes: maximὸ quando
727쪽
sine iudicio & sine ratione, non propter peccata quae faciunt, excommunicant quosdam : sed propter aliquem zelum & contentionem prohibent intrare, freque ter etiam meliores quam lunt ipsi. Et ipsi quidem non permittuntur introire, illi autem qui sobrij sunt mente & animo vigilantes, vincentes sua patientia Mlonganimitalc tyrannides eorum, quamuis vetiti tamen intrant, & haereditant regnum coelorum.J Nihil
addi in hanc rem potest, ad ea quae habet idem Orbgenes hom. 9.in Ierem.Locum iam defloraui superi is, monstrans excommunicationis seueritatem, proM consistere cum Ecclesiae lenitate. ., NAZianzerrus orat. 26.num .s 2. Illud saltem tibi impera,vt fratrem non condemnes, nec timidit ii impietatis nomen imponas, nec temere ac praecipiti iudicio, eum condemnes, aut salutem eius pro desperata habens discedas, qui animi facilitatem, ac morum suauitatem profiteris. Quin potius hic humilem te praebe,dum licet.Hic nullo cum tuo detrimento fratrem tibi antepone,ubi condemnare & contemnere, nihil aliud est quam a C hristo ac sola spe eiicere atque exturbare, occultumque triticum, & quidem triticum fortasse te prς stantius, una eum zizaniis excindere. Hanc rationem tene, ut partim illum corrigas, idque leuiter & humane .non ut hostis,nec ut durus & rigidus medicus, nec ut sectionibus tantum,&cauteriis aduersus morbum granari sciens: partem teipsum, ac tuam infirmitatem cognoscas .Quid enim si lippientibus oculis,iam alio quopiam morbo laboran-ribus,obiculum Solem asi mas Quid si omnia verti, ac susum deorsumque ferri putes, Ipie naussea correptus, aut vino obrutua , iSi oranumqvie tuam aliis attribuas
728쪽
sis cauis neglectus excom. 6 8 I
attribuas3Multum ditique ante versandus atque contorquendus est animus, multa ferenda quam ut alium impietatisdamnemus. Non idem est stirpem,aut breuem quendam & caducum florem euellere, atque hominem excindere. Imago Dei es, & imaginem quo dique Dei alloqueris. Iudicium quoque subibis, qui iudicas; & quidem alienum seruum iudicas, & quem
alius moderatur. Sic fiatrem tuum explora, quasi ipse ad eandem mensuram expendendus. Quocirca ne ci-ro ac temere membrum seces ac proiicias, cum incertum sit an hac ratione partes quoque sanae,perniciem
aliquam contracturae sint. JS. Hieronymus in cap. io. Ecclesiastis ad illud, qui subtrahit lapides dolebit in eis , sic scribit. Intelligendum quod Ecclesiasticus vir Episcopus videlicet, ex Presbyter, si iuxta mandatum Levitici de leprosa domo lapidem abstulerit in cinerem & puluerem conterendum, dolebit in eo ipso , quod de Ecclesia Christi lapidem auferre cogitur : dicens secundum Apostolum: Flere cum sentibus Mere cum lugentibus. Etta quis infirmatur, ct ego non infirmor, quis scandat:
ao. S. Ambros. a. ossis.c. 27. Cum dolore amputatur, etiam quae putruit pars corporis, & diu tra- 2 atur, si potest sanari medicamentis. Si non potest, tunc a medico bono abscinditur.Sic Episcopi affectus boni est, ut optet sanare infirmos, serpentia auserre Vlcera,adurere aliqua,non abscindere,postremo quod sanari non potest, cum dolore abicindere. Vnde pulcherrimum illud praeceptum magis cminet,Vt cogiIe-inus non quae nostra sunt, sed quae aliorum. Hoc
nim modo nihil erit,quod vel irati nostro indulgea-V v s mus
729쪽
mus affectui, vel fauentes nostrae plus iusto tribu mus aliquid voluntati. J21. Chrysostomus homilia de Anathemate, Apostolorum sapientiam & benignitatem commendat, quod cum aliqui essent eliciendi de Ecclesia non secus assiciebantur, squam si effodiendus esset dexter oculus: qua tempestiua membri desectione, magnusuae compassionis & dolotis indicium prae se ferebant.JEt libro de S. Babyla, post fuse expositam Imperatoris Christiani excommunicationem per illum
S. Antistitem,subiungit moerorem eius,ex iniecta necessitate excommunicandi discipussum, & filium spiritualem.fNolunt enim Sancti , corollas sibi alienis ex malis contexi. Quod si ab alienis malis nolunt, multδ minus ab iis malis, quae ipsorum domesticis ac familiaribus obueniunt. mo nomine & beatus David,victoria paria ac triumpho iam acto, lugebat, δέ lachrymabatur, quod ad calamitatem quam ex filio
receperat, & haec item accessisset. Quin exeuntibus ad conflicium militibus,multa tyranni nomine mandabat , eosque qui ad illius caedem properabant, hac ratione colaibebat: Parcite puero Absalan. Quem ipsuin praelio prostratum lugedat, non sine fletibus, i chrymisque amaris inimicum reuocans. Quod si naturalis pater, tam propenso est erga liberos suos ais ehu, certe multo magis id de spirituali eatre fatendum. Parentibus enim spiritualibus liberorum suorum maior cura est,quis naturalibus, Paulo ita atte-- stante,quis infirmatur, ct ego non infirmor'quis offendia cuium ego non v-8Sed hoc quidem aequalitatem nobis repraesentat. Quanquam certE Vix P tres in hanc ipsam vocem erumpunt. Varumtamen
730쪽
demus & illos liucusque affectu accedere posse: nos cnim spirituales patres maiora etiam praestare ostendemus. At hoc ipsum unde Ab iisdem iterum visceribus, & a legislatoris Mosis verbis. Ille vero quid dicit Siremittis eispeccarmn emitte: sin minus, ct meipsum ex libro quemscripsisti deis. Nullus sane est pater,cui alioqui bonis infinitis persevi liberum sit , ni
tamen malit una cum liberis suis, poenis assiigi. At Apostolus, ut qui in gratiae statu versatus fuerat, ad paterni huius asteistus intentionem addidit, propter Christum. No,nim Mosis exemplo cum illis pre- nas dare malebat,sed ut aliis bene est et,sibi ipse excidium imprecabatur,quum diceret: vptarim anathema esse in Christo pro cognatis meis tribus secuudum camnem. Tanta certe misericordia, atque affectu, olim Sanctorum animi abundabant. J Hoc affectu lid excommunicandum processit S .Babylas iuxta S. Chrysostomum,qui eam Ideam Pr latis omnibus propositam voluit, quam exprimerent in gladii Ecclesiastici
exsertione. 22. S. Augustinus I. .contra Parmen .c. I.& seqq.
sὸ demonstrat, eos qui imitatione Apostoli peccatores tradunt Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat, debere hoc facere humilitate lugeotium, non superbia saeuientium. Profertque in eam rem Apostolum,qui testatur se ex multa tribulatione 2 angustia cordis,per multas lachrymas, excommunicatio nem inflixive spurco thori paterni foedatori: monstratque nihil moderatius,nihil diligentius, nihil sollicitudine pia & paterna ae materna charitate plenius
fieri aut dici potuisse, quam quod ab Apostolo fissum est ac dictum,erga eum quem sic feriebatndque