Specimen historicum de Eumene Cardiano a caeteris Alexandri Magni ducibusrite distinguendo

발행: 1838년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

transfuga fuisset et prodidisset causam, quam ipse de .sendere susceperat. Si bellandi studio et ardore Eumenes ductus suit, quare tamdiu in regum palatiis latuit Quare non, ut alii multi, armis gloriam sibi

quaesivit Quid V Antigono si se adjunxisset, nonne

cum eo multa bella supererant conscienda monongis

nandi ardore incitatus Eumenes tantos labores Xantlavit, sed ut sidem, regiae domo semel datam, ni meratam conservaret. De Eumenis integritate dubitatum est etiam, ob ea, quae Plutarchus narrat, quaeque nos supra retulimus eum scilicet aliquando ab Alexandro rogatum, ut trecenta ipsi talenta daret, non nisi centum dedisse, postea vero amplius mille apud eum esse inventa, quasi nimia tum pecuniae cupidine ductus fuisset . At vero quod regi mutuam dare detrectaret eam pecuniam, quam labore et industria sibi comparaverat, cum facile provideret, se non facile eam recuperaturum, hoc avaritiae argumentum non est. Er- mari potius possit, umenem, si contra a pecuniam corradere studuisset, non tamdiu certe regibus acceptum suisse, qui summis honoribus ejus operam et dem remunerarunt. Nec deinde ille tot se molestiis immiscere maluisset, quam partis opibus quiete frui, nec repudiasset pecunias, sibi a Polysperchonte et Olympiade oblatas, si avarus merito diceretur Haec non ita dicta quis accipiat, quasi Eumenes perfectus ali-

- . .

112쪽

quis, a nullis vitiis inquinatus dicendus sit, habuit ille sine dubio, ut omnes homines, ea, quae minus Probanda essent, sed cum ea nobis antiqui non tradiderint,

aliunde essicere non licet. Fuit igitur , qualem adumbravimus, Olers, prudens sortis, generosus, modestia fides, constantia insignis, et, quod raro seri solet, eas virtutes conjunctas habuit, quae ipsum non minus ad res civiles administrandas aptissimum redderent, quam efiicerent, ut optimus et peritissimus belli dux esset. In quacunque conditione Eumenem versantem videmus, sive secunda, sive adversa utatur ortuna, semper eum admiramur, et jure magnum virum et praeclarum possumus praedicare.

Eumenis munus, scripta, politica omnia. Cum de Eumenis ingenio egerimus, sequitur, ut etiam exploremus, quaenam politica consilia per totam vitam sequutus sit. Non enim casu et sorte factum videtur, in diverso plane modo, a reliqui, qui post Alexandri mortem inclaruerunt , se gesserit. Cum enim hi regiam domum negligerent et suis commodis tantum intenti essent ille contra eam constituit tueri, sibique aliquid acquirere noluit. Hoc ut rite explicari possit, res paulo altius est repetenda, atque animadvertendum in primis, quis Eumenes uerit, et quibus necessitudi-

113쪽

nibus a juventute inde cum regia amissa conjunexus suerit. A quo enim tempore Philippus eum secum e patria duxerat, tam firmis vinculis cum regia lamiolia sui junctus ut deinde illa rangi posse non viderentur. Omnia enita Eumenes debuit Philippo qui

non tantum in regiam aulam eum vocaverat, sed etiam

scribae munus ei obtulerat, quod, quo majorem fidem et industriam requirebat, eo honorificentilis erat Miati statim honori Eumenis invidebant, et lubenter eum removissent, sed rex illum tuebatur quoniam benesne dubio intelligebat, quanti esset faciendus, nec scribam cuperet nimisiacedonibus amicum Eumenes autem quotidie magis ad regem se applicuit, et huic in primis placere, summo quippe patrono, conatus est, non nescius actum esse de sua salute, si hune sibi in-sestum haberet. Sic factum, ut Philippum inter et Eumenem necessitudo quaedam oriretur, et alter altero carere se non posse sentiret. lexander deinde tam vasta consilia mente agitans, in primis opus liabuit viro, qui omnia rite administraret, et, cum ipse suis expeditionibus esset Intentus, imperata exsequutioni mandris rei. Nemo his aptior Eumene, nec mirum, Alexanis

drum hunc, qui tam diu patri summa cum fide adplis ruisset, secum retinuisse, et summis affecisse honoribus, quo magis eum sibi adjungeret. Sed eo major etiam invidia acta est, qua viri acedonum principes Eumenem persequebantur. Vidimus, quo in eum animo

114쪽

Alexandrum potuerit, ad quem se statim contulit, cum sibi injuriam fieri putaret. In regis amicitia Eumenes omnia sita habebat, et sub ejus tantum tutela ab alio. rum insidiis tutus erat. Qui aliter fieri potuit, quin totum se regiae domui dicaret Flagitabat hoc gratus animus, jussit ipsa rerum conditio. Praeterea natura uis neris, quod umenes gessit, magis etiam eum, quam alios cum acedoniae regibus conjunxit Cum enim scriba regius esset, semper cum regibus versari debuit et cum alii longe abessent, suis singuli negotiis intenti, Eumenes in aula summa regis familiaritate ruitus est, nec umquam ab ejus latere discessit. Adsuit ille sive secunda, sive adversa rex sortuna uteretur, ad ipsam regiam samiliam quotidie accessit, nec mirum tradi eum ad amicitiam Philippi atque intimam

venisse familiaritatem Sic factum, ut tanta licentia apud Alexandrum uti potuerit, ut ipse ei rex subirasceretur, hi ύλει μαλλο πρM αυτὸν si παμίαι χρη-μDω Quanto melius ceteris regem cognoscere, et ejus indolem perspectam habere debuit Quanto accuratius domesticam, et, ut ita dicam, internam ejus familiae conditionem debuit novisseu me inconsiderate lympias egit, cum ab Eumene potissimum peteret, is sibi suaderet, utrum rediret in Macedoniam, an in Epiro

Nepos. l. l. c. r. 4.

115쪽

Io maneret, quippe qui omnium optime rerum opportunitates haberet perspectas. In regum aula multorum hominum mores Eumenes vidit, si quidet ingenio et moribus maxime diversi ibi adsuerunt. Cum his omnibus Eumenes versatus est per viginti sere annos, novit quomodo erga reges eorumque familiam essent affecti, et lacile post Alexandri mortem, conjicere potuit, quid illi mente agitarent, nec quantopere ipse iis esχt invisus ignoravit. Quae consideratio haud parum contulisse videtur, ut deinde ita sese gereret. Verum umenis munus non tantum effecit, ut firmiore, quam alii, vinculo cum rege ejusque familia junctus esset, sed etiam, ut consiliorum omnium particeps esset, et in concilio regem semper comitaretur. Nil perficiebatur, quod non antea praeviderat, sciebat, quid mente reges

agitarent, et quo proposito omnia agerentur, nec erat, qui abditissimas etiam rerum causas et occulta consilia melius teneret , quam Eumenes, qui omnibus intererat. Haec res, ut praeclare nos jubet de Eumenis

fide judicare, ita haud parum contulit, ut ille deinde politica scientia alios superaret. A juventute enim in

mediis rebus civilibus versatus est, magnas non tantum rerum conversiones vidit, sed etiam causas, obscuras saepe, quibus omnia serent, Optime cognoscere potuit, hominum vidit dolos, fraudes, machinationes, civitatum vigorem et interitum, regum vitia et virtutes.

Regnum Macedonicum summo gloriae fastigio positum Diyiligo b Goos

116쪽

IO I

conspexit, et praevidit ne dubio instantem lapsum et interitum Pauca nobis de ipso munere, quod umenes gessit, nota sunt, haec tamen facile ex iis pro-

bantur, quae ante in Eumenis vita jam attulimus, et, si quis dubitet, hoc etiam velim attendat, ab Eumene in primis illas fuisse conscriptas ἐφημέριδας, quas Alexinander de suis rebus componi jussit , et quas nemo, nisi qui omnibus semper interesset, rite potuit describere. Adsuit ei in hoc negotio Diodotus Erythraeus Pet eo opere accuratissima continebatur narratio de omnibus, quae rex egisset. Quem morem Alexander vela regibus Persarum mutuatus est vel jam antea apud Macedones in usu secutus est . Amplum opus fuisse videtur, si quidem Stratiis Olynthius ' ejus epitomen quinque libris consecit verum fragmenta paucissima supersunt, ut ex iis de operis ratione judicare vix posissimus. Ille tamen estinantius ageret, qui, quia Plutarchus bis tantum laudavit, Arrianus semel β, putaret illas phemerides ea tantum continuisse, quae ad quo tidianum victum et negotia spectarent . . quando

Athenaeus X. P. 454. Duhitatum fuit de his Ephemeridibus, sed immerito, vid. brie. Biblioth. r. U. III p. 29 sq. et cum Eumenis muneriris natura opiline convenit, eum hos annales scripsisse. De Diodoto Erythraeo nil comperi, cf. St. Croi. EXamen Crit p. 45. Vosset de Hist. r. p. 74. Aelian Uar. Idist. III. aa. Prius putat Itierou de sontib. Plut 1I. p. a. Vid. Suidas in v. Plut vit. leX. e. 23. P. 33. c. m. p. III. rrian. VII. as. s. eciat Plut Syinp. I. 6.

117쪽

rex surrexerit, quando iis sacra fecerit, venati mexierit, similia, nam, ne dicam talem librum, quo aliud nihil contineretur, ridiculum suisse, numquam sane Alexander, prae gloriae studio, quo ducebatur, hoe tantum de se posteritati tradi voluisset, quid quotidie edisset, aut quando venatum exiisset. Illud potius oeopus continuisse putem, quid quotidie rex secerit, quid

mente agitarit, consilia, deliberationes, decreta regis, et vitam simul ejus domesticam. Dum multi ea describebant, quae oras peregisset Alexander, Eumenes cum Diodoto ea adnotabat, quae inter parietes obtinuissent. Sic opus composuerunt, quod, si superesset, non dubito, qui plurimum conserret ad rite cognoscendum Alexandrum, idemque magis ortasse Plutarcho prosuit quam nunc vulgo existimaturi Eumenes igitur semper in regia aula cum rege et regia familia conjunctus, in mediis rebus civilibus magnam vitae partem traduxit. Ceteri contra, qui post Alexandri mortem inclaruerunt, in armis sere aetatem transegerant, multo minus cum familia regis fuerant versati, et nullis sere cum ea vinculis erant conjuncti Quapropter statim ac mortuus erat Alexander, Illi, qui eum vivum maximi secerant.

de ejus regno sibi vindicando cogitarunt, et tot bello. rum atque laborum praemium aliquam imperii partem petierunt, non cogitantes in regis semilia adesse, quibus haec jure deberentur. Dum Vivebat ille, quem omnes ducem amaverant et venerati erant, nemo de ejus regno

118쪽

Io3sbi acquirendo cogitaverat, sed laeti omnes illum erant sequuti, qui ad novas semper victorias eos ducebat. Atilites bella gerere et praedari, duces vincere et imis perare erant consueti, et Eumenem certe non latuit, quid laturum esset, si imperatore illi carerent. Ex hac rerum conditione explicanda omnia Eumenis poliistica consilia quae postea manifestavit. Quid enim 'Quo magis sibi acedones in sestos novit, eo magisse cum regia domo conjunctum sensit, et ejus jura quovis modo contra omnes aggressores tueri decrevit. Omnia Eumenes acedoniae regibus debuit, vixerat eum iis conjunctissime, summis ab iis fuerat adfectus honoribus, eorum igitur causam numquam relinquere statuit, et ab eo inde tempore, quo ceteri regnum sibi adipisci conati sunt, ille solus omnibus restitit, et reis glae domus jura acerrime vindicavit . Sic factum ut omnibus ceteris suum commodum spectantibus, ille nil sibi acquirere, sed regibus omnia servare maluerit, et imus se omnibus opposuerit vidit familiam Philippi et lexandri tutela destitutam, ab omnibus iris

tate quadain, quasi aliter ager Liunciae non potuisset. t vero, si se cui Cratero aut migono conjunxisset sine dubio non tantas molestias perdurare debuisset, et cum meliore pe rem gessisset. Hi enim tantum virum pluriini secerunt, et maximos ei honores promiserunt , ita ut non videam . quae illa umeni necessitas uerit, ut his se ad extremum usque

119쪽

IO cumventam, et persuasum ei erat, justam ejus esse causam et legitimam. Hanc igitur susceptam ad mortem usque defendit, et a multis sollicitatus, fidem intemeratam servavit. Rogare quis possit, quomodo ergo sactum sit, ut Eumenes se cum Perdicca conjunxerit, qui etiam sibi auctoritatem acquirere haud cinculte studuit. At vero tenendum, aliter Eumenem agere non potuisse, quia Macedonibus invisus omnique auis ctoritate destitutus, ipse tum familiae regiae jura contra Omnes tueri solus non potuit. Praeterea nondum aperte duces opposuerant, Perdiccas ipsam lexandri voluntatem se exsequi prostebatur, et se regni curato rem et domus regiae defensore jactabat Eumeni autem nil erat reliquum, quam ut huic se adjungeret, qui cum eo reliquos, qui apertius jam desecerant, debellaret, si opportunitas adesset postea domui regiae r futurus. Deinde autem, quum Perdiccae morte rerum facies mutata esset, aperte jam suum consilium umenes est professus, et, ut Diodorus ait, αὐτὸ ν ἀεὶ ἡψε-οιαν βεβαιοτάτην προς τούς βασιλεις τεφρηκως, ἔκρινε 'Αντιγον μῖν -- προσέχειν, ἐξιλαζομέ, τὸ φαινι- ιαυ του Αλεξάνδρου παιδὶος προ-δεομDου βο- είας. λά τε την ρφανια καὶ α τῆ v τω is εμονα πλεουεξιαν, διελαβε ἁρμο πιι εαυτ πειτα κιγδυvο αναδεχεσθαι τM

120쪽

IIo sui principium omnium eorum, quae postea Eumenes peregit, quare tantas, tamque graves labores subierit. Non quia sibi hoc prolaturum sperabat, si regiae familiae jura vindicaret, aut, quia ita suam exis spectabat auctoritatem auctum iri, sed quia maximis vinculis se cum ea junctum sentiebat, et ea benescia recordabatur, quae antea a regibus accepisset, in primis vero quia justitiam causae videbat, nunquam eam deserere voluit. Si enim quietam vitam agere maluisset, quanto lacilius eam sibi eligere potuisset Auctoritatem, opes, imperii partem ei Antigonus obtulit, sed omnia ejecit, ne id, quod constituisset, demittere coisgeretur. Et tantam sagacitatem politicam, ut ita dicam,

Eumenes semper ostendit, ut nesciam, an omnes

Alexandri duces hac in re vicerit. Ille a teneris inde hoc munus habuerat, quo in rebus politicis semper versa retiar, cum alii bella tantum gessissent. Hinc factum, ut hi armis sere rem dirimere conarentur, Eumenes contra sagacitate magis copias suas augere, sibi alios adjungere, ipsos praevenire studuerit. Haec de Eumenis consiliis politicis dicta lassiciant, e quibus hoc manifestum esse putamus, ea originem plane habuisse et fundamentum in vitae ratione et munere, quod antea Obierat, atque hinc esse explicandum discrimen, quod inter ipsum, aliosque Alexandri successores animadvertitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION