Imagines deorum, qui ab antiquis colebantur : in quibus simulacra, ritus, caerimoniae, magnaq[ue] ex parte veterum religio explicatur

발행: 1581년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 로마

351쪽

3 o D EORVM QVI AB ANTI

AN T E QvAM Veneris imaginem describam, eius natu.ram paucis adumbrandam, opera pretium duxi, ad caussam eorum intelligendam, quae inferius dicentur. Verius igitur li- Vmmididi bidinis,ac lasciuiae Dea habebatur, tamquam ea libidinem,las m Dem cluasque cogitationes in hominum animis iniiceret, quas illa

etiaad opus deducendas curaret. Itaque eam Amoris matrem finxerunt,quod scilicet numquam sere mas cum foemina coniungatur, nisi amore intercedente.Eamdem etiam veteres,sicuti de Hymenaeum, ac Iunonem, nuptiis praeposuerunt,eae namque contrahuntur, ut per concubitum proles sequatur.Pulcrbtudo quin etiam in Veneris potestate esse credebatur, 'Uam illa tribuere,adimere ve cuilibet pro libito posset Ea iuxta physicos vim in animantibus cunctis insitam repraesentat, qua ad procreandum illae excitantur.Quamobrem qui sentiunt, ansmum nostrum e caelo in corpus delabi, & ex singulis caeli gi bis varios affectus contrahere, ex Venere appetitum ad venerea illum sortiri assertit. Alij etiam fabulas ad res naturales pertrahentes, Venerem, Iunonem, Lunam , Proserpinam, Dianam,aliasque nonnullas Deas idem numen, diuersas virtutes sub variis nominibus adumbras, esse dicunt; quemadmodum eneris or- hic ex diuersis Veneris imaginibus cernetur. Habetur in fabu . lis,eam eX maris spuma exstitisse,ubi in id Saturnus patris Catali virilia,a se abscissa proiecisset. quod cum ab aliis multiS, tum a LeoneHebrso optime in dialogis de Amore explicatur.cum

ergo veteres illam e mari ortam exprimere vellent, eam inde emergentem, in Concha stantem,adolescentula, pulcerrimam

nudamque depingebant eamdem interdum in mari natatem designabant HucVirgilius lib. v.1Eneid alludit,cu Neptunum Veneri respondentem inducit,in haec verba, Fas omne est, there meis te sidere regno, de genus si T. Quare & Graeci eam pseArva spuma appellat In Iouis etiam

Olympii templo,ut Pausanias in Eleis prioribus refert, Venus

visebatur, quae e mari emergens a Cupidine excipiebatur. In'terdum eadem concham manu tenens, roseo serto redimita

effingebatur, nam rosae ei sunt dicatae, ut inferius latius dice

352쪽

inus concha autem, eam ex mari ortam innuit. Eam statim e

mari paphum appulisse dicebant,forte quod Cyprij,aut quod

talem caeli positum sint sortiti,aut alia de caussa, mirum in mo dum venereis voluptatibus sint dediti. Itaque praecipue eam cultu prosequebantur, templumque illius apud eos exstabat, in quo eius statua non humana figuram praeserebat,sed quoddam in basi latum, atque rotundum erat, quod paullatim in acumen vergebat:cuius rei,ut scribit Cornelius Tacitus, nulla videbatur ratio reddi posse Sed tamen aliqui sentiun t,hanc h. guram corporis humani umbilicum referre haec Veneri est attributa,quod libido in mulieribus in hac parte residere, ac inde incipere credatur. At quid dicemus de Iove Ammonio, qui, ut stuperius memini us, ita erat effictus p Ego huius sum sententiae, aliquid arcani sub hac figura latere, quod eius auctores in vulgus proferre noluerint, ut posteris materiam ad aliquid per se excogitandum relinquerent: aut quod antiqui

semper sint arbitrati,res ad religionem pertinentes esse celan.das,aut ram obscure innuendas, ut a nemine intelligi possent, nisi ab eo, qui magnum studium ad eas indagandas attulisset: hoc ideo senseruntiquod ita maiori venerationi essent futura . veneri etiam, sicut & caeteris Diis, currus est tributus, quo per aere, per mare,aut qua tandem libuisset,veheretur. Sed Claudianus, cum eam in Nuptias Honorij & Mariae inducit, a Tri . tone humeris vectam, ac eius cauda sursum erecta tamquam umbraculo tectam fingit. Eius currus a candidissimis colum- f

bis trahi dicitur; huiusmodi enim aues maxime ei congruere videntur.ideoque Veneris aues dicunt nam praecipuo quodam impetu ad coitum feruntur; nec est ullum anni tempus quo ab hoc opere cessent. Fabulantur etiam poetae, ideo columbas Veneri esse gratas, quod Peristera Nympha quae unice ab ea diligebatur,in hanc auem sit mutata. Elianus praece ea hinc ostendit , veneri columbas esse sacras, quod in Eryce Siciliae monte quidam festi dies in Veneris cultum celebrarentur,quos Siculi transitus dies appellabant nam tunc Venorem in Libyam transire dicebant; atque ea de caussa in illa regione nulla eo tepore columba apparebat, tamquam omnes

ad suam dominam comitandam essent profectae; post nonum

353쪽

D EORVM QVI AB ANTI Q

diem una omnium pulcerrimae mari Libyco euolare ceri et batur, non aliis similis, sed rubra, ut Anacreo scribit, ea Venus esse existimabatur, quam ille purpuream appellat: hanc in finistiae propemodum sequebantur. Itaque Erycis montis accolae tunc reditus dies celebrabant, S diuites opipara conuiuia in 'C Vi si struebant, quemadmodum Athenaeus refert Cycni Quoque . Veneris currum pertrahebant, iuxta Horatis ,Ouidij, Statiiquet sententiam; aut quod auis haec per se sit innocentissima, cum i cminem umquam laedat,aut propter cantus suauitatem, que ima Suo

354쪽

co LEBANTVR IMAGINES.

3-3nopere libidines in nobis excitat. Haec Dea nuda essingi. eum scilicet ob caussam, quod Venereis voluptatibus ad gictus, saepe omnibus suis bonis spoliaturina eius rem familia .iem meretrices abligustur, Corpus debilitatur, animus ea labeidspergitur, ut nihil amplius pulcritudinis in eo exsistat. Vel

ainde nudam veteres ostender ut, ut nos inde intelligeremta s, Matoria furta latere diu rad posse, nam tandem aliquando in lucem emergat, necesse est, tum scilicet, cum minime suspica. fur. Huc fortasse Praxitele S spectans, Gnidiis Venere ex candidissimo marmore nuda effinxit, quae tantae erat pulcritudinis, ut multi Gnidum nauigarent, eius tantum videndae cupilitate allecti. Ferunt amore captum quemdam, cum delituissset in templo, stimulacro cohaesiisse, eiusque cupiditatis este indicem maculam. Venus per mare natat, unde intelligamus licet, quam sit amara hominum lasciuorum vita , quae assiduis incertorum consilioru procellis agitatur, in quibus saepe naufragium faciunt. In Saxonum historiis exstat,suille in Saxonia eiusmodi Veneris stimulacru, Stabat Dea in curru D Uda, myrto capite cincta, ardentem facem pectore, dextera mundi ii, guram, sinistra mala aurea tria ferebat: post etiam erant nudae Gratiae, nexis manibus poma gestantes, auersis in uicem vultibus dona conferentes:iugales quadrigae aderant, gemini cyc ni, totidemque Columbae Myrtus erat Veneri sacra, cruo dcte deretur vim habere, ad amorem inter duos conciliandum, . seumque Conseruandum Plutarchus pacis eam symbolum esse dicit hinc factum est, ut ovantes myrtea corona cingerenturipam ij cum paruo labore , absque caede de hostibus victoriam reportassent,Veneris planta coronabantur, ea enim Vim, bella, discordias aversaturi alij sentitit, myrtum Veneri datam, quod planta sit maritima, unde & nata sit Venus. Eidem rosiae Ros Vene- sunt sacrae quod sicut eae rubrae sunt, & non sine spinaria pura . Visc C, ctionibus decerpi possunt,ita Z Veneris voluptates sic CUm ruborem afferunt, Sc conscientiae stimulis assidue nos pungunt, ita ut maXimum ex eis dolorem contrahamus: praeterea rota pulcritudo breui durat, citoque languescit, idem voluptatibus foedis accidit: ideoque ex rosiis Veneri serta conficiebant.

De eis fabulantur, olim eas fuisse albas, scd quondam Vene-

355쪽

3 DEORVM QVI AB ANTI

rem cum suppetias amasio suo Adoni latura curreret, cuin scilicet Mars hunc suum riualem iam esset de medio sublaturus.. pedem rosarum spinis incautam imposuisse, ab eisque cruentatam, suo sanguine rosas respersit se, indeque eas rubras esse. Chas cita. Venerem Apuleius,cum de Iudicio Paridis, in scena exhibito, agit, sic fere describit, Erat illa pulcerrimi aspectus,

coloris suauis, atque iucundi, & nuda fere suam venustatem demonstrabat; nam pertenui velo operta, sua membra non operiebat, sed potius adumbrabat. Corpus candidum erat ita ut caesi tus descendisse diceres: velum erat caeruleum, mari, in star, unde ea nata esse creditur: eam lasciui Amores praecedebant, face S praeferente S, ut antiquorum erat mos, apud quos quinque pueri nouam sponsam, ad mariti domu euntem cum facibus praecedebant. Veneris quoque latera hi Dc Gratiae, illinc Horae claudebant , quae floreis sertis voluptatum Deam adornare videbantur Ita Apuleius Venerem exprimit.Sed alij eam pone Gratias,ad latera Cupidinem, & Anterotem habentem effingunt. Horatius eam laetam, tu ridetem facit, dicitque

Iocum ac Cupidinem illam circumuolare. Homerus eam fiere p. st hoc est, risius amatricem cognominat ; risus enim cst laetitiae argumentum, quae lasciuiam comitatur. In Petri Ap, plani antiquariis exstat puer nudus,alaru S, myrtoque Coronatus, qui humi sedet, ac barbiton pulsat, quem inter crura Contineta eius inscriptae est,V Ediu Scante hunc alius puer ei similis rectus stat,eumque inspicit, ambabusque manibus, in altucleuatis comam una cum facie muliebri tenet , ex ea pannus

usque ad mediam comam dependet. Faciei inscriptio est I o. C V S, pueri est, CUPID o. Veneri non solum lasciuas , sed de pudicas cogitationes veteres adscribebant. Itaque Romani,libris Sibyllinis per decemviros inspectis,censuerunt, ut Veneris Verticordiae simulacrum cosecraretur,quo virginum, mulierumque mens a libidine ad pudicitiam couerteretur, caussam nominis Ouid lib. I v. Fast affert,quod lasciuarum foeminarum corda ad pudicitiam conuerterit. Eo spectasse Marcellus videtur, qui, victis Syracusis, templum Veneri extra urbe

ad mille circiter passus posuit , ut scilicet procul lasciuia a R inanis mulieribus abesset, sicut temptu illud a moenibus Ro-

manis

356쪽

manis recedebat Ad hoc Romanae adolescentulae, nubiles iam

proficiscebatur, sigilla quaedam offerentes, ex argilla, aut panno confecta, quibuscum iam in puellari aetate ludere solitae essent. Venus haec Verticordia illi similis erat , quae a Graecis appellabatur Vertibilem nos diceremus, haec homines a scelestis & impiis operibus , & desideriis parum aequis, malisque cogitationibus auertere putabatur. Nomen id illi Harmonia Cadmi uxor imposuit. Apud Graecos Venus erat etiam Vrania, hoc est, ciuestis cognominata, aqua purum

357쪽

natura.

3 6 DEORVM QVI AB ANTI

illum,ac sincerum amorem ad nos manare arbitrabantur, qui omnem penitus corporum coniunctionem auersatur. Erat aealta, hoc est, popularis dicta , qua Scopas arieti in sidentem, pedeque testudinem opprimentem finxit,ut Alexander Neapolitanus refert.De eadem re Plutarchus in praeceptis connubialibus meminit; rationemque reddit, dicens; apud Eleos Venerem esse,quae pede testudinem calcat, ut eo mulieres docerentur, ad ipsas domus custodiam pertinere, easque decere, parum admodum loqui, cum silentium mulierum sit maXimum ornamentum. Idem Plutarchus alibi eius imaginis rationem cxplicans, scribit, adolescentulas, dum adhuc sunt innuptae, sub alterius custodia esse debere sed, cum matrimonio iunctie fuerint,ipsarum esse munus,domum custodire,caeterum semper silentium illis esse seruandum, tamqua viris incumbat, pro eis, ubi opus fuerit, loquimam Plinius scribit, testudinem lingua careret idem refert,quod etiam Acilianus confirmat, testudinem foeminam in coitu auersam se masculo pribere atque ideo vix se in pedes erigere posse, cum magno periculo, ne sit feris praeda, praecipue aquilar.quare maxime a coi tu refugit,quem tunc appetit,cum quamdam herbam tetigerit. Hinc mulieres discant, quanto se discrimini committant, cum suam pudicitiam prostituunt: sibique statuant tunc tantum concubitum expetendum, cum proliS relinquendae gratia se legitimo matrimonio iunxerint. Veteres solebant cum Venere Mercurium coniungere,quo innuebant,amorem suauibus verbis conciliari plerumque solere. Hac etiam de caussa inter Gratias,Veneris comites Pitho collocabant, quae a Latinis Suadela dicitur,ae erat persuadendi Dea. Haec in Iouis templo apud Eleos Veneri, e mari emergenti, a Cupidineque sustentatae, Coronam offerebat. Megarenses quoque Suadelae simulacrum in Veneris templo dedicarunt: primus fuit Theseus, qui ambarum simul coniunctarum cultum induxit; ut Pausanias scribit,cum in ciuitatem plebem per agros sparsam coegisset. Alibi etiam per Graeciam templa Suadelae erant po sita una cum Venere: nam iuxta Ouidium lib. 1 v. Fastorum

Venus

uti rudes animos hominum contraxit in unum,

358쪽

co LEBANT UR IMAGINES. 3

Et docuit iungi cum pare quemque tua.

Amatoresque primi eloquentiam inuenerunt,qua adolescen tu las,a se adamatas ad sua vota pertrahere studebant , multaque alia ad earum pudicitiam expugnandam excogitarunt, atque inuenerunt Itaque Arcades Venerem Machinatricem, atque Inuentricem appellabant. Venerem veteres licet laetis, mollibus,voluptuosisque proposuerin V nam eam Iupiter apud domerum, hortatur via tristibus bellis absit, tum, cum ipsa suppetias Eneae contra Diomedem latura, in manu vulnus suscepit;haec inquies, Martis, aut Minerua: esse opera,ad ipsam vero non bella, sed amatoria ossicia spectare ) Sed tamen eam quoque armatam interdum estingerunt: huius rei caussam sic Lactantius narrati, Cum,inquit, Messenios obsiderent Lacedaemonij;&illi furtim,deceptis obsest oribus, egressi, ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent , a Spartanis mulieribus

cedaemonis sequebantur: his armatae mulieres obuiam logius exiverunt quae, cum viros suos Cerneret,parare se ad pugnam, quia putarent Messenios esse, se eorum uxores esse indicarunt: at illi, uxoribus cognitis, in libidinem concitati, sicut erant ar mali , permixti sunt utique promiscue (nec enim vacabat discernere Quare propter huius facti memoriam, aedem Veneri armatae & simulacrum posuerunt. Legitur de hac re elegans

sane Ausonij Epigrama,de Graeco expressum; quod est huiuscino di;

frmatam Venerem vidit Lacedaemone Papetas: Nunc certemus, ait iudice vel Paride. Cui enm; Armatam tu me temeraria temno'

'M,quo te vici tempore,nuda sui. Eadem hanc,vel aliam ob caussam est quoque Victrix cognominata. Et in agro Corinthio Vcneris statua exstabat; Victoriam porrigentis,Nicophorosque, hoc est, Victoriam gestans dicebatur.Eam,Pausanias seribit,ab Hypermestra dicata nam illa, cum, patris imperio contempto, suum virum interficere noluisset,a patre fuit in iudicium vocata, sed iudicum senten , tiis absoluta eneri eiusmodi statua posuit. Romani aute Venerem Victricem ita essingebant, ut in quodam Numeriani XX L

359쪽

3ns D EORVM QVI AB ANTI Q

Imper. numismate cernitur Erat imago stolata,quae dextra vi i ctoriolam porrigebat, sinistra nescio quid hac forma X : quod alij putant, umbilicum esse, qua specie apud Paphum colebatur,ut siti pra docuimus , alij speculum arbitrantur; nam Philo. stratus in Amorum tabula scribit, Nymphas Veneri statuam posuisse, quod tam pulcrae prolis esset mater, speculum etiam

argenteum dedicasse In quodam Faustinae numismate Venus cernitur, sinistra clypeum ad humum protensum tenens, in quo duae imagunculae sunt exsculptae, dextera vero Victoriatia porrigens: in scriptio est, VENERI VICTRI cI. In alio eiusdem Faustinae numismate ubi inscriptio est,VENus, mulier recta cernitur,quae sinistra vestis lacinias tenet, sursumque reducit, lextera nescio quid porrigit, pomum videtur; ob memoriam forte pomi illius, quod ipsi a Paride est adiudicatum. Pausanias etiam eidem pomum in manus tradit, cum de quopiam Veneris simulacro scribit, quod crat apud Sicyonios, ibi narrans, templum Deae positum, in quod non nisi duabus mulieribus aditus patebat; quarum una,quae & templi custos erat,du huic muneri praeerat, sta perseuerabat, altera virgo erat, nam sacras res tractabat haec anno expleto, alteri hanc sacro, rum administrationem tradebat. Caeteri, qui Deam veneraturi veniebant, foras pro ianuis stabant. De te statua erat aurea, ea sedebat;manu una aliquot papaueris capita tenebat, altera

pomum;in capitis vertice nescio quid aflixum habcbat, quod cardinem referret. De quadam Venere Pausanias in Laconicis meminit, quae Morpho dicebatur a Tyndareo posita, erat enim aedicula supra Veneris armatae fanum, ubi Dea sedebat, in capite tegumentum habens, & ad pedes pedicas; quibus

innuebatur,iuxta nonnullorum sententiam, VXores viris , quibus cum sunt matrimonio coniunctie, connubialia vincula

dissoluere non debere. Nam quod Veneri vincula Tyndareus pedibus iniecerit,ut filiarum opprobria ulcisceretur, non credendum Pausaniae videtur,idque non iniuria; nam statuas veteres Diis dicabant, ut erga Cos pietatem, ac religionem piae se ferrent,aut ut ab eis hac ratione opem impetrare t ;vel etiam ut earum forma diuersas Deorum virtutes adumbrarent. Ita

que non solum Veneris , scd etiam nonnullorum Deorum pC des

360쪽

COLEBANTUR IMAGINES

ges pedicis vineti cernuntur, non contumeliae, aut iniuriae re

serendae gratia, sed alias ob caussas, de quibus superius egi

mus. Licet autem Venus meretricum numen esse proprium putaretur, ut quae meretriciam artem prima inuenisset exercuissetque.Itaque meretrices eius festa summa cum religione celebrabant,ab ea votis & precibus contendenterivi venustatem, pulcritudinem, ac gratiam sibi apud omnes conciliaret, quo maxima lucra, ac pecunias ab amatoribus extorquere possent. Sed tamen eadem summo cultu etiam ab honestis puellis afficiebatur, quod existimarent eam sibi eiusmodi venustatem, ac formam elargiri posse, ut facile nubere possent: nam & Venus,ut alibi seripsimus, apud antiquos matrimonio erat praeposita In Graecia quoque erat spelunca, ubi, sicut Pausanias refert,Veneri diuini tribuebantur honores, quo diuersas ob caussas multi confluebant, sed viduae praesertim, a Dea felices alteras nuptias precaturae. Nuptae quin etiam Veneremorabant, ut concordiam sibi cum suis viris conseruaret, laeta. que prole se foecundaret. Quamobrem Venus omnium generum mulieribus erat commune numen, quae cum maiori se religione erga Deam obstringi, quam viri sentirent, quidquid sibi prospere successisset, Veneri acceptum referebant. neque

vero homines erga eam se ingratos praebuerunt; nam beneficia ab ea recepta magna animi gratitudine saepe compensasse legutur.Itaque Romani,cum a Gallis in Capitolio obsideretur, ubi maxima omnium rerum penuria laborabant, quia mulieres sibi comas, ad funes in machinarum usium conficiendos, absciderunt,liberati obsidione, Veneri, ab ipsis Caluce cognominatae templum,ut Lactantius seribit,dedicarunt, in bene si cij a mulieribus accepti memoriam conseruandam: sed alias semper Venus pulcerrima coma ornata effingitur, qualem

eam Claudianus in Nuptiis Honorij, & Mariae deseribit, ita

dicens, Caesariem tu orte Venus Abnixa corum Finesia olio: extra, aquesorores Stabant Idaliae argos haec ne raris imbres Irrigat,haec morsu numerosi dento ebumo

SEARCH

MENU NAVIGATION