Specimen historicum de Eumene Cardiano a caeteris Alexandri Magni ducibusrite distinguendo

발행: 1838년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

rime potuit, processi, et prima luce extremum liostium agmen assequutus est. Ium Eumenes hostes conspi-

eatus, totum Antigoni exercitum brevi adfuturum putans, suos subsistere jussit eosque in aciem eduxit. Inisterea Antigonus reliquas copias exspectaVit, quas, ut advenerant, statim ordinavit. Summa tum arte uterque imperator milites disposuit, nec quicquam

omisit, nod rebus prodesse posset, et, iuum jam

semeret pugna, ita prompte et callide duces omisnia administrarunt, ut alter alterum superare non posse videretur. Accurate Diodorus Siculus hanc pugnam descripsit, nec immerito, nam fuit celeberrima, quae in hoc bello locum habuit, quamvis rei exitus anceps fuerit. Cum per totum diem acerrime pugnatum esset, uterque tandem imperator suis receptui signum dedit. Cum autem nox ingrueret, et neutra pars se victam fateri vellet, stabant denuo exercitus instructi, ut pugnam brevi instauraturi viderentur. Verum omnes uinerum molestiis et pugnae laboribus adeo erant On- secti, ut ad mediam tandem noctem utrique recederent, castra metati centum sere stadiorem intervallo loco, ubi pugnatum fuerat. Tum Eumenes ad locum pugnae redire voluit, ut caesos tolleret, et ancipitem victoriam sibi assereret, sed, cum plurimi obniterentur,

Diod. l. l. 27-3I. s. Dro . l. l. p. 28 sqq. De numero copiarum, quas uterque habuerit, res incaerta est, cum Diodori

textus cori uptus Videariu . s

92쪽

qui ad sua impedimenta reverti cupiebant, nec tutum videretur eorum nunc desideriis reniti, propositum missum fecit, quo factum, ut prior Antigoniis suos scpelire posset sibique victoriam adscribere. Cum hoc summo mane peregisset, statim longe ab hostibus rec

dere constituit, Eumenis vero legatum non ante Vesin peram demisit, caesorum sepulturam in crastinum promittens Noctu autem castris motis, in adamariam

Mediae provinciam se contulit, quo copias resceret et Eumenes, de Antigoni discessu certior factus, milites suos nimis defessos habuit, quam ut eum persequi posset. Quapropter postridie mortuos magnifico su-nere cum extulisset, ad Gabienem prosectus est , ut ibi hiemem transigeret. Castra ibi habebat non ut voluit, neque ad usum belli, sed ut militum cogebat voluntas, qui luxuriosam vitam agebant, et late vagabantur, ut nonnulli mille stadiis remoti essent . Hoc Antigonus cum comperisset, uti Cornelius Nepos narrat, intelligeretque, separem non esse paratis adversariis, statuit aliquid ibi consili i novi esse capiendum. Duae erant viae, quibus ex Medis, ubi ille hiemabat, ad adversariorum hibernacula posset perveniri. Quarum brevior per loca deis serta, quae nemo incolebat propter aquae inopiam, ceterum dierum erat fere decem. Illa autem, qua

Diod. l. l. 32. 34. Polyaen. IV. 6. o. p. 376. Pluta l. l. 5. Nepos. I. I. . i. a.

93쪽

omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat amfractum sed erat copiosa, omniumque rerum abundans. Hac si proficisceretur, intelligebat, prius adve sarios rescituros de suo adventu, quam ipse tertiam partem consecisset itineris. Sin per deserta loca contenis deret, sperabat, se imprudentem hostem oppressurum.

Ad hanc rem conficiendam, imperavit, quam plurimos

utres atque culleos compararentur e post haec pabulum praeterea tharta cocta dierum decem atque quam minime fieret in castris. Iter, quod habeahat, Omnes celat. die paratus qua constituerat, proficiscitur. Dimidium lare spatium consecerat, quum X fumo castrorum suspicio allata est ad Eumenem,laostem adpropinquare Conveniunt duces quaeritur, quid opus sit facto Intelligebant, omnes, tam celeis riter copias contrahi non posse, quam Antigonus adfuturus videbatur. Ium, omnibus titubantibus et de rebus summis desperantibus, Eumenes ait, si celeritatem velint adhibere, et imperata facere, quod ante non fecerint, se rem expediturum. Nam quod diebus quinque hostis adesse posset, se effecturum, ut non linnus totidem dierum spatio retardaretur quare circumis irent, suas quisque copias contraheret Ad Antigoni autem refrenandum impetum, tale capit consilium. Certos mittit homines ad infimos montes, qui obvii

Plui. c. I 5. DiOd. l. l. c. 38, narrant, ipsum umenem cum iis, qui praesto erant, copiis, montes occupasse, ibique ignes accendisse, ut hoc fortasse verius.

94쪽

erant itineri adversariorum, iisque praecipit, ut prima

nocte, quam latissime possint, ignes faciunt quam maximos eosque secunda vigilia minuant, tertia perexiguos reddant, ut adsimulata castrorum consuetudine, suspicionem injiciant hostibus, his locis esse castra, deque eorum adventu praenuntiatum, idemque postera nocte faciant. Quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant. Antigonus, tenebris obortis, ignes conspicatur credit, de suo adventu esse auditum, et adversarios illuc suas contraxisse copias Iluistat consilium, et quoniam imprudentes adoriri non posset, flectit iter suum, et illum amfractum longiorem copiosae viae capit, ibique diem unum operitur, ad lassitudinem sedandam militum , ac reficienda jumenta quo integriore exercitu decerneret . Interea Eumenes copias undique omnes contraxerat, praeter elephantes, qui longius advenire debebant. Quos cum Antigonus audivisset, praesidio nudatos, non procul a suis castris abesse opportunitate usus statim misit, ut ex impro-vlso belluarum ductores aggrederentur Eumenes vero

quid futurum esset, praevidens, suorum misit equites mille et quingentos, cum peditum mille, qui oppo

tune advenientes, animalia periculo exemerunt . Ita effectum erat, ut Eumenis auctoritas apud milites pluis

Nepos l. l. 8 . s. Polyaen. IV. . . . o3. U. GII. P. 376 sqq. Diod. l. l. 39.

95쪽

rima esset, omnesque eum solum ducem praedicarent, quo tamen haud levis ei invidia apud Argyraspidum duces, ceterosque Satrapas, conssata suit, ita ut haud deessent, qui illum quovis modo e medio tollendum esse assirmarent. Convenerat tandem inter eos, statim Post pugnam, quae instabat, eum interscere, sed Eudamus, qui elephantes ducebat, et Phaedimus, de pecunia metuentes, quam antea ei mutuam dederant, ad Eumenem rem detulerunt. Quo ille nuntio haud leviter est commotus, bene praevidens, actum esse de salute, et omnia tanquam brevi moriturus, ordinavit, delens omnia scripta, ne hostes inde Opportunitatem caperent, ut amicos molestiis assicerent. Inter belluarum turbam versamur, umenes ad amicos dixit, et varia mente agitans, nunc Antigono victoriam prodere, mox

in Mediam aufugere, vel ad Armeniam et Cappadociam se convertere voluit . Tandem in victoria omnem spem reponens, copias in aciem eduxit. abebat tum triginta sex millia peditum et septingentos equitum sex millia et quingentos, et elephantes centum et quatuordecim . Antigonus viginti duo millia peditum, novem equitum millia et belluas sexaginta quinque duxit. Uterque exercitus jam de summa rerum disceptaturus, instructus stabat, Eumenes suos ad pugnam incitans, per

Plut. l. l. 6. Diod. l. l. o, ubi videtur pro πιυν, κονου legendum esse πευτακμιοι, quod rus. l. l. p. 98 tacite emendavit.

96쪽

ordines serebatur, acclamabant et milites et Argyrasispides, bono eum animo esse jubentes, quippe qui numquam hostibus essent cessuri. Miserunt etiam hi ad Macedones, qui apud Antigonum erant, iis exprobrantes r κακαὶ κεφαλαι, ἐπὶ τούς πατέρας ἁμαρτάνετε. Sic omnes alacriter se ad pugnam pararunt. Regio autem, ubi pugnatum fuit, adeo arenosa erat, ut statim tantus ab equitatu pulvis excitaretur, ut, si quis vel paululum abesset, quid ageretur videre non posset. Quo animadverso, Antigonus equites leviter armatos hos. tium cornu clam praetergredi jussit, et, dum ceteri pugnae essent intenti, castra, quae quinque sere stadiis abessent, invadere et impedimenta diripere quod illi haud dissiculter perfecerunt. Interea summa virtute Argyraspides pugnarunt, et Antigon copias, quamvis numero superiores, cito in sugam verterunt, ita ut sa-eile victoriam Eumenes reportasset, nisi Peucestes cum majore equitatus parte se ex proelio subduxisset. sve ille ignavia hoc fecerit, sive ab Antigono uerit corruptus. Frustra Eumenes cum paucis reliquis equitibus Antigoni equitatui resistere conabatur, et numero victus ad castra recedere debuit. Ibi omnia direpta inveniens statim ad Peucestem misit, ut se ipsi demio adjungeret, nugonum conjunctim aggrederentur, et impedimenta recuperarent, sed frustra. Nam ille longi aufugit, nec Eumeni opiae numero lassicientes aderant, quibus hoc perficere posset, vel Argyraspidi.

97쪽

8abus auxillum praestare, qui se ab equitatu destitutos videntes, ad flumen quoddam recesserant, Peu Cestem, tanquam cladis auctorem, criminantes. Cum ibi etiam duces convenerant, de rebus deliberantes, Satrapae ad superiores provincias statim esse redeundum censuerunt, Eumenes contra iterum in aciem descendere voluit, quia Antigoni quoque copiae superiore certamine magnam stragem acceperant. acedones vero milites neutrum se acturos assimabant, cum impedimentis captis, uxores et liberi in hostium potestate essent. Quocii carium quidem nil constitutum est . Mais

cedones autem statim ad Antigonum legatos de impedimentis aliisque miserunt, quibus ille se omnia redditurum pollicitus est, si Eumenem sibi traderent. Tum Argyraspides, quibus certe duces suasores fuerunt, rem nefandam perpetrarunt, et imperatorem hostibus prodidere. Qua de re audiamus Plutarchum , qui accuratissime magni viri caedem descripsit. Primum quidem, nisquit, Macedones eum OnVenerunt , ut ipsum observarent, alii amissa impedimenta deplorantes, alii bono esse animo eum, Victorem quippe jubentes, alii alios duces criminantes. Deinde cum Eumenes aufugere, rem suspicatus, conaretur' impetu facto, gladium is eripuerunt, manusque cingulo in tergum

98쪽

ugarunt. Cum vero Nicanor ab Antigono missus esset. qui illum abduceret, ut per medios,acedones traher tu petiit sibique dicendi copia daretur, quippe qui non pro se deprecari vellet, sed aliquid dicere, quod ipsis profuturum esset. Cum igitur omnes tacerent loco edito stans et vinctas manus ostendens, se Quale, inquit, o pessimi acedonum tropaeum Antigonus de vobis statuere potuit, turpius illo, quod vos ipsi imperatorem prodentes, statuistis Nonne est indignum, victores vos victos lateri propter impedimenta amissa.

quasi scilicet in illis, non in armis esset sita victoria, et impetatorem vos vestrum tradere, ut ea nempe recuperetis Equidem invictus ducor hostium victor, a sociis proditus. Vos autem ego, per Iovem Militarem et Deos, qui juribusjurandis praesunt, obtestor, hie

vos me interficiter utique enim, hic etiam caesus, a vobis necatus dicata Neque Antigonus actum reprehen-

det, mortuum enim Eumenem, non vivum cupit. Sin parcere manibus volueritis, alteram mihi manum solvite illa rem ipse perficiam, aut, si gladium mihi non creditis, projicite me vinctum elephantibus. Id si seceritis, insontes vos dicam, ut qui sanctissime et justissime imperatorem tractaveritis.' Haec Eumenis verba apud reliquam multitudinem miserationem excitarunt, Argyraspides vero clamarunt, ut statim abduceretur. non enim esse iniquum, si iste Chersonesita lugeret, qui innumeris bellis Macedones exercuerit. Simul a Dissilia πιν Orale

99쪽

cltissime eum abduxerunt, et Antigonus seditiosam turbam metuens elephantes decem multosque milites mittere debuit, qui eam reprimerent. Ipse vero Eumenis

adspectum non sustinuit, cum veteris amicitiae et consuetudinis recordaretur. Custodum vero praefecto, roganti, quemadmodum eum servari vellet Ut acerrimum, respondit, leonem aut serocissimum elephantum Deinde tamen gravia vincula ei adimi jussit, et amicos, qui colloqui vellent aut necessaria adferrent, admittere permisit. Veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium gaudium ex ejus campercipere vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui eumque consolari cuperent multi etiam, ut oris mam cognoscerent, qualis esset, quem tamdiu timuissent, cujus in pernicie positam spem habuissent victoriae Antigonus interim, cum solus de eo constituere, servaret eum, nec ne non auderet, ad consilium retulit, ubi Nearchus et Demetrius umenem servare quovis modo conati sunt, ceteri vero omni opera obstiterunt, quia videbant, Eumene recepto, omnes prae illo, parvos suturos. At Eumenes, Nepos narrat, cum diutius in vinculis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae se mirari, quare jam tertium diem sic teneretur. Non enim hoc convenire Antigoni prudentiae, ut sic deuteretur victo, qui aut, interfici, aut missum fieri juberet. Hic cum serochis Onomarcho loqui videretur. Quid tu, inquit, animo Dissilia πιν Orale

100쪽

si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius, quam ii potestatem inimici venires Huic Eumenes, Utinam quidem istud evenisset, inquit, sed eo non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus non enim cum quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit. Non enim virtute hostium, sed amicorum perfidia cecidi. Tuminomarchus, Nunc igitur, inquit cum sortiorem iuveneris, opportunum ipsi tempus exspecta. Cum autem Antigonus eum interficere constituisset, sed vereretur, ne qua seditio in exercitu oriretur, si eum diutius servaret, vetuit ad eum quemquam admitti, et quotidianum victum amoveri jussit. Negabat enim se ei vim adlaturum, qui aliquando fuisset amicus Hie tamen non amplius, quam triduum, fame satigatus. cum castra moverentur, insciente Antigono, jugulatus est a custodibus Antigonus Eumenem mortuum propinis quis ejus sepeliendum tradidit, qui militari honestoque lanere, comitante toto Xercitu ejus cadaver humaverunt ejusque ossa ejus in Cappadociam ad matrem atque uxolem liberosque deportanda curarunt R. Hunc vitae exitum Eumenes habuit, annos quinque et quadraginta natus, cum ab anno vigesimo septem annos Philippo adparuisset, et tredecim apud Alexandrum, eundem locum obtinuisset'. Deinde vero inter eos, qui post

SEARCH

MENU NAVIGATION