Stanislai Santinelli ... De Romanorum veterum nobilitate dissertatio

발행: 1717년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

38 De Romanorum Vetertim quas ille asteri, inscriptiones lapidum sin. gulas legi, & praeter Carue , praenomen etiam Primae, & Tertiar inspexi , quibus nominibus putat ille , ordinem tantum, quo mulieres natae erant , significari . Verum certo certius est , quod Sigonius asserit a , Primam, Secundam , Tertiam , suartam , uintam , & his similia fuisse farminaru mpraenomina . Cur enim suintus , Sextus , Decimus fuerint marium praenomina, quam vis primum sic vocari caeperint a numero , . quo erant inter fratres , illa vero non fuerint praenomina neminarum Θ Ergo illa Tertia nullo alio nomine nota, quam Tullius ait , a Verre in Syracusarum lucum Perductam , vere tertia erat Isidori filia pCui hoc ex tullianis verbis videbitur 3 En illa : b buc Tertia illa perducta per dolum , atque instas ab Rbodio tibicine maximas insius castris essecust turbas dicitur , cum indi. gne pateretur uxor Cleomenis Bracusani nolitis mulier, itemque 2Ekbirionis θοnesso loco nata , in conventum suum mimi Viri filiam venit' . se autem Hannibal, qui in suis c

stris virtute putaret oportere , non genere cem

rari, sic bane Tertiam dilexit, ut eam secum

62쪽

Nobilitate dissertatio. 5 9

ex provincia exportaret . Ego vero hoc nomen frequentius etiam , quam alia , quae a numero deducta sunt , firminis impositum arbitror . Novimus enim plures Temrias, quam Quartas , aut Quintas , ut Tertiam AEmiliam L. Paulli filiam, Tertiam Muciam Pompeii , Tertiam Puniam Cassii uxores . Sed huiusmodi nomina vere fuisse praenomina , hinc etiam evincitur , quod diminutiva aliquando fiunt , ut caetera nomina sieminarum . Sicut enim Domitissa

dicebatur, Claudissa, Livilla, Drusella, quae omnia diminuta sunt blandimenti gratia a Domitia , Claudia , Livia, Drusa , sicut Tulliola , Paullina a Tullia , es Pauli a ;ita etiam Primilia , quod diminutum puto a Prima apparet in lapide , quem refert doctissimus Fontaninus in Antiquitatibus Horta: , ita Quintilla est apud Iuvenalem:

Quintillae quod donet, habet. suintulam etiam pariter a Quinta in veteri lapide Sigonius legit c , & Cicero Iuniam Cassii, quam Tertiam vocat ad eius fratrem epistola: d) quod sicribis te ad Tertiamso. rorem scripstisse , alibi Tertullam appellat per

divi

63쪽

6o De Romanorum Veterum diminutionem : a Tertullae nollem aboritum : tam enim Cassi sunt jam , quam Bruti serendi. An Castalionem hoc movet, quod istiusmodi ordinalia gentilitiis nominibus post. posita legit e Primum hoc & in praenominibus virorum aliquando fieri solet a Ro. manis scriptoribus, ut Sigonius monuit b), deinde eadem etiam praeposita aliquando legimus . Livius : c necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur . Etsi autem alio loco idem ait: d unius Claudiae Quintae in ne eri nomen; attamen Cicero: e nonne te, s nsrae imagines viriles non commone. bant, ne progenies quidem mea, Q. illa Claudia aemulam domesticae laudis in gloria mulie. bri esse admonebat Sed dubitandi locum ne,

mini relinquere debuisset luculentum illud Varronis testimonium : in praenominibus ideo non si item, quod Me instituta ad usum

fingularia, quibus di cernerentur nomina gemtilitia , ut a numero Prima , Secunda , Tertia, Quinta. De Cria autem , quod nomen & Castalioni occurrit , cur dubitabi. mus p An quod ita omnes mulieres vocabantur λ Antequam nuberent, fortasse hoc

64쪽

Nobilitate disertatis. 6 1arsum . Hoc enim nomine Dominam, &matrem familias significatam suisse , Plitarchus a existimat, sive id honoris, sive ominis causit usitatum fuerit , quod Caia Caecilia Tanaquil, inquit. Antonius Augustinus b , quae Tarquiniis cum Prisco

Damarati Corinthii filio Romam migravit,etruscae disciplinae perita , viro regnum au gurata est . Aliam tamen a Tarquinii uXO re Caiam hane Caeciliam Plutarchus facit, ct honestam, ac probam matronam fuisse, ait c , uxorem unius e Tarquinii filiis , cui in Sanci templo statua priscis temporibus posita fuerit cum sandaliis, &fuso, quae domi actae vitae , industriaeque erant signa . Itaque servis Criam dominam appellare in more fuit , ideoque omnes minlierum liberti se Cati libertos nullo alio addito appellabant, quod significatum inve sa plerumque C littera hoc modo D. L. ἰhoc est Cinae libertus, quod si viri nomen addendum , hoc modo L. & D. vel sine coniunctione L. D. L. hoc est Lucii S CHie liberistus . Sed praeter servos a iurisconsultis editam mulieres solitas Caias appellati in coeemptionibus, discimus a Tullio, ubi huius

65쪽

61 De Romanorum Veterum

disciplinae peritos irridet : a quia in alicujus

libris , exempli causa , id nomen invenerant , putarunt, omnes mulieres quae coemptionem D.

cerent , Caias vocari . Quid vero hinc Nulla tamina potuit proprio Cinae praenomine uti Θ Si Caecilia illa, quaecumque fuerit , priscis temporibus ita vocata fuerat, cur &aliis id nomen imponi non potuit λ Imo imponi consuevit, si iuris civilis studiosi illud in alicuius libris exempli causa invene. rant , scilicet non ut generatim mulier, sed ut certa mulier significaretur, quod illis usi. tatum , etiam praeter coemptiones, quoties seminam intelligi volebant, tradit Plutarichus b . Cum nova sponsa deduceretur, α novi mariti omnes Cini vocabantur, hcc enim solemnia novae nuptae verba : tibi rumius , ego Caia cc ; ergo nemini factum est peculiare praenomen Cais p Cum tam

bonum ex hac appellatione omen esset, nemo filiam suam Caiam vocavit Θ Id mini. me dixerim, & quas in lapidibus Castas dictas reperimus , proprio, & peculiari pra nomine Caias puto , & cum illis sentio, qui Caias permultas appellatas scribunt, ut habet Antonius Augustinus cd . Sed praeter

66쪽

Nobilitate disertatio. 63 haec alia etiam suerunt riminarum prinnomina , ut Lucia, Titia , Mania , quae Sigonius colligit praecipue ex libro de epi. grammatis antiquae urbis , ut Fausta , quo praenomine filiam appellatam a Sulla omnes sciunt , quibus adde & Postumam ex Varrone. a declarant praenomina mulierum antiqua Mania, Luciis , Postuma . Cum itaque pro assertoribus praenominum tam inmrum & scriptorum , dc antiquorum monumentorum fides faciat ; plumbeum exi. stimandum est illud , quo contra pugnant, scilicet , quod tam raro seminae cum praenominibus a scriptoribus memorentur. Eta enim his fatis est sorores inter se aetatis ra.

tione distinguere , ut Tullia Maior, & mnor , ab aliis autem omnibus steminis , vel patris nomine , ut Caecilia Balearici fisa, vel mariti , ut Caecilia Metelli , sic enim nullo alio addito semper uxor significatur , aliquando & filiorum , ut Cornelia Graccho.

rum Mater . Raro etiam scriptores is mina. Tum cognomen innuunt, cum nihilominus Castalio putet, cognominibus taminas distinctas , sicut mares praenominibus. At scio de taminarum quoque cognomine abali.

67쪽

64 De Romanorum Veterum aliquibus dubitari . Nihilominus quamvis cognomen universis farminis fuisse , assirmare minime velim , cum ne universis quidem viris, ac familiis suisse , osten derim supra earum tamen quamplurimis fuisse , certissimum est. Falsum autem di.

cere , natu minoribus tantummodo cognomen inditum discriminandi causa , ut vi detur innuere Lipsius , ubi ait: a . Domitio duas fuisse filias , quarum utraque

Domitia gentis nomine dicta : Sed minor diis scriminandi causa cum Lepidae cognomine. Pri. mum enim valde incertum est, unane, an duae suerint Domitiae , deinde dicendum videretur, quotquot saeminae occurrunt cum nomine , & cognomine , omnes fuisse alia sorore minores, quod certe dicturum puto

neminem , alioqui Vipsania M.Agrippae filia ex Attica suscepta , minor fuerit Agrippina , quam idem suscepit ex Iulia . Et illam enim,quamvis Tacitus Vipsaniam solum vocet b); Agrippinam tamen Patris cognomine vocatam discimus ex Suetonio : c Agrippinam M. Agrippa genitam, neptem Caecilii Attici, ad quem sunt Ciceronis epist

68쪽

Nobilitate disertatis. θ siae, duxis uxorem. Quod si & alteram Agrip. pinam , eamdem Vipsaniam quoque di. Etam negaverimus, quamquam cognomine notior est, iam & de faeminarum nomine incipiet dubitari . Nomen autem , & cognomen faeminae de patris nomine , & co gnomine plerumque sumebant, ut Vispa.

nia Agrippina Vipsanii Aprippae , Valeria Μessalina Valerii Μessalae , Vespasia Polla Vespasii Pollionis filiae . Μagis tamen

nonnunquam placuit matris , & avi Μaterni , seu aliorum ex maioribus nomen . Sic M. Agrippa alteram ex Iulia filiam Iuliam . Augusti avi eius materni nomine appellaavit , sic Claudius Imperator filiam ex P tina M. Antonii avi sui materni nomine Antoniam nominari voluit . Aliquando utrumque, nomen scilicet,& cognomen e tra patris familiam petitum. Tacitus: a erat in civitate Sabina Poppaea , T. Ollio patre genua , sed nomen avi materaei sumpserat illustri memoria Poppaei Sabini, consulari , striumpbali decore praejulgentis . Saepius tamen nomen quidem paternae gentis , sed cognomen ab alius gentis familia , aut ali. unde inditum . Ex marmore apud Casta-E liO.

69쪽

66 De Romanorum Veterum lionem videmus,sororibus Corneliis alteri ex familia Proculae , alteri extra familiam aliunde sumptum Placidae cognomen fuisse .

CORNELIAE

PROCUL A . ET DLACIDA . FECERu. CORNELIO. SENECIONI . PROCULO PRAETORICIO . LEGATO . PROVINCIAE . ASIAE . FRATRI . BENE . MERENTIFortunatae etiam suisse cuidam Plutiae cognomen , certum ex illa inscriptione, quam dedit laudato opere de Antiquitatibus Hor. tae Iustus Fontaninus a , quod certe Plu. tiae gentis , sive haec eadem cum Plautia, sive diversa , proprium fuisse, non ita iacile crediderim.

70쪽

Nobilitate disertatis. 67 At ex alterius gentis familia Iuniae C. Iunii Silani filiae , Torquatae cognomen suit , quod aliquis Μanlius per adoptionem in Iuniam familiam insertus aliquando sue. rat, ut videtur Fulvio Ursino, a apud

quem eXtant duae veteres inscriptiones Lipsio etiam cognitae b ', quarum unam as

seram a

Ita Iuliam Germanici filiam Agrippinam crugnomine matris, ita Domitiam L Domitii Cnobarbi filiam Lepidam ob aliquam cum Emiliis affinitatem , aliave simili de causa cognominatas invenimus . Duplici autem nomine splendidas feminas appellatas, ut hic tandem desinam, unde facilior mi. hi in orbitam reditus , qui aiunt, si obscuris, & ignobilibus farminis id negant , fiat. luntur . Liberti uxorem , & filiam ita a P

SEARCH

MENU NAVIGATION