De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

quod nillil aliud est, quam aliaritiae & rapacitati insaturabili, gladii Ecclesiastici liberam facultatem permittere. In has similesque corruptelas, ex parte Praesulum se tenentes,quas esse contemnendi excommunicationem aditus patentς perspicuum est,multa habet Petrus de Alliaco tract. de reformat. Ecclesconsiderat. 2. pag. a O Et multa quoque , sed pro more amarulentius, & irreuerentius quam Christiana erga Praesules modestia ferat , Nicolaus de Clemengiis tract. de ruina & reparat. Ecclesiae. Legendus potius Ger' lact. .de vita spirit.coroll I 2.rursusque coroll.

Non tamen iustas vigor. : 3r. Neque tamen is haberi velim,qui ob ea qui

toto hoc capite sunt tradita,ad commendandam rariatatem excommunicationum, dc eunctationem ac a

tentionem summam in eis ferendis, infirmatam velim Christianorum Praesulum generositatem ac sortitudinem,aum res fert,& peccantium malignitas ac causae meritum id deposcit. Tunc enim optandum est,ut quilibet Praesul induat illos S.Chrysostomi animos hom. 16.ad pop. Ecce iterum dico, S protestor: qui vult rideat; qui vult subsannet. Ad hoc positi sumus,ut derideamur & subsannemur, dc omnia patiamur : purgamenta mundi sumus iuxta Beatum Paulum. Si quis hoc mandatum praestare negat,velut tuba quadam , per sermonem prohibeo Ecclesiae limina talem ascendere lices princeps, licet ipse sit diadem te redimitus. Vel Praeselatu me delicite, vel manentem,periculis concludere nolitc. Hanc ascendero

- . . , cathedram

742쪽

6Alia caus neglectus exc. 69 s

cathedram non tolero,nisi magna praestiturus. Nam si quid tale fieri non potest,melius in imo stare. Nam principe qui subditis nil prosit, miserius nihil. Conuertite iam vosmetipsos,& attendite,quaeso : & noi- ipsos simul erigamus,& aliquid omnino melius a edet.JEt inferius. Ecce rursum prohibeo,claraque voce proclamo, nemo risum esse putet. Arcebo siquidem & prohibebo non obtemperantes : & donec in hac sedebo cathedra, nullam ipsius iustificationem omittam. Si quis detraxerit, iam insons ero : sed donec obnoxius sum, despicere non possum; non propter meam poenam, sed propter salutem vestram: vehementer enim vestram cupio salutem, & pro ea multum affligor & doleo. Sed obedite, ut & in praesenti,& in futuro,magnam accipiatis mercedem.J Sic ille a iurandi peruersa consuetudine, deterrere suos volens. Et idem aeque, nauis Praesulibus. licebit in

quacunque alia graui causa. . ':

agendum ei, in quem potestifcra iuste, vel

iniuste excommunicationem intorserit. r.-X proxime disputatis liquet, excommunica. Era tionem,culpa eorum per quos vibratur, posse aliquando iniustam esse. Cum autem Praepositi, qui excommunicationem intorquent, ex prudentiae, Acharitatis legibus sunt operati,nemo dubitat quin e communicatio si iusta. Vtrolibet modo intorta sue

743쪽

696 Pars I I. Caput XX.

xit excommunicatio,quid agendum sit ei in quem est intorta, paucis tradendum luperest, ad huius lucubrationis obsignationem.

Excommunitatis,etiam mmsa,timenda; ex SyGregorio Urbano. Ut autem consequenter ad proxime dicta, de iis primum agam qui excommunicatione improvide &iniuste perculsi fuerint, difficultatem facit memoranda dc peruulgata S. Gregorii sententia homil. in Evang. ubi praefatus Episcopalis este numeris ligare ac soluere, late quoque prosecutus,quaairam Episcopi circunspecti'nem policat ea ligatio atque solutio,

concludit. i Haec de solutionis ordine breuiter dixerim,ut sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel soluere studeant, vel ligare. Sed utrum iuste an iniuste obliget pastor,pastoris tamen sententia gregi ii menda esime is,qui subest,& cum iniuste forsitan ligatur , ipsam ligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absoluere indiscrete ti- meat, vel ligare. Is autem qui sub manu Pastoris est, ligari timeat,vel iniuste;nec Pastoris sui iudicium t mere reprehendat,ne & si iniuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis silperbia,culpa quae non erat, fiat. JRefert & approbat hunc S. Gregorii locum, Hildebertus epist. ii 6. inter Fulberti epistolas, de Concilium i. Aqui ran. c. i7. Idem breuius traditur,in epistola Decret.Vrbani pi,ini,verbis illis. Ualde timenda est sententia Episcopi, licet iniuste liget alia quem,quod tamen summopere prouidere debet.J ,

744쪽

cuid agendum excomm. 697

. Di cultas ex ratione , ese contrario sensu

atiarum Patrum. a. Hae dieo dissicultatem facere. Nam si est in iusta Praesulis excommunicationem vibrantis sententia,cur est timenda λ Num aliena iniquitas potest cuiquam fraudi esse 3 En quam aliter Clemens Rom. 2. Constit. c. 2 i. statuit de Praesule iniuste excommunicante. Scitote quod qui eum qui iniuriam non fecit,eiicit aut eum qui se conuertit, non recipit, fratrem suum occidit, & sanguinem eius fundit, sicut Cain sanguinem fratris sui fudit,cuius sanguis qui ad Deuclamat requiritur. Iustus enim a quopiam iniuste o Cisus,apud Deum erit in requie sempiterna. Similiter euenit ei qui ab Episcopo sne causa fuerit excommunicatus . tanquam pestiferum, eiicit eum qui est extra culpam,is quidem tauior est interfectore, quod Mneque in Dei misericordiam intuetur, neque bonitatis Dei erga poenitentes memor est, neque in eos aspicit tanquam in scopum, qui multorum peccatorum veniam poenitendo impetrarunt.Idcirco violentior est ipso homicida, qui corpus perimit, is, qui innocentem ex Ecclesia eiicit. J Origenes quoque ho- mil. I . in Leuit. ita scribit. Interdum sit,ut aliquis non recto iudicio eorum qui praesunt Ecclesiae,depeti latur, de foras mittatur. Sed si ipse non ante exiit,boc Cst, si non ita egit ut mereretur exire, nihil laeditur inco, quod non recto iudicio ab hominibus videtur expulsus, & ita fit, ut interdum ille qui soras mitti-rur , intus sit: & ille foris, qui intus retineri videtur. J Ex Antiocho hom. t aa. locum protuli cap. su-

745쪽

698 II. Caput XX.

Periore,quo aperte docet eum qui iniuste ligatus est, nihil inde subite dispendii, sed Deum pro eo vltorem insurgere. 3. Inugnia sunt quae in eandem sententiam leguntur apud Niconem in fragmento epistolae ad Enclistium,quae miror a quibusdam censoribus in suspicionem vocata. Ita habent. Scias Pater quod diuinae Scripturae,cum diuinis canonibus definiunt,quod iniustae quae imponuntur punitiones apud Deum noligant,etiamsi Pontifex eas imposuerit:quanto magis si inferior,sicut dicit sanistus Dionysius Qvi itaque inconsiderata sententia,& intemperante animo , aliquem a fidelibus separat, eum non solum non attingit,sed in eius etiam caput recurrit,sicut sanctae quoque Synodi pronunciant: sed illae poenae ligant, quae secundum diuinos canones, dc leges sunt Impoutae, non autem quae secundum propriam Voluntatem. Qui enim poenam praeter rationem imponit, ipse est segregatus, & ipse debet eam poenam seruare, sicut diuini, & sacri canones decernunt. Magnus quoque Petrus ad Clementem.Tu quinem ea ligabis oportet, α solues ea quae soluenda sunt: dicit enim sanctus quoque Patriarcha Nicolaus diuinitus promotus.H bent enim antistites potestatem puniendi,sicut etiam sancta Synodus definiit, ut qui ius ligandi, & soluendi a Deo acceperunt. Sin autem antistes praeter Dei scopum punierit,Deus eum non sequitur:& ecce i uenitur poena quet ab eo infligitur iniusta,& propterea inualida. Et de sacerdotio dixit Dominus Petro, 3μ cumque ligaueris siper terram, erurit ea elsam ligat incalis. Vide vim verbi. Non uacumque ligaue ri β'r torram,emini ligata in terra,sed in coelis,ut qui

746쪽

s md sugendum excomm. 699

excommunicat, vel deponit, vel prohibet, rem terribilem ducat, ut qui Deum ad una secum serendam sententiam vocet, nempe qui sub eius qui est inlis testimonio hoc agat. Iam, & qui prohibetur vel

deponitur, horreat, ut qui extra regnum coelorum eiiciatur.Vide inquit, quid facis,o Sacerdos,quae inferius ligas,ea esse superius in raxiones referenda existima. Non est a ratione reddenda liberum vinculum, si iniuste ligaueris. In iudicio Angelorum ostensurus es,num,ira,& animi perturbatione vinculum intulerris,num ut te ipsum vistisens. Detas enim eum qui

iniuste alligatus est,defendit & ulciscitur. Qui itaque gregem Dei sincere pascit, os Dei vocatus est : dicit enim, quod spretiosum ab eo quod est nullius pretiyseparaueris,eris os meum. J Exscripsit hic autor Anti chum superius ex parte adductum ex homil. I 22. pud quem nemo in his verbis, putens quid aut gra- ''uiter olidum est odoratus.Igitur non minus pura haberi debent apud Niconem. Diserte vero continent, quod iam ex Clemente Romano Origene diximus ; nimirum iniustam sententiam in caput serentis retorqueri, qui vero ea appetitur, abire intactum de

indemnem. -

4. Plus dico. S.Augustinus l.de vera relig. c. s. tantum abest, ut homini iniuste vexato timendam excommunicationem arbitretur, ut potius insigne ei decus spondeat. Saepe etiam inquit sinit diuina prouidentia per nonnullas nimium turbulentas carn lium hominum seditiones, expelli de congregatione Christiana, etiam bonos viros. Quam contumeliam vel iniuriam suam, cum patientissime pro Ecclesiae P ce tulerint,neque ullas nouitates vel schismatis,yel haeretis

747쪽

oo Fars II. Caput X X.

haeresis moliti fuerint,ilocebunt homines quam Vero affectu, & quanta synceritate charitatis Deo seruien dum sit. Talium ergo virorum propositum est, aut sedatis reuocare turbinibus: aut si id non sinantur,vel eadem tempestate perseuerante,vel ne suo reditu,ta lis aut saeuior oriatur,tenent voluntatem consulendi, etiam iis ipsis, quorum motibus perturbationibusque cesserunt, sine ulla conuenticulorum segregatione usque ad mortem defendentes, & testimonio iuuantes eam fidem, quam in Ecclesia Catholiea praedicari sciunt. Hos coronat in occulto , Pater in occulto Videns. Rarum ,,c videtur genus, sed tamen exempla non desunt. imo plura sunt quam credi potest.JSimilia loca ex variis Patribus, nominatimque ex S. Gregorio qui obiiciebatur, accumulat Gerso I. p. libro quo discutit hoc pronunciatum, sententia etiam sta timenda est. Nec omittendus Innocentius IV. qui in Concilio Lugdunensi illud oraculum fudit. AE terni iudicis tribunal, illum reum 1a5 habet,quem Iudex iniuste condemnat. J Vides de Patrum sententia excommunicationem iniuste intortam non ede passo damnosam,atque adeo neque timendam quod tamen SS. Gregorius & Vrbanus assirmabant.

Dissoluitur. Aliqua excommunicatio, iniusta simul inualida.

s. Haec dissicultas, tollenda est adhibita distinctione, cum Hugone Victorino l. i. de sacram. fidei

cap. a 6.Couarruvia in cap. almamater. p. I. g. T. num.

F.Maiore in c. 18. Matthaei. Glon ad cap. prasisti. de sent. cxcomm. in s. passimque aliis. Dupliciter ergo cxcommunicatio

748쪽

2uid agendum excom. Tor

eu communicatio potest iniustitiae insimulari. Primo illius quae excommunicationem rccidat inualidam, quod variis modis accidere docet Palud. in .d. I 8.q.

I. artic. q. v. g. si excommunicans careat excommu

nicandi autoritate. Sic enim non erit Iudex , & eius sententia erit cassa, iuxta illud in cap. ad audientiam. de consuetud. f Sententia a non iudice lata , nullam

obtinet firmitatem. J Et idem esiet, si proprius Iudex

serens excommunicationem,esi et publice excommunicatus: Nam sic eius potestas ligatur, perindeque se habet, ac si non esset Iudex,ex cap. audiuimΠI. 24.Cl. I. Similiterque idem esset, si Iudex subditum excommunicaret contra eius priuilegium, cuius accepisset sufficientem notitiam, ut in cap. cum capella; & cap. quam,de priuileg.Item si Iudex delegatus, contra dc- legantis mentem , aut in euentu non commistb , excommunicaret: ut in cap. finali, de praebend. Rursus idem esset, si Iudex appellationi conuenienter ac tempori interpositae, non deferret. Praeterea si sententia contineret errorem intolerabilem, ut in cap. per tuaου. de sent. excom.& cap. solet. eod. in 6. nimirum ut Toletus l. I.instruch.c. Io.num.4. plenius prosequitur, si Iudex me feriret propter vitatum peccatum, vel propter aliquid ad quod non teneor;vel propter opus sanctum, ut aliquando factum retuli c. praecedenti ex S.Hieronymo. 6. Est etiam ad hunc modum iniusta ea excommunicatio , in qua praetermissae fuerint lolemnitatcs ad valide excommunicandum requisitae. Sunt enim aliquae solemnitates quasi substantiales, quarum prae termissio plane nullam redderet excommunicationem. Eluimodi est monitio aliqua,ut contra Caieta

749쪽

num late disputat solo in A. d. 2 2. q. I. artic. 2. concl.

4.& Gutierrest.2.qq.Canon.c. 1 6.a num. 2.Victoran. summa trach. de excomm.num. 6. SuareZ t. s. .p.d. . s. I .num. 24. & sech. I 2. num. q. Et ratio suffragatur, quia excommunicatio non sertur nis1 ratione coni maciae , Ex cap. qui uis, a. q. 6. contumacia autem in

eo esse nequit, qui admonitus non fuerit. Quae praemonitio non deest etiam respectu illorum, quos per modum agendi, ut censuit Ayala, nec ab Apostolis usurpatum, nec valde antiquu,ius ipso fac o excomunicat.Sic ille in opere de tradit.p. pag. mihi as O.non inquam deest pro istis praemonitio, ut supra bene monuit Soto,quia notificatio mandati sub tam graui poena,est sussiciens praemonitio .Contumaciam item nomtoriam locum monitionis tenere, dc idcirco qui notorie contumax est , non esse necessario praemonendum, sed illicd percelli posse excommunicatione, a

firmat Couar.in cap.rima mater. P. I .relech. f.9. num.

c. Quam tamen & aIias plerisque exceptiones quoad tensuram ab laomine, fuse a Sayro enumeratas l. I. de ccnsur. c. I 2. a num. 25. repudiat Suarea sectione illa I . concIudens , propriam censuram , quia est poena medicinalis, nunquam ferri sine admonitione praeuia: quia admonitio absolute, intime inesuditur in ratione poenae medicinalis, cuiusmodi est censura,& praesertim excommunicatio. Quod intellige tum est de admonitione, saltem prout includitur in omni mandato quod habet ordinem aliquem ad futurum: a quo ordine non potest praescindere excommunicatio,quandoquidem ferri non potest propter culpam pure Prς

teritam, Ut superiori capite vidimus. Itaque excommunicatio , prout non modo aliquale temporale incommodum,

750쪽

s md agendum excomm. To

commodum , sed etiam spirituale damnum infert, quia semper inuoluit ordinem aliquem ad futurum, praerequirit necessario monitionem aliquam , & ab . que ea non potest esse valida.Qui autem contrarium significant, sprofert eos ac sequitur Auila a .p..cap. s. disp. I.dub.9.) fere agunt de monitione prout canonica;quae scilicet vel sit trina,vel una pro tribus,cum interuallis idoneis,qualem monitionem non dicimus esse excommunicationi substantialem , cum possit praetermitti,quando iusta ad id necessitas adigit. Ra-

tum itaque esto, monitionem aliquam esse solemnitatem excommunicationi substantialem. Sunt verbaliae aliquae solemnitates accidentariae, quarum praetermissio, etiamsi culpam omittentis contineat, non reddit tamen sententiam cassim: cuiusmodi est,quod excommunicatio seratur in scriptis,ut statuitur cap. r. de sent.excommvn.in 6.illa igitur duntaxat solemnitatum praetermissio redderet excommunicationem

iniustam simul δc inualidam, quae esset praetermissio solemnitatis alicuius substantialis,qualem declaratum

, est esse monitionem.

sicinii sta sit nequaquam timenda.

. Excommunicatio ad modos hactenus propositos iniusta, nempe quae ex aliquo capite efficitur inualida & nulla, nec nocet ei in quem fertur . nec timenda est; ut bene tradit Palud. in Α.d. I 8.q. I. Versic. . quorum ad tertium,conclus. 2 .Idque Origenes,& alij Patres secundo loco adducti,voluerunt.Tantum,don ec plebi fidelium de irrita & vana excommunicatio

uis vibratae sententia constet , praecllidendum est scanda

SEARCH

MENU NAVIGATION