Opus Thomae Campegii Bononiensis, episcopi Feltrensis, De auctoritate, & potestate Romani pontificis, & alia opuscula, quae indicantur in sequenti pagina.

발행: 1555년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

ai, pos

o D s

, Licet enim unitiersis apostolis dixerit, Quo-- im remiseritis peccata remittitiatur eis, de quorum retinueritis, retenta sunt princiis aliter tamen Petro commisit , cum dixit, Qu'dcunque ligaueris super terram . Petrus ergo ligare potest caeteros , sed ligari non potest a caeteris. Nam xillud particulariter dictum est, Modcunque ligaueris super terram circa passionem autem, cum dixisset de omnibus, Simon, ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum singulariter tamen Petro subiunxit, Et tu aliis quando conuersus confirma fratres tuos Adis etrum igitur, tanquam ad magistrum per-n tinet caeteros confirmare cuius fides in nulis la tentatione deficit Fides autem apostolicae, sedis silpra firmam petram labili soliditate, findata, nullis unquam erroris sordibus po, tuit inquinari, sed absque ruga manens, is macula, pro necessitate temporis macula d , tersit errorum. Post passionem autem, cum, tertio requisiit et a Petro: Simon Ioannis, , diligis me plus his in ille tertio respondisse, set Tu scis domine, quia amo te tertio, quoque praecepit: Pasce oves meas statimq;- ibi unxit Sequere me. Petrus autem se cutus est Christum, non solum in genere, martyrii, sed etiam in ordine magisterii direliqua.

52쪽

DE O TE UT A TE Petri auctorit is, 'praerogatiua comparata auctoritat datae ecclasae, et alijs apostoles cap. Vii.

Qv Ag diaeta sunt Petro a Chris sto Iesii, comparenti ir his quae dicta sunt apostolis, Mecclesiae, magis perspicua erit Petri auctoritas,d praerogatiua . Et primo consideremus, quod etsi Natanahel cum dixit, Tu es Christus filius dei conseisus itierit eum de filium, o primo in qui in nauicula erant, cum dixere: vere filius dei es: Matth. XIIII. Quinctiam Petrus ipse omnium nomine confessus erit, Et nos credimus, cognoscimus,

quia tu es Christus filius dei putantes quod per adoptionem, iuxta illud Ioan primo, Dedit eis potestatem ilios dei fieri. At Petrus non solum confesssus est Christum filium dei, sedilium dei uerum, natura-lam, cum dixit: Tu es Christus filius dei uiui quod uiuentis naturale sit quale est ipse

gignere quapropter promeruit illam recipere promissionem, Tu es Petrus, . super hanc petram S c. Et tibi dabo claues regni coelorum non autem alli. NeceNeo quod dominus omnes interrogauit, Vos autem quem me esse dicitis e subsequitur, post Petri responsum sermonem ad omnes

dirigi quoniam Christus saepius diuertit ser

53쪽

ROM. PONTIFICIS. Irmonem phiribus ad linum , ab uno ad Plures Sicut cum mater filiorum Zebedaei petiit, ut sederent filii sui, unus ad dexteram, alius ad simistram dominus respondens, sermonem dirigitad filios, dicens: Potestis bibere calicem quod autem ab omnibus ad Petrum conuersus sit sermo, attestantur Matthaei uerba ex eo quod cum primo&secundo interrogans discipulos, praecepit

ut nemini dicerent, quod ipse esset Iesus. quod si priora uerba super hanc petram edificabo ecclesiam meam , dc portae inferi &c. directa sitissent discipulis, non opus filisset dicere Tunc praeceeit discipulis suis, ut nemini dicerent, quod ipse esset Iesus sed sat

erat dixissse Tunc praecepit, ut nemini dicerent. Nec his repugnat, quod domini interrogatione causa reddita uideretur communis Petro dc caeteris, quoniam cum hac priori communione stat quod ipsi Petro stata fuerit posterior promissio sicut in communi

causa tentationis, cum Lucae xxii dichim est, Simon, ecce Sathanas expetiuit Vos, ut cribraret sicut triticum dc qitae subsequuntur, Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos ad uniuersos referri non

possunt: propterea dixit Rogaui pro te Petre, non pro uobis, imo alios Petro commendauit.

54쪽

D POTESTATE

Disserentiam alitem inter Petriam de se loquentem , alieno nomine, annotare pota sumus Io v I quo loco Petrus pro omnibus respondens interroganti Christo, Nunquido uos uultis abire dixit Ad quem ibimus uerba uitae aeternae habes nos credimus, ct cognoscimus, quia tu es Christus filius dei quae omnia expressa sunt plurali numero . Nonne ego X II elegi, Ruobis unus est diaboliis' at autem xvi, uerba omnia a Christo dicta, singulari numero proferuntur Tibi dabo, non uobis: quodcunque ligaueris, non ligaueritis: tu es Petrus, non uos estis Petrus Fuit tamen Petri responsio phirali numero enunciata, tanquam omnibus gramin accepta, ne singulos oporteret respondere quod etiam superioritatem designat. Quamuis autem quod dominus Mat x varante passionem soli Petro dixerat Qu'dcunque ligaueris super terram dcc id post resarrectionem dixerit omnibus apostolis Io.

X: non propterea censendum , aequam

cum Petro caeteris tributam potestatem et quoniam cum soli Petro dictum est, Pasce oves meas, soli Petro ut omnium pastori data est auctoritas alios regendi , aliis uero ut ovibus de ovili, expressa parendi necessitas; qui etsi sacerdotes serent, dc piscopi uale

55쪽

RO M. PONTIFICIS. Erentq; ex apostolatus officio ubique locorum uerbum dei praedicare, dominicum gregem pascere, mandante eis domino, ut docerent omnes gentes, Mat.ultimo Nemo tamen eorum Petro excepto, in alterum ulla fungebatur potestate pares itaque erant in apostolatus officio, impares dignitate, iuris dictione S adminis ratione.

i Ex his colligere possumus, quomodo in

terpretari debeamus, quae habentur in c. In nouo. x x dist. dc in c. Sacrosancta X XI iis dist quod caeteri apostoli pari consortio is cum Petro honorem acceperint, Sc potesta, tem. in c. Loquittir X XIIII quaest. I. cum dicitur Hoc erant utique caeteri apo- , stoli, quod Petrus fuit, pari consortio praeis diti honoris, repotestatis quamuis nonnulli interpretentur de paritate ordinis, non autem iurisdictionis A alii, quod pares erant, dum Christus cum hominibus conuersaretur, cui omnes subiiciebantur, non Petro: eo autem ascendente in coelum Sc post traditas Petro oves pascendas, omne Petrum ut pastorem superiorem agnouisse.

Qu'd uero dixit Hieronymus, super il-

, lud, Quodcunque ligaueritis, Habent qui, dem eandem iudiciariam potestatem alii apo stoli, quibus post resurrectionem dominus, dixit, Accipite spiritum sanctum quorum B iiii

56쪽

remiseritis c. habet ecclesia in episcopis , presbyteris, clericis sed ideo Petrus specialiter accipit, iit omnes intelligant, quod quicunque ab unitate fidei in societate eius

se separauerit, nec a peccatis solui, nec coelum ino redi potest interpretandum es de iudiciaria potestate sigandi in poenitentiali taro. quod declarant uerba illa, quibus post resurrectionem dominus ait Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis c. Et quod dicit, Vt omnes intelligant, quod quicunque ab unitate fidei, & societate eius se

separauerit, nec a peccatis solui, nec coelum

ingredi potest. Et sic interpretanda est glo. super illud Manli X vi. Qu'dcunque ligaueris quae secuta Hieronymum, fatetur omnibus apostolis datam iudiciariam potestatem, de iudicio scilicet discernendi inter lepramis lepramri quae potestas est ordinis et non de iudiciaria contentiosi fori. Tum quia illa auctoritas, Matth. xvi, loquitur de potestate ligandi soluendi a peccatis: tum qui gi subsequenter seipsam declarat, cum dicit Homo reconciliatur ecclesiae per iudicium sacerdotis. Hinc dixit sanctus Thom.

in II ii Sententiarum dist. XI c. art. IIII,

dum respondet ad id quod habetur Io X X et ad peccatorum solutionem duplicem requieti potestatem, ordinis, aurisdictionis pri

57쪽

RO M. PONTIFICIS. IImam aequaliter habuisse omnes sacerdotes, non autem secundam. Et ideo die lim Ioan.

m. quod apostolis omnibus data est potestas dimittendi peccata, intelligendum est de

Potestate, quae ordinem concomitatur. ea de causa, in sacerdotum ordinatione illa Proferuntur uerba, Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata c. Et s-

qui dixerit: Quomodo interpretari potest

de ordinis potestate, cum illam prius recepisssent, quando scilicet in coena domini fa- cti fuerant sacerdotesti responsum inuenies a sancto Thoma, in iiii dist. X X IMI. q. II. art. III quod dominus dedit discipulis suis potestatem sacerdotalem, ante passe honem, quoad principalem actionem , cum dixisset Accipite, d manducate, hoc facite in meam commemorationem post resurrectionem uero eam dedit potestatem , quae ad actionem secundariam attinet, quae est, ligare desoluere. Idem sanctus Thomas con-rra gentiles cap. LX xii dixit ad iudiciariam potestatem duo requiri, scilicet auctoritatem cognoscendi de culpa , dc potestatem absoluendi, condemnandi haec duo nuncupari ecclesiae claues, discernendi

scilicet scientiam , dc potestatem ligandi soluendi , quas dominus Petro promisit, Matth. xvi. Tibi dabo claues deinde su-

58쪽

D POTESTATEbiiciens: Sic ergo patet, tiod minister ecclesiae in isti clauitim iudicium quoddam exercet nulli autem iudicium committitur, nisi in sibi subditos. Vnde manifestum est, quod non quilibet sacerdos potest absoluere a peccato, sed is qui recipit potestatem', cui scilicet cum traditione potestatis traditur usus illiusta quod fit cum praeficitur curae animarum, aut alias huiusmodi tribuatur potestas. Ex his colligi potest interpretatio alterius loci Hieronymi, de septem gradibus ecclesiae, cum dixit Christum dedisse omnem potestatem discipulis dedisse scilicet eis omnem potestatem ligandi in foro conscientiae, sicut apostolis sumendo declarationem subiecta materia dc in hoc erit inter eos paritas sed quoad alia, apostoli, Me consequenti episcopi sunt maiores, teste eodem Hieronymo, cuna in eadem epistola dicit: Qu'niam quicquid in clericis consecratum esse praedidicisti, episcopum solum habere manifestum est. In illis esse partes remembra uirtutum, in episcopo plenitudinem diuinitatis corporaliter habitare: atque ita ut in episcopis deum in presbyteris apostolos recognoscas Non tamen subsequitur, Data est omnis potestas episcopis, ergo episcopi maiores sunt Papa Sicut non fertur,

59쪽

ROMA PONTIFICIS. I

Data est omnis potestas discipulis, clii pre-εbyteros resertint ergo sunt maiores episco-Pis , quos constat maiores esse pre, b, teris: cum Christus apostolos ins fit uerit, tanqHamniatores sacerdotes, discipulo uero mutoreS. c. Decretis. X rum diti: Droinde Matthias ex ordine discipulorum asti impius es in ordinem apostolatus, tanquam ex mori ordine ad maiorem , e digniorem. Et si dicatur, Qua omnia dicit, nihil exeludit, iuxta illud apostoli ad Heb. I. In hoc quod omnia ei subiecit, nihil omisit non subiectum illi respondetur, regulam illam interpretandam, secundum subiectam materiam, de ligandi

soluendi potestate in soro poenitentiali, in qua it diximus apostoli sunt pares.lo Nondum recedendo ab ista paritate potestatis, discutiamus locum Matth. XI X, cum Petro interroganti dominum, Ecce nos reliquimus omnia, secuti sumus te, quid ergo erit nobis' dixit Amen dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, tunc Scio sedebitis sit per sedes duodecim , iudicantes duodecim tribus Is rael e quo loco colligi uidetur non solum paritas auctoritatis, sotestatis ordinis, sed etiam iurisdictionis, cum dicatur, Sedebitis iudicantes duodecim tribus Israel. Sed dici-

60쪽

DE POTEST A TE mus, iiod si interpretari tiolum iis de regeneratione spiritus, quae sit per gratiam in baptismo, de qua primae Petri cap. I. Regenerauit nos in spem uiuam: non subsequitur , Sedebitis omnes iudicantes c. Ergo eritis omnes iurisdictione pares: cum possint omnes iudices esse, non tamen pari iurisdictione: ac etiam si pari, unus tamen principaliter, alii uero per ipsum' quemadmodum capitis operationes toti corpori tribuuntur ut alias diximus. Si uero interpretari uolumus de resurrectione corporis , de qua apostolus ad Philippen. sic scribit Reformabit

corpus humilitatis nostrae,configuratum corpori claritatis suae nihil conducit causae nostiae , cum nobis sit sermo de auctoritate Fe-tri Mapostolorum, interris, non aurein

in coclo.

ii Similiter ex eo, quod habetur Matthaei

X XIII. Nolite uocari rabidiuniis est enim magister uester, ios omnes fratres estis r patres nolite uocari super terram et Unus est enim pater uester, qui incoctis est nec uocemini magistri, quia magister uester unus est Christiisti non exeluditur unitia praesidentia quoniam uobiit dominus humilitatem docere nequis superioritate extollatur, ksuperbiat non autem quod unus non sit altero maior quinimo, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION