Stanislai Santinelli ... De Romanorum veterum nobilitate dissertatio

발행: 1717년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

x 38 De Romanorum Veterum

tribuit Pambrochius a , quippe quae pi

tat ex probatorum auctorum coniecturis tandem saeculo decimo tertio inventa, qualia nunc consuetudo habet, fuisse . Sed Ti-raque Ilus , dum antiquitati deberi gentili. tia haee, seu familiaria insignia, contendit, eo lapsus est . ut stemmaris nomine putaret ea apud antiquos significata Stemma, ait,. b quas ς εφανωμα, nam ct haec insignia gentilitia , ut oe nunc quoque vicemus, infigi id pingique solebant in medis eoronae ex multis floribus compositae. Stemma quidem quasi φώνωμα omnes interpretantur, sed stemma progentilitiis insignibus nemo adhuc, qui qui- dem latine sciret, usurpavit. Falsus circa

stemma & alius magni nominis iuriscon. sultus Alciatus, e dum credit idem pro-Prie esse, ac imaginem , quod tamen dum putat, satis acute schema ubique legendum apud auctores suspicatur pro flemma . Sed quamvis stemma proprie imaginem non significet, aliquid tamen significat, quod prinprie ad imagines pertinebat, propterea &pro ipsis imaginibus aliquando, & sicut ipsae imagines , ita & stemma sumitur pro nobilitate.

Stem.

162쪽

Nobilitate disertatio. et sy '- Stemmata quid faciunt λ a

Stemmate materno felix. HErat autem stemma corona quaedam, stucirculus, quo inclusae imagines pietie inter se iungebantur lineis ad earum singulas discurrentibus Docet hoc Plinius: se in flemmata uero lineis discurrebant ad imagines pi. Has . Has lineas , quibus stemmata , idemque imagines illis inclusae inter se iungebantur , vocat Seneca flexuras: d) nominafamiliae longo ordine , ac multis stemmatum illi. gata flexuris in parte prima edium collocant. Ramos vocat Persius : θ i. Stemmate , quod Tusco ramum millesime

s, ducis.

Itaque stemma pro serie illa imaginum in. ter se iunctarum ab auctoribus sumitur . Cassiodorus, flemmate serio dixit, hoc est longa serie imaginum . Sed clarius Sue.

tonius: g imperator vero etiam flemma in atrio proposuit , quo paternam origioem ad Io. Dem, maternam ad Nisbaen Minois tixorem referret . Optime propterea recentioribus flevima significat arborem genealogicam, quam

163쪽

x6o De Romanorum Veterum vocant, ubi videmus, nomina, aliquando& essigies maiorum omnium circulis inciv.

sas, lineisque discurrentibus inter se iun

ctas a

CAPUT XV.

Imagines in atrio : earum usus : paremae , oematernae et aliorum praeterquam magistratuum curulium.

D, ndum iam est de imaginibus ,

quae non signum solum , sed pintissimum ac luculentissimum ninbilitatis signum fuere . Est autem imago inquit Polybius a , cuius verba toto hoc capite ex Isaaci Causa ni versione dabo , vultus smilitudo , quam accurati me expressarum deformatione figurae , tum oe pigmentis . Ut igitur aliquis in gente, aut familia claruerat , eo mortuo simulacrum eius solo tamen vultu, quam fieri poterat viventi simile, a posteris excitabatur , servabaturque , apposito nomine titulisque , quibus inclaruerat . Has autem imagines e cera suisse praeter Iuvenalis testimonium , qui

veteres ceras ob pro imaginibus dixi ex

164쪽

Nobilitate disertatis. 16 IPlinio etiam certum: a) expressi cera vultus . Nomen autem, & dignitatem, gesto. rumque honorum titulos apponi solitos, &infra certum fiet auctorum locis , quos ad aliud probandum citabimus, & satis intereat firmaturi hoc Livii testimonio b) : cuius imaginis titulo consulatus, censuraque , Striumphus aequo animo legetur , fl augurarum, aut ponrificatum aHeceritis , non sustinebunt legentium oculi λ Servabantur autem imagi.nes in celeberrima aedium parte, ut Polybius e , hoc est in atrio , ut aperte indicant

auctores: '

Tota licet veteres exornent atria cerae cd :

Seneca : e atrium plenum fumosi imagini. bus . Neque ullum decipiat , quod habet Tacitus : in vestibulo Uigiem patris Silii demonstrat . Procul dubio enim hic Histori. cus vestibulum pro atrio sumit , quod aliis scriptoribus Latinis aliquando usta m , etiam postquam vestibulum ab atrio quid erat diversum, unde Agellius : g animam merti , quosdam haud inductos viros opinari, vestibulum esse parrem domus priorem , quam

165쪽

16 1 De Romanorum Veterum vulgu3 atrium votat a manifestum est , vestibulum ibi a Tacito pro atrio sumi , quod illam effgiem non demonstratam ait, nisi patefacta domo . Vestibulum enim proprie dictum ante aedes erat , ut ex Macro. bio clarum a , intra aedes atrium, quo ut perveniretur, fores recludi oportebat : sta. reseri domum adulteri, atque illae deduci misperatorem iubet,ae primum in uestibulo es iem patris Silii conbusto benatus abolitam demonstrar. Servabantur porro cereae imagines in arma.

riis, ut ex Plinio et b express cera utilius pingulis disponebantur armariis . Polybius ei. iam : c imaginem infuncti in celeberrima

aedium parte ponunt, lignea quadam aedicula circumtectam. Verum quoniam non tam frequenter haec patebant armaria , neque cereae imagines proferebantur; extrinsecus, quae intus latebant, armariorum postibus ,

seu thecis illis ligneis depictae erant, discur. rentibusque lineis inter se iungebantur, hae. que sunt , quas flemmatis inclusas fuisse se periori capite diximus . Plinius: d) expreo

cera vultus singulis disponebantur armariis Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas . Causa servandarum imaginum vi. deri

166쪽

Nobilitate Spertatio. I 63 clari potuit ad ostentationem nobilitatis , tanquam illae essent generis , ac nominis, ut Tullius vocat, a infigria, oe ornamenta , cum nobilis nemini videretur , qui nullas haberet, ut apud Suetonium: b gens Flapia obscura illa quidem , ac sine ullis majorum imaginibus; is autem aliis nobilior, qui plures , sicuti apud Sallustium .: c hominem veteris prosapiae, ac multarum imaginum. Hinc adventantibus aliquis , forte servus, qui atrii custodiae praepositus , ideoque atriensis di. Aus , quot gradibus alter ab altero di staret, aut speciatim alicuius inter caeteros clarissimi imaginem ad familiae decus elata virga ostendebat . Huc respexit Iuvenalis, aut ego cum aliis salior: dy .'

- multa contingere virga

Fumosos equitum cum dictatore maristros. Servari tamen caeperunt imagines primum optimo consilio , ut posteri ad virtutem maiorum exemplo excitarentur . Ita Valerius Μaximus: se) prudeηtissmo viro succum rebat effigies majorum cum titulis su 1 iccirco in prima aedium parte poni Iolere , ut eorum Di tutes poneri non legerent solum , sed imitaren-L a ruris

167쪽

iε De Romanorum Veterumtur. Neque frustra fuit aliquqndo hoc in. ni tutum . Nam praeter id , quod refertibi Valerius, ait etiam Sallustius, a maximos , Scipiones , praeterea Romanae reipublieae praeclaros viros solitos esse dicere , cum maiorum imagines intuerentur, vehementissime antimum sibi ad virtutem accendi . Qui autem videri potest praecipuus imaginum usus is suit, ut in funerum pompa proferrentur . Etenim ait Plinius b , ut tandem locum integrum afferam , expressi cera vultus singulis disponebantur armariis , ut essent imagines, quae comitarentur sentilitia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiae e us , quisnquam fuerat populus . Cum igitur aliquis nobilium decesserat, toto gentilium suorum populo, ut Pliniana verba usurpem , CO-mitante esserebatur . Namque apertis ammariis depromptae imagines, longi sique perticis, seu hastis impositae , ut sercula solent triumphorum , longo ordine, & pompa ante cadaver serebantur Hanc serenda. rum imaginum rationem fuisse , Lipsius

168쪽

Nobilitate dissertatis. I 6s- aut cess, de more pberetris Praecedens prsca exequias decorabat imago. Aliam vero longe augustiorem fuisse, accepimus ex Polybio a , qua fortasse tamen latae tantummodo, quae insigniores caeteris erant. Cum illustris vir aliquis ex eadem gente Oel familia diem clausit ultimum , ad funeris elationem eas imagines proferunt , ct ut quam simillime flut defuncto , reliquum etiam corporis truncum adFiciunt . 'c porro stimul cra togas absumunt, β vir consularis, aut praetorius quis fuerit, praetextas: f censorius, purpureas : fl triumpbalis , aut semili quo honore , functas, auro radiantes . Et hi quidem curru Oecti procedunt et at fastes , O secures , σquoumque alia magis tus comitari solent in-mnia , ibi quoque praecedunt pro honore oe diguitate , quam quisque in republica , dum

veret, obtinuit . Ad rorira ut ventum, ordine

omnes sellis infident eburnis . Aliqui tradiderunt in funeribus imagines quasdam etiam foris, & circa limina domus expositas fuisse, neque omnes funus comitatas . Sed hos decepit certe Plinius cursim nimis te. Ehus . Ait ille quidem, fuisse foris, & circa limina imagines , sive hae majorum fuerint, sive aliorum , quod mox examinabimus ,

169쪽

16s De Romanorum Veteram affixis etiam hostium spoliis ; attamen huiusmodi imagines non in funeribus solum inspiciebantur, sed nunquam non patebant, atque illinc refigere ne emptor quidem et dium poterat. ta Aliae foris, ct circa limina domitarum gentium imagines erant, amis hostium spoliis , quae nec emptori refigere sic ret: triumpbabantque etiam dominis mutatis ipsae domus. Innuit multo ante & Livius r

b) quorum domos spoliis hostium amis insignes inter alias feceritis. Μagnum quidem & hae

imagines, quamvis alius generis, nobilita. tis argumentum, cum aedium domini magnorum virorum soboles non videri non

possent , quorum facta praeclara spolia hostica , & devictarum gentium simulacra testabantur . Ex allatis Plinii verbis asserit

quidam c , in vestibulo , &in ipsis fori.

hus atrii magnorum virorum, eorum scilicet , quorum cereae imagines in atrio, fuisse statuas coIlocatas . Hoc significare videri potuit fortasse Plinius, donec non sine mendo eius ita legebatur locus : alie foris , seirca limina animorum ingentium imagines eraοt; verum postquam recentiores critici

haud

170쪽

Nobilitate Spertatio. I 67 haud dubiis coniecturis legendum iudicarunt : simitarum gentium imagines erant , idem argui ex ptinianis verbis minime poetest . Nihilominus tamen mihi quoque probabile est , non domitarum tantum gentium , sed ducum etiam , qui eas device. rant , conspicuas imagines fuisse , hasque etiam aut pugnantium , aut triumphantium habitu . Nec dubitarim huc & ipse trahere Iuvenalem , qui cum imaginibus pictis , solumque vultum reserentibus, quae certe in atrio , ac extima armariorum su- .Perncie, statuas triumphales, aliasque incerti generis coniungit, simulque cum illis& has ostentatas a nobilibus , significat :

pictosque ostendere vultus Mojorum , s flantes in curribus IEmilia.

Et Curios iam dimidios , humerosque mi

norem

Corvinum, o Galbam auriculis , nasoque

carentem.

Morem utrumque imagines maiorum in atrio servandi , spoliaque hostium Oribus,& liminibus affigendi ad umbravit Virgilius, cum regiam Latini describeret, quamquam L 4 pro

SEARCH

MENU NAVIGATION