Stanislai Santinelli ... De Romanorum veterum nobilitate dissertatio

발행: 1717년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Q8 De Romanorum Veterum

quam quod illi splendidior origo , splendi

diorque patriciorum nobilitas . Cicero aperte id affirmat: ca) falsa genera , ct ad plebem transtiones , cum bamines humiliores in alienam eiusdem nominis infunderentur genus . Sed propos tum eo etiam firmo , quod ab auctoribus saepe, cum plebeiorum nobilium fit mentio , ea fit cum aliqua diminutione . Apud Livium : b minor C. Licinio Stoloni , illustri quidem viro tamen plebeia . Cave autem , ne illustrem hic alio sensu accipias, quam pro nobili. Confertur enim Licinius cum Servio Sulpicio genere , non virtutibus , totaque historia illa sororum Fabiarum de genere maritorum est . . Uere autem fuit nobilis Stolo , quippe qui C illius. Licinii Calvi omnium primi ex plebe tribuni militum consulari potestate ex Lucio filios nepos erat . Sed si patriciorum

aliqui non nobiles aliquando fuere, cum tamen iis ad nobilitatem per honores via interclusa non esset , nonnunquam apud auctores mentio incideret patricii alicujus no. Di . Novus enim, ut infra , vocabatur , qui primus nobilitatem sibi pareret , ac suis . Verum quamquam novos eorum aliquos di. Ehos

132쪽

Nobilitate dissertatio. I 29ctos assirmet Sigonius a , non tamen alios memorat, quam Scaurum , qui tantum abest , ut vere novus esset , ut nobilissimur dicatur Tullio, opponaturque-Pompeio vere homini novo: b nec mibi tinquam mμnus in Pompeio novo bomine , ct fortissimo viro virtutis esse visum es , quam in homine nobilissimo M. AEmilio. Porro cum Tullius ait, sc) Scauro ad honores parandos pro

dium for/unae defuisse, quomodo hoc dicat,

dubitat etiam Asconius , d cum Scaurus patricius fuerit , quae generis claritas eriam inertes homines ad summos honores provexit . Idem tamen quaestionem solvit, ita loquutum Ciceronem assirmans , quod tribus supra hunc Scaurum aetatibus iacuerat domus

eius fortuna . Quemadmodum igitur , ut supra docuimus , in suum s novorum locum gregare, ait Tullius, e Sulpicium , ita& Scaurum aggregare poterat . Utrique enim quamvis nobili ob intermortuam familiae gloriam aeque, ac novis laborandum fuit ad parandos honores , quae una est ratio, propter quam patricii aliquando novi videri potuerint . Sed tandem hoc addo , I quo

133쪽

13o De Romanorum Veterum quoties patriciorum , plebeiorumque mentio fit, nunquam in patriciis nobilitatis di. scrimen notari, secus vero in plebeiis, quod

sane probat, eos omnes suisse nobiles, horum quosdam tantummodo . Livius: ' a tribues patriciis petentibus P. Cornelio Merenda,

L. Manlio Volsone, M. AEmilio Lepida , dum bus nobilibus iam familiarum plebe C. Attilio

Serrano , s Q AElio Paeto . Citatus Asco. nius : b sex competitores in consulatus periistione Cicero babuit, duos patricios P.Sulpicium Galbam , L. Sergium Catilinam: quatuor ple. brios, ex quibus duo nobiles, C. Antonium M. Antonii oratoris filum, L. Cassium Longinnm. Neque vero audiendi essentriui dicerent,hoc

ideo fieri , quia patricii amissa nobilitate

plebeiis annumerabantur, postquam diutius caruisset honoribus familia. Primum enim hoc supra rejecimus , deinde hoc non probaret eorum, qui vere patricii haberentur, ac dicerentur, aliquos fuisse ignobiles, imo contrarium hinc conficeretur , scilicet non potuisse patricios amittere nobilitatem , nisi simul & esse patricii desissent . Omnes e go patricii nobiles semper suere. At Ancus, qui patricio patre ortus, dicitur nobilis una

134쪽

Nobilitate dissertatio. III imagine Numae aὶ . Illic vero quaeritur nobilitas , quae regno Romanorum dignos saceret , qualis superbissimae seminae patri ciorum nobilitas visa non fuit . Fortasse aliquibus majorem possent suspicionem movere Macrobii verba, ex quibus colligi vi detur discrimen fuisse inter patricios , eos. que propriis usos insignibus, quorum maiores magistratum curulem gessissent . Ita ille: μγ Alii putant, eumdem Priscum, cum issurum civium solertia providi principis ordina.

rer , cultum quoque ingenuorum puerorum in.

ter praecipua duxisse , institu seque, ut patricii

bulla aurea cum toga , cui purpura praetera. rur , urerentur ; duntaxat illi, quorum patres curulem gesserant magistratum . Caeteris amrem, ut praetexta tantum uterentur, indultum rsea usque ad eos , quorum parentes equo fi- pendia justa meruissent . Uerum mihi cru cem nunquam figet hoc Μacrobii testimonium , cum hic omnia oscitanter aliunde congesta inveniantur. Alibi ostendam praetextam, & bullam plurimis aliis gestata ,

praeter patricios : hic autem quaeso , quem patricii magistratum curulem gerere poterant sub regibus p consulatumne , praetu I a ram ,

135쪽

Isa De Romanorum Veterum

ram , aedilitatem p An aliquis sella curuli sedebat praeter regem p Nescio , an ulli hoc dici possit, cum Livius inter regia in-sgnia & sellam curulem recenseat, ubi illa omnia ab Etruscis sumpta, sibi persuasum assirmat . a m haud paenitet eorum sententiae esse, quibus oe apparitores, re hoc genus ab Etruriae finitimis, unde sella curulis, unarroga praetexta sumpta est, numerum quoque ipsum sumptum placet . Qui primi civium sella curuli sedere , hi regibus exactis consules suere, qui, eodem historico teste, b

omnia jura , omnia insignia regia primi tenuere , ideoque praetura, ac aedilitate institutis non patiebantur tacitum tribuni , ut idem ait sc , tres patricios magiriratus curulibus sellis praetextatos tanquam consules sedentes . Hinc apparet, quae fides haberi Macrobio possit, cum a Tarquinio Prisco quinto Romanorum rege propriis insignibus donatos disserit patricios , quorum patres curulem gesserant magiyratum . Porro cum planum factum sit, patricios omnes nobi Ira fuisse, addo etiam, quod hinc satis constare puto, nobilitatem statim eum conse

136쪽

Nobilitate distertatio. III Rus suisset. Licet enim, qui civitate Romana donabantur , plebeii omnes essent , non pauci tamen fuere , qui inter patriciosa regibus primum , deinde lege lata ad populum , tandem ab imperatoribus transdu sunt. Quapropter non mirari non possum , quod sint aliqui hac nostra aetate , qui contendant, satis id non esse , ut dicatur aliquis nobilitatem adeptus, quod eum Princeps in numerum nobilium aggreget& esse, nobilem patentibus litteris , vel alia

sanciat ratione . Sicut enim Veterum Romanorum exemplo nobilitari eos concedi.

mus quamquam ne hoc quidem concoquere aliqui sciant quibus Princeps amplissimos magi stratus ,& dignitates confert; ita eorum exemplo concedendum mihi vi detur , illos quoque nobilitari , quos Prin. ceps ex more, ac rei publicae legibus nobiles vocat . Si enim hoc sibi sumpserunt iuris, quicumque Romae imperarunt , ut quem vellent esse patricium, is patricius, ideoque

nobilis continuo esset cur nunc etiam Prin. cipes hoc sibi non sumant, ut continuo nobilis sit, quem esse nobilem iubent ρ Dederunt hoc prisca saecula imperatoribus suis, ut natales possent restituere , quod ne ad iurisperitos abeamus , satis patet ex qua.

137쪽

De Romanorum Veterumdam ad Traianum pliniana epistola a , ut nimirum libertis maculam servitutis perinde abstergerent, ac si ingenui nati essent :hoc nos quoque Principibus damus , quin etiam nobilibus primi fastigii quamplur, mis , ut natales spuriis, & nothis restituant; id vero illis negabimus esse iuris , ut ignoti quantumvis,& obscuri hominis natales honestent, ac nobilitent λ Non genere, nonsanguine , sed per cooptationem in patrer, ut ille aiebat b , habebant nobilitatem Romanorum nonnulli , habeant eandem nostris quoque temporibus illi , qui a Principibus in eum leguntur ordinem , qui nobilium est , sive hi patricii, sive Comites, si ve nobiles tantummodo , aut alio quovis nomine pro regionum , ac rerum publicarum di. versitate appellentur. Quicquid enim alii dicant, cum instituti mei non sit pluribus hoc confirmare , Caesaris primum ut Plinius ait c , deinde omnium Principum esse puto, ut nobises s conservent, oe sciant.

138쪽

CAPUT XII.

Plebeiis aliqua nobilitas ante magistratus curules. Novi qui λ

PLebeiorum nobilitatem extitisse a cu

rulibus magistratibus , omnes assirmant, neque ipse inficior. Animad- Verto tamen , antequam magistratus huiusmodi communicarentur plebeiis, suam suis. se & ipsis nobilitatem , quae , licet non seque splendida , ac nobilitas erat patricio. rum , quod ultro concedo , aliqua tamensuit. Etenim si antequam plebeiorum ullus curulem iniisset magistratum , novi ali. qui ex illis dicti sunt sine curuli magistra. tu , necesse est & nobiles aliquos , eos sal. tem , qui ab illis novis fuere propagati , fuisse . Novi autem certe memorantur Li

vio verbis Appii Claudii patricii: a J facile

homines novos auctoritate principum de sen. rentia deduci . Neque aliud mihi videtur , quam nobilitatem sonare, cum de quorum. dam plebeiorum, qui ullum nondum occinperant curulem magistratum, familia , ac

139쪽

13 6 De Romanorum Veterum genere nomen dicitur, qua loquendi ratione alibi innuimus , nobilitatem significari. Livius : a is L. Icilius) tum principio flatim anni velut pensum nominis , familiaeque sed

tiones agrariis legibus promulgandis cieret . Idem : b tribunus plebis C. Trebonius , qui nomini, ac familiae debitum praestare videre. tur treboniae legis patrocinium . Scio equidem, non semper nobilitatem per nomen significari ; verum quoties familiae , ac generi iun. gitur , sub alia acceptione sumendum mi. hi non videtur . Hac loquendi ratione uti. tur Cicero , cum de nobilissima Corneliorum familia mentionem facit: cI te nunc, P.Scipio, te inquam lectissimum, ornatissimum. que adolescentem appello : abs te o cium tuum

debitum generi , & nomini requiro , oe flagito: pariter cum de Μarcellorum , ac Mari cellinorum : cd miri us enim generis , ac nominis vestri fuit erga me semper amor. itemque cum de Brutorum : e datum reipubli

cae Brutorum genus , & nomen : tandem

cum de nova Catonis nobilitate : γ ipse sui generis initium, ac nominis ab se gigni ac pro.

140쪽

Nobilitate Et Fertatis. 137 pagari vellet . Uerum mihi dubium omne tollit, quod Livius Icilios , nondum certe ad curules magi stratuS admotos vocat generosos , quod idem est ac nobiles : a ὶ tres erant acerrimi viri, generosque etiam , at inter plebeios . Neque enim hic generosius po. test elato animo significa re , frigeret enim oratio , si magno animo diceret, postquam acerrimos appellavit . Praeterea quid referret illud ut inter plebe os , perinde ac inter plebeios , ac patricios, ne dum generis, sed animorum etiam discrimen esset λ Vidit Ioannes Franciscus Gronovius, non aliud pos. significari, cum Icilii dicuntur generosi, quam eos fuisse nobiles , ideoque ita legendum putat Livii locum: b) acerrimi viri , generoseque jam , ut inter plebeios, & coniecturam suam firmat alio Liviano loco,quem supra adduximus , duobus nobilibus jam fami. harum plebei , eadem utrobique particula iam ostendente , hos utpote plebeios , ali. quando nobiles non fuisse, sed tandem nobilitatem assequutos. Haec Gmnovit interpretatio omnibus certe non arridebit ; mihi tamen satis est hujus viri iudicio sententiae meae calculum addidisse. Sed qui, dices ,

SEARCH

MENU NAVIGATION