Imagines deorum, qui ab antiquis colebantur : in quibus simulacra, ritus, caerimoniae, magnaq[ue] ex parte veterum religio explicatur

발행: 1581년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 로마

361쪽

sso D EORVM QVI AB ANTIQ

Dsit Tarios nexub iusto diuidit orbes Ordine.

Ventu Hγ- Neque solum comatam Venerem antiqui , sedae barbatam ita. expressierunt: nam eiusmodi statua apud Cyprios visebatur, ut Alexander Neapolitanus scribit; quae aspectu quidem virili erat, sed muliebrem habitum gestabat. Suidas scribit Venerissimulacrum aliquando effingi solitum cum pecti ne,& barba; quod I omanis aliquando mulieribus pestilens irrepsit pruri. tus; quo morbo cum pili deciderent omnes, pectinum no erat

362쪽

co LEBANTVR IMAGINES. 3 si

sus. Quare mulieres tam deformi, ac invenusto morbo pri inum angebantur .hinc Veneri vota facientes, deae miseratio. ne eis pili iterum succreverunt: M propterea mulieres hac peste liberatae, Deae simulacrum cum pectine posuere eidemque simul barbam essinxere, ut Dea mascula,&foeminea instru- menta haberet,ut omnis generationis praeses crederetur: ideoque superiora corporis cingulo tenus maris speciem praefere- bant; inferiora vero foeminae. Neque Veneri tantum a veteri- bus tributum est,ut mas simu &foemina esset, sed cyteris quo- que Diis,quibus utriusque sexus nomen est inditum,ut sigm fi Des . caretur inter eos nullam in hoc esse differentiam, qualem in- mares, ac ter mortales cernimus. Proditum est, apud Carenos qui sunt Seminae. Arabit populi, obseruatum esse, ut, qui Lunam foemineo gonere,& nomine putarent nuncupandam, is addictus mulieribus semper inseruiret qui vero marem esse crederet, is in uxorem dominaretur, neque ullas muliebres pateretur in sit dias. Hinc

licet Graeci vel AEgyptij eo genere , quo staminam hominem,

etiam Lunam Deum dicerent, mystice tamen Deum intellige- bant: ideoque ab AEgyptiis vitulus pro Luna tanto cultu es affectus. Parthi Lunum Deum venerabantur. Philochorus Linus etiam,qui idem Lunae, ac Veneris numen esse arbitratur qtra Dem. in sententia etiam AEgyptij fuere, qui Veneris statuam, sicut & Lunae cornutam essingebant scribit, mulieres virili veste, hominesque muliebri,Veneri sacra fecisse. Neque ab hac scntentia videtur Seneca in Naturalibus quaestionibus recedere,

ubi scribit; AEgyptios ex singulis elementis bina fecisse, unum

masculum,alterum foeminam nam in aere ventum masculum

esse dicebant, foeminam vero id, quod non moueri,caligino, sumque esse videtur; salsam aquam marem, dulce foeminam, in igne id masculum esse,quod comburit,quod lucet vero,me' minam; in terra masculu,quod est duru,ut laxa,foemina quod molle, cultumque est patiens. Macrobius lib.I.Satur.refert, si, mulacrum huius Dere in monte Libano fictum fuisse capite Obnupto, specie tristi, faciem manu larua intra amictum sustinens,ita ut lacrymae a spectatoribus manare credantur. Imago haec Veneris erat,Adonim plorantis,qui fuerat ab apro interfectus. Quare in huius rei memoria quaedam festa dicta Adonia

363쪽

nia celetbrabatur cum mulieres cadauerum sima ulacra feretris imponebat, quae lacrymis prosequentes, ad sepulturam offere bant id Plutarchus scribit, Athenis factitatum, ut lacrymas a Venere in Adonidis morte sparsas commemorarent. Apud Argivos,siiciat Pausanias meminit, Adonim plorabat quadam in pedicula, qua: non multum a Iouis Seruatoris fano aberat. Hanc Veneris imaginem ita Macrobius ibidem exponit;Phylici terre superius hemisphaerium,cuius partem incolimus,Veneris appellatione coluerunt, inferius vero hemisphaerium terrae Proserpinam vocaverunt ergo lugens inducitur Dea,quod Sol annuo gressu per duodecim signorum ordinem pergen S, partem quoque hemisphaerij inferioris ingreditur: quia de duodecim signis Zodiaci sex superiora, sex inferiora censentur & cum est in inferioribus, & ideo dies breuiores facie lugere creditur Dia, tamquam Sole raptu mortis temporalis amisso,& a Proserpina retento rursumque Adonim redditumVcneri credi volunt, cum Sol,euictis sex signis annuis inferioris ordinis, incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis & dierum. Ab apro aritem tradunt inter , emptum Adonim, hiemis imaginem in hoc animali fingentei,

quod aper hispidus, re asper, gaudet locis hispidis, & lutosis, pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur glande Ergo hiems veluti vulnus est Solis, quae M lucem eius nobis minuit, caloremquod utrumque animantibus accidit morte. Quare dicta imago terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus, Sole viduata stupet,fontesque velut terrae oculi,vberius manat, agrique iterum suo cultu vidui moestam .

facie sui monstrant Haec Macrobius. Sed & Eusebius in libris de Praeparatione Euangelica phy siice deVenere loquens,ab ea dicit,vim generandi in animantes manare, ac eam semini vim indere;ideoque muliebri forma praeditam,ut innuatur, rerum ortum ab ea proficisci, pulcram eam effingi, quod omnium stellarum longe pulcerrima videatur, quae vesperi Hesperus, mane Lucifer,iuxta M.T.Ciceronis sententiam appellatur; eidem Cupidinem ad latus adstare,quod ab ea libidines immittantur: ubera,ac genitalia operta habere; nam intra illa semen, item & lac, unde ex semine nata nutriantur, conditum est: e mari

364쪽

COLEBANT; R IMAGINES.

mari natam ferri,quod eju3 aqua laumida, ac calida credatur, quae assidue moletur, ac agitata spumas uberes emittat v quae omnia in semen quoque quadrant. Multa quoque de Venere dici possent, si quis de ea,tamquam de erronum una,deqUe Cisfectibus, qui huc in terras ex ea dimanant,loqui vellet. Ex quo intelligi daretur,quamobrem veteres, Martem,Deum ita ferocem una cum ea placide degeret finxerint. Sed id cum ad nostium institutu non ad modia faciat, optimo iure a nobis praetermitti posse censemus. Quare ad Gratias ac Horas, Veneris

comites transeamus.

GRATI AE.

DESCRIPTA a Venere, eiusque filio Cupidine, reliquuest,ut ad eius comites adubrandas, accedamusatque ita ad umbilicum institistum opus perducamus. EaeVenerem semper assectari dicuntur; nam, sicuti Venus,ac Cupido essiciunt, ut per continuam prolem succrescetem humanum genus Conseruetur; ita & Gratiae homines inter se colligatos continent , nam mutua beneficia,quibus alter alterum prosequitur, sunt caus , cur alter alteri sit gratus , ac omnes vinculo amicitiae simul Copulenturiqua ex hominibus sublata, non est dubium , quin homines caeteris animantibus longe inferiores essent, ciuitatesque disturbarentur, immo ne essent quidem . itaque dici fortasse potest, satius fuisse mortales nusquam fuisse, quam ubi fuissent,vivere absque Gratiis At diuina prouidentia, quae huic rerum uniueisitati prospicit,eas exsistere voluit. Hae iuxta quorumdam sententiam Veneris ac Bacchi filiae fuerunt, in , terque mortales sibi domicilium constituerunt: quae fabula

ideo ficta videtur, quod nihil fere hominibus est gratius iis,

quae ab his Deis in nos manant. Alij aliter eas natas fabulantur sed est extra rem, qua de agimus, varias de hoc Variorum opiniones inquirere Nonnulli dicunt idem Gratiarum numen esse,atque Horarum, sed distincta tamen esse inter eas munera:

Chrysippus Gratias paullo iuniores, ac pulcriores Horis esse dicebat,ideoque Veneri comites attributas. Horas Homerus ait, caeli portis praeesse, curamque habere, ut modo serenum,

365쪽

tuor

Gratiae quattuor,

DEORVM QVI AB ANTI

modo nubilum sit. Hae idcirco Solis equos curare finguntur, quod excursu Solis oriantur, seu potius mensurentur,& distinguantur. unde Ovid. lib. D. Metam ita de eis scribit, Iungere equos Titan velocibus imperat m T. Iussa Dea celeres peragunt. Nec aliud quidquam Horae sunt, quam anni tempora: hincque est, cur eas quattuor faciant, silc ut & quattuor sunt anni partes,ita a Sole distinctae, ac nominatae: nam apud AEgyptios Sol praeter alia nomina, etiam Hori nomen obtinuit Itaque de Horis Eusebius in lib. de praeparat. Euang scribit, Horae, quas quattuor anni tempora bac caelum claudere, dc aperire dicunt, interdum Soli tributitur, interdum & Cereri, atque ideo duos calathos ferunt, alterum florum plenum, quibus ver innuitur , alterum ficu bu Gquibus aestas significatur. Eas Ouidius libro I. Fastorum Iano comites adscribit, in caeli ianuis custodiendis Ibidem libr.v. Florae comites facit; sicque Floram dicentem inducit, Conueniunt pictiae incinctae vestibus Horae, Inque leues calathos munera nonira legunt. Pausanias scribit, veteres eas in Iouis capite una cum Parcis effinxisse; hoc fortasse innuentes, Fatum nil aliud esse, quam Dei voluntatem, a quo etiam temporum vicissitudo profici scatur. Philostratus eas sic describit; Horae,corporea specie in terram profectar, manus contingentes,annum volutant, & tellus belle fert annua omnia. Flauae autem hae superspicarUmCOm IS ambulant, non tamen ut frangant,aut flectat, sed usque adeo sunt leves, ut ne cum segete quidem cadam. Sunt autem aspectit valde suaues,artisque mirandae; dulcissimus est carum cantus, in orbe que conuertendo, admirabilem spectatoribus praebent oblectationem, cum omnes v cluti saltitent sublatum autem brachium, comaeque demissae libertas, feruensque praecursu gena , ae una salientes oculi, eas pulcerrimas reddians.

Quia ergo hae efficiunt ut torra semina sibi commissa magno cum foenore restituat, perinde atque beneficiorii memor, DO bis gratiam referat; hinc factum est, ut Gratiae quattuor esse ferantur, sicut & quattuor sunt anni tempora, quae I Urae di cuntur: ex quo intelligitur, illas atque has idem esse. Graxi T

366쪽

co LEBANTVR IMAGINES.

autem corona ue, una storibus, fructibusque Perrae, altera spicis & flumen ic tertia uuis, dc pampinis, atque pomis, ultima oli uis, caeterisque similibus, Apolloque manu dextera eas ge stare fingebaturi quod eae anni partes a Sole proueniant. Eardem Crum rei, oue Veneri otioque comite S su sic assignatae , quod olim putarent, co- ab eis proficisci, quod aa oris spe em, Corporisque pulcritudinem spectera, ut Diodorus refert. Earum quoque munus est, ne homines beneficiorum sinc immemores, sed grato animo stati gratiam rependant. Quare aliqui duas tantum Gratias esse exi i

367쪽

Gratiae tres. Gratiarum

nomina.

3 se D EORVM QVI AB ANTI

stimarunt,ut Lacedaemonij , sui quemadmodum Pausanias in

Laconicis refert,duas tantum coluerunt, quia duo tantum ab eis in homines opera manant,vnum,quod est, an alterum be.neficium conferre, alterum, beneficia accepta compensare Sed tamen idem Pausanias scribit,omnes, qui in Delo Gratiis una cum Mercurio, aut Apolline statuas posuere, tres eas effinxisse , easdemque tres in arcis Athenieri sis vestibulo exstitisse. Itaque vulgo receptum est, eas tres esse: nam beneficia accepta non solum paria reddere, scd maiora etiam , & duplicata debemus. Hinc fit, ut eat um una terga achos obvertat , duae vultibus nos intueantur, hoc innuente. nobis in beneficio referendo, maiori liberalitate utendum , quam cum priores cssiciis aliquem prouocamus, quae in eum collocare non debemuS, remunerationem exspectateS, nam foenus id potius esset, quam beneficium.Gratiae quin etiam virgines, hilares,ac ridentes essingutur,ut hinc intelligamus eum, qui beneficium praestat, nulla fraude uti debere, sed animo cadido simplici, atque hilari omnia facere. Eodem etiam spectat, quod illae nudae, Zonisque solutae pinguntur, quales Horatius descripsit, nam ami-Ci inter se animos nudos, apertos, ac omni fraude solutos habere debent. Pausanias in Eoeoticis se ignorare fatetur, a quo Gratiae nudae primum fuerint effine, cum olim vcstibus omictae passim pingerentur, seque caussam latere, cur postea Diadae exprimi ab omnibus & pictoribus,&statuariis coeperint.Idt inscribit, Eteoclem Boeotum primum Gratias colendas instituis, se, easque tres induxisse, sed se ignorare dicit,quibus eas nominibus appellarit Hesiodus autem illas ita nominauit, unam Euphrosynam, quae hilaritatem significat, alteram Aglaiam, quae

maiestatem ac venustatem sonat, tertiam Thaliam , quam florentem festiuamque interpretemur licet, quartam Homerus Pasitheam nuncupauit,quam Iuno uxorem Somno se tradituram pollicetur, sit is Iouem sopiat: idem unam nominat Gratiam,quam Vulcani uxorem, cumque eo scin per degisse dicit: hanc pulcra coma decoram Thetidi obuiam prod cutem describit, cum ea ad Vulcanii proficissecretur, oratura ut is arma pro Achille filio suo fabrefaceret. Eleos Gratias ira formasse lagimus, ut una rosam, altera talos, tertia vibrii ian: Em m. P u

368쪽

COLEBANTUR IMAGINES.

praeserret: ratio est , quod rosa, & myrtus Veneri sunt secrae,

ideo sunt eis traditae, quae ut plurimum Veneris sunt comites: talus virginum lusus repraesentat, quales matronas haud de ceant. Hic Pausanias Alij rosa earum festiuitatem innui dictit, talo,vicissim eas commeare debere , myrto, eas semper virere oportere. Alexander Neapolitanus refert, qui ab Aristotele in Ethicis est mutuatus , olim Gratiarum templum in media platea costrui solitu esse; ut eo scilicet homines admoneretur, quo prompto animo beneficia iue alterum Conferrent,ac accepta beneficia compensarent, id enim Gratiarum munus esse existimabant Sed id temere fieri nequaqUam debet, nam tantum est in vitio ponendum, bene, cium in indignum , praesertim non indigentem conserre , quam non ei praestare, qui nostra ope indigeat, praecipue si dignus sit, Cui succurratur. Id etiam nobis Gratiarum imagine significatur, in qua interdum

earum Dux Mercurius cernitur, qui rationem, ac prudentiam monstrat,vthis ducibus homines utenteS, quomodo, quando,

quibusque sit beneficium praestandum,cognoscant, diuinam semper pro virili parte bonitatem imitantes, quae semper ad nobis benefaciendum est parata Ideoque,ut Macrobius arbitratur , Apollo fingebatur dextera Gratias gestare, sinis tra arcum, M sagittas, quod ad noxam sit pigrior Dens, & pr Eptior

ad salutem. Sid quomodo circa beneficia gerere nos det beamus , praeclare Seneca lib. I. de Benefex Gratiarum imagine ita docet. res Gratiae sunt, quia, ut quibusdam videtur, una sit, quae dat beneficium , altera quae accipiat, tertia, quae reddat aliis vero, quod tria beneficiorum sint genera, promerentium, reddentium, simul & accipientium, reddentiumque Quid ille consertis manibus, in se redeuntium chorus ob hoc, quod ordo beneficij permanus transeuntis nihilominus addantem reuertitur,& totius speciem perdit, si usquam interruptus est, pulcerrimus, si cohaesiit, & vices seruauit. Ideo ridentes, quia promerentium vultus hilares sunt, quales solent esse & qui dant,& qui accipiunt beneficia. Iuvenes, quia non debet beneficioru memoria senes cre. Virgines, quia incorrupta sunt,& sp cera, & omnibus sancta , in quibus nihil esse alligati decet pec adstricti, solutis itaque tunicis utunt r. Pellucidis au -

369쪽

sst D EORVM QVI AB ANTI

tem , quia beneficia conspici volunt. Sed colophonem huic Gratiarum descriptioni,& uniuerso simul libro addamus, elegans sane Epigramma adscribentes, quod Romae in aedibus Colum nensium, Gratiarum simulacro est incisum id est tale, Sunt nudae Charites niveo de marmore: it istas Diua Columna suis aedibus intus habet Par tribus es facies,qualem decet esse sororum: : Par tribus est aetas ar quoque forma tribus. Grata Thadia tamen geminae conuersasorori,

Impli

370쪽

co LEBANTVR IMAGINES.

Implicat alterne brachia blanda soror Euphrosynen dextrast eo, latamque'istra Miranes implicitis brachia nexa modo. Iupiter est genitor,peperit de semine mili nomia es Veneris turba ministra fuit. Inde alitur nudus placida sub matre Cupido,

SEARCH

MENU NAVIGATION