장음표시 사용
91쪽
28 De Romanorum Veterum vis aliqui in suis oppidis , & regionibus no. biles audiant, non tamen ubique gentium ab omnibus eo loco habentur , quo alii nobiles , nimirum , quod vel satis parvae, &inopis civitatis sint , vel in exigui domini ditione censeantur , ut nobiles se inter suos illi iactent quidem , alii vero neque titulis, neque loco nobilium dignentur. Apud antiquos pariter nobiljs dicebatur , qui legibus , & moribus omnium gentium nobilis habebatur ; caeteri Vero καm G , & domi nobilis, quippe qui non ubivis gentium, sed in suis sedibus , a suis tantum, minime vero extra domum , vel patriam suam nobiles haberentur . Haec, aut his similiasu, legisse ex Tiraquello Raderum ad quemdam Curtii locum a , notat alius Curatii interpres Freinshemius , procul dubio quod alienis utatur, tacite insimulans. Sed
mihi plagium non est iis , quae publici juris
sunt, uti. Illud potius admiror, quod ne. que assequutus Historici mentem est Rade-rus, neque loco suo haec attulit , seu ex Aristotele, seu ex Tiraquello de duplici nobilitatis genere . Accipite , ut iacet, Curtii locum : Mentoris Hue tres, ac nobilimi
92쪽
Nobilitate disertatis. 89dueis Memnonis coniux , ac stius, visque ulla domus purpurati fuit tantα cladis expers . Laiscedemonii quoque oe Athenienses societatis f. de Diolata Persas bequuti, Aristogiton & Dropides , oe θbicrares inter Athenienses gene. re , famaque longe clarissimi. Lacedemonii Perusippus, of Onomastorides cum Omaio , ct Cassicatride , bi quoque domi nobiles . Ad haec verba Raderus putat , Curtium Aristogitoni, caeterisque Atheniensibus absolu. tam , & απλως nobilitatem tribuisse, Lace. demoniis vero imminutam illam,& καατι, quod eos domi nobiles appellat. Hoc esset qui. 'dem verum si haec καm τι nobilitas aut sem. per per ea verba domi nobilis , aut per ea dumtaxat Latinis significaretur. Atqui aliae sunt apud Latinos loquendi rationes, quibus eadem subest significatio . Caesar: a hujus potentiae causa matrem in Bitu ribus homini illic nobilissimo collocasse. Cicero : b Sextus Roscius cum genere oe nobilitate , oepecunia non modo sui municipii, verum etiam eius vicinitatis facile primus , & paulo post: e γ Mnes semur inter suos numerabatur . Hoc autem inter suos , ne alia persequamur ,
93쪽
usurpat etiam idem Caesar: a Iacius Rhemus jumma nobilitate, o gratia inter suos ;quin & Curtius : b clari, inter suos . Si igitur vocasset Curtius , Aristogitooem , Dropidem , & Iphicratem Athenienses in-rer suos nobiles , illis κα- τι nobilitatem tribuisset ;Arλως autem nobilitatem tribuit, quod inter Athenienses nobiles voc*tλ Unum idemque mihi videtur, Albenienses dici nobiles inter Athenienses, ac dici nobiles inter suos. Paulo aliter loquutus Caesar: μὶ Apud
Helvetios longe nobilissimus , ct ditissimus fuit
Orgetoris . Non ideo ampliorem tribuit Curtius, bona pace Raderi , nobilitatem Atheniensibus, quam Lacedemoniis, neque adeo Lacedemoni Athenae praestabant , ut qui essent Athenis nobiles, ubique nobiles haberentur , secus Vero qui Lacedemone . Numquid autem Atheniensibus atque, ac Lacedemoniis imminutam illam nobilita. tem tribuere, eosque minus, quam Per fas, nobiles, voluit Curtius per ea verba fgnifi. care λ Ne id quidem Historico in mentem venisse puto , ideoque nullus hic videtur fuisse doctrinae a Radero traditae locus. Neque enim adduci possum, ut credam, Athenisssa Bel Galla. tb I. e. r. sc BeLGal. LI.
94쪽
Nobilitate dissertatis. 9 Inis , & Lacedemone , in tam claris scilicet civitatibus , quae universae Graeciae praesidium , & ornamentum, nobile non ubi. que gentium etiam nobiles fuisse habitos ,
cumque Romani tantum Graecis deferrent, ut barbaras omnes gentes praeter ipsos VO-
carent , ac crederent ,' Romanum certe
hominem , quicumque is sit Curtius , &quocumque floruerit tempore, ac de Graecorum factis scribentem, minus nobiles Athenienses credidisse , ac Lacedemonios , quam Persas . Innuit igitur ibi Curtius loci , & civitatis tantum discrimen , nulla instituta nobilitatis comparatione. Hoc autem in usu esse selet apud alios scriptores Romanos , ut per illud domi nobilis, simi lesque loquendi sermas, velint tantum Peregrinam nobilitatem a Romana distingue. re . Hinc propterea fit , ut Freinshemius putet, male a Radero, qui id etiam a Ti.raquello sumpsit, notari Adagiographum, quod domi nobilem interpretatur eum , qui non opibus tantum , O potentia clarus, bed ex parentibur nobilibus nobilis prognatus est a . Mihi tamen quoque haec verba tam bene definire videntur domi nobilem, quam bene
95쪽
s 1 De Romanorum Veteram ipsum domi nobilis inter proverbia, ut alia id genus multa , relatum est ad implendas chiliades Domi nobilem opibus tantum , & potentia clarum nemo vocavit , ut admoneri deberemus, hoc insuper requiri, ut nobilis nobilibus parentibus prognatus sit . Et si autem eXempla ab Erasmo allata , ut ait Freinshemius , ostendant , eam loquendisormam pertinere ad peregrinam nobilitatem ; non ideo potest domi nobilis per id genus tantum definiri, quod & ad Romae nobilem pertinet . praecipue cum haec peregrina nobilitas. minus splendida procul dubiosuerit, quam Romana . Licet enim cum aliquis dicitur domi nobilis. , discrimen duntaxat saepe indicetur, atque ille a Romano nobili distinguatur , ut apud Sallustium : a eo convenere senatorii ordinis L.Lentular Sura, P. Antronius. Ad haec ex coloniis, smunicipiis domi nobiler ς tamen verissimum est, hanc domesticam nobilitatem finibus eiusdem domi, seu loci, ubi aliquis nobilis dicitur, circumscribi . Patet eo, quod qui extra Romam nobiles erant, aliquando latius, quam domi tantum , nobiles praedicantur. Hinc Cicero: b9 Sextus Roscius ge
96쪽
Nobilitate dissertatio. 9 δ' uere, nobilitate, et pecunia non modo fui muniacipii , verum etiam ejus vicinitaris facile primus : itemque alibi : a Archagatum Ha-luntinum , bominem non solum domi suae , rota Sicilia in primis nobilem vocarι jussit. Sed re idem probat quod de Melitensi Diodoro Cicero idem ait : si θοωο s domi nobilis , o apud eos, quo se contulit, propter virtutem splendidus, O gratiosas. Etenim si Diodorus, quia domi nobilis, ubique nobilis sitisset, non
ob virtutem tantum apud alios splendidus diceretur . Hoc solummodo Romanae nobilitati , quae sine ullo addito significatur , tribuendum est , ut Romae nobiles ubique nobiles haberentur . Verum omnium gentium , ac populorum , praeeipue qui opibus, imperio , gloria florerent, fuisse, suam nobiliorem , ut ita dicam , nobilitatem cre. dere ipgenita omnibus superbia, nimioque erga sua amore , non aegre mihi persuase. rim . Athenienses ne viderentur immixti aliis gentibus, indigenas se, nullaque cum aliis aut accolis , aut advenis commiXtione ex se se ortos iactabant . Neque aliud , haec
de Eumene resert Nepos : c ei defuit , quam geoerosa stirps: ersi ille domestico sumino
97쪽
ρε De Romanorum Veterum genere erat, tamen Macedones eum Hi ante. poni indigne ferebant . Nimirum ex Thracia Cardiano homini nullam esse nobilitatem , quae satis ipsum commendare posset, prae sua Μacedones existimabant . Roma.nis necdum rerum dominis Tanaquil, quae summo loco nata a Tarquiniis in Etruria, Contemptim peregrina mulier dicitur c b . Mox post reges exactos ad regum, qui Romae fuerant, genus elevandum : Numam aiebat quidam c , non modo non patricium, sed ne civem quidem Romanum , ex Sabino, agro accitum; L. Tarquinium non modo Romanae , sed ne Italicae quidem gentis . Mirum itaque sit nemini, si postquam rerum poti- ti sunt, adeo peregrinos cuiusque gentis , ac generis contempserint, ut conquesti sint d , per Claudium caetus alienigenarum tanquam captiuitatem urbi inferri. Exteros etiam Seneca comparat servis : e spe liber. tin ante vos habentur , sese seria, flve exterarum gentium homines . Hinc non Torqua. tus modo peregrinam originem vetere repu
blica Ciceroni obiiciebat f , sed ipse quo.
98쪽
Nobilitate distertatio. 9sque Catilina tanquam magni convicii loco: a) M. Tullius inquilinus civis urbis Romae .
Parergon de genere Ciceronis. Cicero domi nobilis.
Ohi m Ciceronis incidit mentio ,
cogit me tanti viri nomen , ut paululum a proposito divertensu pauca de eius genere disseram . Hunc ex Arpino suisse , Romaeque hominem novum , dubitat nemo . At num domi suae nobilis λ Id ais enimvero . Neque absurdum , ita Tullium a nobis appellari . quomodo alios equites Romanos ipse Tullius appellavit: b M. Orsium equitem Romanum nostrum N per necesarium , ct quod es ex municipio Atellano , quod scis esse in fisnostra . Itaque eum tibi commendo in ma)orem modum, hominem domi splendidum , gratio. sum etiam extra domum . Primum enim antiquisissimam fuisse Ciceronum familiam, ex qua natus , testatur ipse, ubi ait : c biac
99쪽
orti stirpe antiquissima . Deinde huius anti. quissimae stirpis auctorem nobilissimum fuisse , scilicet Tullium Volscorum regem , eiusdem' pariter testimonio probatur a :Fuit Pherecydes Syrus meo regnante gentili . Neque enim dicendum est, hunc T. . lium vocari a Cicerone gentilem suam ob solam nominis simili udinem . Licet enim Festus gentiles definiat , qui ex eodem genere sunt , ct smili nomine appellantur; quamvis & ipse vellem , quod ait Balduinus b , rem fanc diligentius exposuisset , tamen certum est , praeter nominis similitudinem &idem genus requiri, ut aliquis gentilis dicatur, ac per illud simili nomine appellantur idem voluisse Festum significare, quod Scaevola , cum aiebat : G gentilessunt, qui eodem nomine inter se sunt. Quod si constaret ob solam nominis similitudinem gentiles Ia. te saltem , & laxe dici posse , quo sensu
hac voce utatur Cicero , 'dubitarem; verum hoc uno Ciceronis loco confirmare , posse
gentiles ita sumi, quicquid dicat vir erudi.tissimus d) , mihi non placet . Nam &illud addere plinianum, mrcipores, O Lu-
100쪽
Nobilitate disertatio. 97 cI res dominorum gentiles non idem probat sed aliquid multo absurdius, scilicet & prc. nominis similitudine gentiles posse dici. Uerum hoc supra interpretati sumus, hoc ve. ro tullianum nullam video posse pati interpretationem . lSi enim Cicero huiusmo. di aequivocatione aut ludere, quamquam non erat illic locus, aut illustris generis suspicionem movere voluisset , & se alicubi gentilem Μ. Tullii vocasset, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno decimo post exactos reges fuit , quod tamen horret dicere , & se ab eo non esse, aperte profitetur ca . Quare Eusebio , Eutropio , Silio , imo ipsi Ciceroni credo, vere eum regio Volscorum sanguine fuisse , idque , eo magis quod iam tum a Pluta chi temporibus , ut idem asserit b ὶ , de hoc dubitabatur . Si enim hoc falsum esset, Ciceronis inimici, qui sano neque pauci , neque elingues fuere, hoc neque vulgari unquam , neque ab aliquibus pro vero sumi , passi essent. Sed est veritas invidia poetentior. Hunc autem regem Tulliae Cicero. num familiat auctorem non Tullium , sed
