Specimen historicum de Eumene Cardiano a caeteris Alexandri Magni ducibusrite distinguendo

발행: 1838년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

rem pollieitum esse. Haec cum admodum Argyraspidum

ducibus placerent, statim tabemaculum est consectum cum sella aurea, in qua sceptriam, diadema et arma Alexandri deposuerunt δ. Cum igitur non ad Eumenis principia, sed ad regia conveniretur, quodammodo hic latebat, quum tamen per eum unum Omnia gererentur , et non tantum ducum invidiam a se avertit, sed eorum etiam ipsorum adeo militum, benevolentiam et avo rem sibi conciliavit . His ordinatis, Eumenes omnia ad bellum futurum paravit. Eo igitur, quorum fidem cognoverat, largissima pecunia instruxit, et per Asiam dimisit, ut magnis stipendiis milites conducerent. Nam pecunia abundabat, quum illi thesauri ei adessent, quos ex Asia Quin-d ' Argyraspides adportaverant. Factum ita est, ut multi, e Cypro etiam et Graecia, ad eum conssuerent, e quibus exercitum collegit decem millium peditum et duorum millium equitum, praeter eos, quos jam antea

secum habuerat . Λntigonus autem et Ptolemaeus, Eumenis ortunam moleste serentes, quovis modo ei nocere Diod. XVIII. o. q. Pluto Ia. p. sor. Polyaen. IV. 8. a. p. 399 sqq.

Diod. XVIII. I. 4 De sit vid. MesseL ad Diod. XVIII. a. p. am Dro .

5 mora eduxerat mo collegerat antea stooo, Diod XUIIII 5. 9. Argyraspides erant amo, ibid. c. 589 quibus Gaddicerisia o quos nunc collegit, Eumenes jam habuit I75o militea.

82쪽

maduerunt. Itaque Ptolemaeus eum clari ad Zephyrium Ciliciae appulit, ad eosque mittens, qui uindis regios thesauros servabant, jussit, in postem nemo quicquam Eumeni solveret Frustra nam major apud eos erat Eumenis et regiae domus, quam illius auctoritas. Antigonus contra persidia Eumenem tollere studens, Philotam, unum ex amicis, cum literis ad Argyraspides caeterosque Macedones misit, qui Eumeni aderant, eique adjunxit triginta viros, qui Argyraspidum duces convenirent, ut eos ad conjurationem contra Eumenem incitarent. mi tamen apud duces nihil effecerunt, et Argyraspides, literis acceptis priis mum tumultuantes, Eumenes monendo ita sedavit, ut majore etiam quam antea, benevolentia illum prosequerentur Hic deinde cum exercitu ex Cilicia in Phoeniciam tetendit, atque urbibus naves imperavit, validam classem comparare studens, cujus ope olyspe ehon maris imperium obtineret, facile copiisas ex uropa in fiam mittere posset Iis non contentus, haud parvam pecuniam a civitatibus exegit, quam Polysperchonti mitteret maec classis hi Rhossum Ciliciae portum appulerat, ubi praesectus Sos genes ob aestum pelagi morabatur, cum Antigoni classis ex improviso appropinquaret, quae victoria in

Hellesponto reportata, coronis spoliisque erat ornata. Diod. XVIII. ω a. a Diod. l. i.

83쪽

Hanc ut viderunt Phoenices, direptis umenis pecuniis, in Antigoni triremes insiliebant, qui ita repente magnam pecuniarum vim, multosque socios acquisivit . Antigono jam via patebat, qua in uropam transgrederetur, sed ille prius umenem devincere voluit, quam ex Asia abiret. Viginti igitur millia peditum et quatuor millia equitum ex toto exercitu elegit, qui maxime expediti essent, quibuscum in Ciliciam se contulit, ut Eumenem superaret, antequam majores hic copias contraxisset. Hic autem, quid rei esset intelligens, Per CoelO-Syriam agmen duxit, ut ad superiores imperii provincias perveniret. Postquam Euphratem trajiciens, incolarum incursione suorum nonnullos amisi sisset, superato etiam Tigride, in pagis Babyloniae, quae Carae dicuntur, hiemem transigere decrevit . Res Asiae quoque Eumenis consiliis haud parum profuturae videbantur, nam cum Python Mediae Satrapes et στρα

perio insolentius usus esset, reliqui Asiae Satrapae sese contra eum conjunxerant, eumque coegerant provinciam relinquentem, ad Seleucum Babyloniae praesectum aufugere . Eumenes igitur non tantum omnes ad bellum paratos invenit, sed, si sese cum alterutris conju geret, statim multa habuit, quibus adjutus multo faci

Polyaen. IV. 6. 9 P. 375. a Diod. XVIII. a. XIX. ia. s. rvs l. l. P. 263. Diod. l. l. I4.

84쪽

lius belliam cum Antigono gereret. Itaque statim ad Seleucum et Pythonem misit, ut illi regum caussae

opem errent, et secum Antigono resisterent. Verum illi, regibus quidem assimarunt se auxilium laturos, sed numquam Eumenis imperata facturos, cui publico consilio Macedones poenam capitalem irrogavissent re simul per legatos Macedonum animos ab Eumene abalienare frustra conati sunt. Quae ut Eumenes avis divit, suis ob fidem laudatis, Tigrim iterum transgresissus est, castraque posuit ita, ut trecentis stadiis a Bais bylone abesset, quo majorem Seleuco terrorem injiceret, et hinc Susa progredi posset, ubi reliquos etiam Satrapas cum suis copiis convenire placuerat. Cum tamen haec regio diutius commeatum exercitui praeis bere non posset, ad alteram igridis ripam redire Eumenes constituit Seleucus autem et Python, ante transiis tum perfectum, navibus quibusdam appulerunt ad illum locum, quo umenes castra habebat, et quovis modo Μacedonibus persuadere studuerunt, ut Eumenem desererent. Cum tamen frustra hoc se agere intellexissent, fossam diu obstructam aperiri jussit Seleucus, quo actum, ut tota regione submersa , Eumenis exercitus in summum periculum adduceretur. ostridie igitur Eumenes, impedimentis relictis, suos ad alteram fluminis ripam traduxit, nec Seleuci equites, numero quippe inseriores, transitum impedire potuerunt. Nocte

deinde ingruente, incolarum aliquis iis indicavit, qu

85쪽

pomodo aquam abducerent, quo facto, iterum flumen transisierunt, ut impedimenta recuperarent. Seleucus Ozanimadvertens, cum umenem suam provinciam relinquere, quam in ea manere mallet, legatos misit, qui inducias sacerent Eumenes igitur continuo in Susianam contendit, exercitu in tria agmina diviso, ne victus deficeret. Et cum jam antea ad Satrapas superiorum provinciarum regum litteras perserendas curavisset, nunc iterum misit, ut cum iis copiis ipsi obviam venirent , quas duce Peuceste , collectas habebant L Antigonus quidem, quominus hae copiae conjungerentur, impedire studuit, verum Eumenes longius jam progressus erat, quam ut praeverti res posset, quapropter redire debuit, ut majores copias contraheret. Quod vero facile exspectares, revera accidit vix enim Eumenesse cum Satrapis conjunxerat, quin lites et contentiones de principatu orirentur. Quamvis enim umenes summus belli dux creatus esset, aderant tamen alii, qui aegerrime imperium ei concederent nec ante res est composita, quam Eumenis suasu, morem adoptarent, ante jam inductum, ut duces deliberaturi, quotidie ad regium tabernaculum convenirent Quamvis autem

Diod. l. l. 2. 3. Deciiumero harum copiariim id Diod. I. I. I4 28 ubi totus Eumeliis exercitus constitisse dicitur triginta quinque millibus peditum, equitum sex illibus et centuin, et elephantibus cetuum et quatuorvecim. s. Droysen l. l. p. λα Diiau. l. l. 15.

86쪽

Eumenes copias longe plures, quam antea habens, facile jam Antigono resistere posse videretur, ab altera tamen parte luxuria et mollities, quae Satraparum exercitum

non minus, quam summa morum corruptio, invaserant, non potuerunt non acedonibus aliisque copiis, quas Eumenes adduxerat, vehementer nocere omnes enim Macedones effuse adulabantur, quos quotidie ad convivia vocabant, καὶ λίγου χρονου το στρατόπεδον ἀσπιτιας πανηγυριζού ς καταγώγιον ἐπος σαου, καὶ δημαγωγούμνον π αιρέσει στρατηγῶ οχλοου, ἄσπερ ἐν τα δημοκρατιαις . Verum cum Antigonus appropinquaret, et pugna instaret, omnes se ad Eumenem converterunt, quippe qui solus talis videretur, qui illi resistere posset. Nam Antigonus cum Seleuco et Pythone iis grim superaverat, et celeriter contra hostes Susa versus contendit. Cujus rei Eumenes certior actus, Xenophilum arcis usorum praesectum, eam jussit acer rime contra Antigonum defendere. Ipse autem, postquam Macedonibus sex mensium stipendia solverat, et duobus talentis Eudamum, qui elephantibus praeerat, sibi conciliasset, ad flumen Pasitigrim exercidum duxit, quod transitu dissicillinuim unius diei iter a Susis abest Eumenes totam hujus suminis ripam praesidiis firmavit, arcesissicis etiam e Perside decem millibus sagittariorum, exinspectans, quid Antigonus acturus esset. Hic, cum arcem Susorum frustra esset aggressus, Seleucum bl

87쪽

cum exercitus parte reliquit, et, multis suorum solis aestu amissis, ad Copratem pervenit, quod sumen, in Pasitigrim insuit. Illud transire sibi proposuerat, sed Eumenes, quid ageretur intelligens, cum quatuor millibus peditum et mille trecentis equitibus, quam celerrime potuit, se ad Copraten contulit. Ibi hostium ultra tria millia peditum, et equites sexcentos, qui jam transierant, offendit, et praeter hos se millia eorum, qui sparsim pabulandi causa transierant, quos omnes non tantum in fugam dedit, sed aliis aqua submersis, aliis caesis, ad quatuor millia captivos cepit . Nec Λntigonus auxiliari suis potuit, quia navigia non habebat, quibus sumen transiret. Hac ille clade adeo sui percussus, ut ad urbem Badacam recederet, o autem Xercitum in Mediam ducere decerneret, ut ibi milites reficeret, quorum animi itinerum dissicultate et accepta clade haud parum infirmati erant. Quo audito, qui cum Eumene conjuncti erant Satrapae, in varias sententias abierunt, Eumenes enim, quique cum ipso ex Asia minore advenerant, illuc redire cupiebant, ceteri contra bellum in Asia superiore confici maluerunt. Quae contentio cum rebus graviter nocitura videretur, quoniam separati hostibus impares essent, Eumenes iis conis cedendum ratus, in Asia superiore manendum decrevit. Motis igitur a Pasitigride castris, viginti quatuor dierum itinere ad Persepoli in Persiam pervene

88쪽

runt, ubi Peucestes exercitum lautissima ratione excipiens, sestum magnificentissimum Philippi et Alexa dri memoriae instituit, et nihil omisit, quo militum animos sibi devineiret. At Eumenem non latuit, quid ille

mente agitaret, qui cum eum militum favore cumulatum videret, metuens ne, quod assectabat, summum sibi imperium acquireret, literas quasdam fictas pr tulit, quibus Peucestae superbiam deprimeret, suam que augeret auctoritatem Syriacis illae literis erant conscriptae, et ab Oronte Armeniae praesecto acceptae dicebantur. Iis autem continebatur Olympiadem, una cum filio Alexandri, placedoniae regnum, interfecto Cassandro, recuperasse, et Polysperchontem jam cum regii exercitus parte, in Asiam contra Antigonum transisiisse , eumque Cappadociae imminere. Hae literae cum a praefectis militibusque lectae essent, res ita

commutata est, ut qui Eumenem antea sere contemserant, jam summopere eum colerent, idque magis etiam, postquam umenes Sibyrtium Arachosiae praeis sectum, in judicio vocatum aufugere coegisset. Eumenes ita, summa in exercitu auctoritate recuperata, omnes dicto obedientes habuit, et quo magis suos alacres et promptos ad ossicia redderet, comitate et benevolentia, cum alios, tum ipsum Peucestem sibi devinxit. Praeterea, pecunia se indigere fingens, quadraginta talenta ab iis ducibus est mutuatus, quos maxime sibi infestos cognoverat, quo laetum, ut illi,

89쪽

metuentes de pecunia, ipsius salutem maxime curarent, et fidissimi corporis custodes, sociique certaminum essent . Dum haec agebantur, Antigonus ex edia in Perusiam exercitum duxit, et Eumenes ei obviam prois gressus, certamen committere constituit. Verum cum, altero die, Eumenes sacrificii opportunitate exercitum laute excepisset, et militum animos oratione confirmasset, ex immoderato vini usu in morbum incidit, atque per aliquot dies morari debuit Malo vero sensim remittente, copias procedere jussit, ipse in lectica agmen sequutus, ne tumultu et clamore militari turbaretur . um vero in primis apparuit, quantum omnium judicio caeteris omnibus praestaret Eumenes peritia militari. Nam cum unius diei spatium exercitus a se invicem abessent, et utrique ad pugnam se pararent Antigonus quidem facilem sibi fore victoriam speravit, si ume-

ne abesset, alter ver exercitus, demissis animis rebus desperavit, si illo duce careret. Quin, cum o te in conspectum venissent, Macedones pugnaturos se negarunt, nisi umenes ipsos ordinasset, nec prius progredi voluerunt, quam ille in lectica positus ad eos

esset delatus, et manu omnes salutasset. Tum alacriter arma ceperunt, hostes ad pugnam provocantes, et Antigonus rationem videns, qua milites ordinati essent, Diod. l. l. I 4. Pluta I. I. Polyaen. IV. . .

P. 4 2.

90쪽

statim Eumenem rebus interfuisse intellexit Lecticam autem per ordines hostiles delatam conspiciens, ουτ

atque manus conserere non ausus, exercitum abduxit L Trium igitur stadiorum intervallo castra utrique posuerunt, et per quatuor dies agros depopulati sunt. Quinto tandem die Antigonus legatos ad umenis castra misit, qui Satrapas excitarent, ut Eumenem relinque rent, et Macedonibus reditum in patriam et honores promitterent. Verum non sunt admissi, et Eumenes, cum suos ob fidem laudasset, simul eos monuit, ut ab hostium allacia in posterum etiam sibi caverent. Regio, in qua tum castra habebant, inculta erat, et non diu tantos exercitus alere potuit, tridui vero via aberat regio abiene dicta, quae fertilissima non tantum, sed ab ipsa etiam natura munita erat; huc igitur nocte Insequente Antigonus se conferre decrevit. Hoc consilium transfugae Eumeni indicarunt, qui eam regionem praeoccupare cupiens, statim quosdam dimisit. qui transfugarum specie, Antigono renuntiarent, hostes noctu castra esse invasuros. Hic igitur acie instructa, hostes exspectavit, nec ante se delusum ab Eumene sensit, quam hic jam castra reliquisset, et longe suisset progressus. Ille tamen cum quovis modo Eumenem

persequi constituissit, Pythonem jussit, cum reliquis sequeretur, ipse assumptis equitibus, quam celer-

SEARCH

MENU NAVIGATION