Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

261쪽

OBSERVATIO XXXI.

Tinctura sulphuris volatilis , sive spiritus salis ammoniaci sulphureus, aurei

coloris.

ANtiqvis jam nota fuit spiritus sulphuris volatilis prae

paratio, quae in Leguini Tirocinio Ch mico ita describitur et Recipe sulphuris triti libram Unam, calcis vivae libram stanis , salis mercurialis uncias quatuor , misce& per retortam destilla, ad vulnera utilissima. Addit Hort-monnus, quod sal mercuriale nihil aliud sit , quam sal ammoniacum, quod instar mercurii sublimatur. Nos hanc tincturam ita parare consuevimus : sumuntur treS partes calcis vivae, duce partes salis ammoniaci atque Una pars sulphuris vivi. His invicem mixtis repicatur dimidia pars retortae vitreae, & igne arenae paulo fortiori administrato instituatur

destillatio; ita prodit spiritus , summe Volatilis, aurci coloris, urinosus, sed propter admixtum sulphur foetidissimus, in vitro circumspecte custodiendus, quoniam aere admisso fumum spargit, & facile in auras abripitur. Varius & multiplex ejus usus est, siquidem egregia cum eo institui possunt experimenta, quorum potiora hic e

narrabimUS.

i) Confici cum eo potest atramentum , Ut Vocant, sympatheticum hoc modo : recenti calamo, solutione clara sacchari saturni imbuto, pinguntur literae in charta, quae simul ac siccator fuerint, ex toto evanescunt: deinde pagella intra scapum chartarum, quo viginti quatuor talia continentur, reposita & spiritu fumante admoto, brevi tempore literae in conspectum redeunt nigrae & splendentes. r) Quando spiritus vitrioli vel aliud quoddam acidum cum hoc spiritu commiscetur, post effervescentiarn mix

262쪽

ars Lig. II. Ogs. XXXI. Tincturo sulphuris volatilis, fundum ipsum secedit sulphur, quod ob luteum colorem lac sulphuris vocari solet.,) Hic spiritus promte jungitur cum spiritu vini rectificatissimo, hinc si partes tres uni parti admiscentur, emergit

inde medicina interne & externe summe essicax. Nam si ullum aliud sudorem fortiter provocat, certe hic spiritus est, ad go. Vel go. guttas exhibitus; unde ubi proliciendus sudor est, ibi commodissime hac medicina uti licet. Deinde etiam liquor antipodagricus, qui instar incantamenti dolores mitigat , concinnari potest, si quid camphorae admisceatur, & laborantes pedum partes eo crebrius inungantur. Utile etiam est admiscere optum, crocum & castoreum.

) Quando mercurius vivus injicitur huic spiritui sulphureo, facta leni agitatione, protinus color mutatur in viridem, postea in nigricantem, & continuata succussione ipse mercurius vivus in pulverem gryseum solvitur, & perit successive ingratus ille sulphureus odor. Pulvis quoque primo gryseus, leni accedente calore, in pulverem rubicundissimum post aliquot dies convertitur, adeo, ut hac ratione cinnab ris via humida parari possit. s) Observavimus etiam, si hic spiritus in vitro conclusus diutius servetur, eum deponere ad fundum verum sulphur vulgare, flaVum colorem cum foetore perire, eumque limpidum evadere. Ratio horum phaenomenorum ita elicienda est : spiritus salis ammoniaci urinosus, cum calce viva acrior redditus

sulphur commune aggreditur, idque dissiluit & secum in altum elevando essicit, ut destilletur, adeoque hic spiritus nil aliud est, quam solutio sulphuris vulgaris in spiritu fortissimo salis ammoniaci. Hinc uti lixivium sulphuris, cum calce viva & sale tartari paratum, acido affuso effervescit, & cum tetro vapore in fundum demittit sulphur sub niveo colore ; pari modo id evenit cum nostro spiritu. Ratio vero atramenti sympathetici haec est : vapor

qui exit e spiritu , est plane sulphureus, particulis nempe

263쪽

e spiritus folis ammoniaci Sc. minimis substantiae sulphureae mineralis refertus. Sicut vero solutio saturni, cum solutione mercurii miXta, atrum colo rem exhibet, ita etiam id accidit hisce literis, ubi cum partibus saturni sese intime sulphur unit. Et quia etiam argentum vivum promte in unionem recipit sulphur, hinc mercurius, nostro spiritui injectus, in gryseum nigrum pulverem

mutatur.

Tandem vero hic spiritus se promte consociat cum spiritu vini rectificatissimo, quoniam eandem amicam conjunctionem admittit spiritus urinosus cum calce ViVa paratus, multo magis vero id praestat sulphure saturatus , quia specificum sulphuris menstruum est ipse spiritus vini inflananiatasta nam sulphur a sulphvicis menstruis Avi regula Ichymico

rum est.

Caeterum docemur hoc experimento, spiritum valde ingratum suum foetorem mutuare a sulphure, alcati volatili exaltato, utpote alcalia, tam Volatilia, quam fixa, cum sulph re combinata , summum metorem producunt, uti clare videmus in hepate sulphuris, vel in pulVere pyrio combusto, ubi nitrum per combustionem in alcati Vertitur.

OBSERVATIO. XXXILEXamen aquarum mineralium.

Uam mirifica vis & incomparabilis essicacia ad pe

sanandas graves easque longas passiones aquis insit mineralibus, tam frigidis, quae acidulae, quam cali- dis, quae thermae Vocantur , reS in propatulo atque extra omnem dubitationem posita est, quippe quam infinitis experimentis longiori usu & experientia satis superque confirmatam habemus. Unde vero minerales aquae suam in memdendo trahant essicaciam , non omnibus aeque notum est, &sane perpauci sunt, qui harum aquarum elementa & ingredientia, quibus tanta agendi potentia inest, chymico examine eruere sciunt

264쪽

LIp. II. Ops. XXXII. Examen

Non datur vero melior modus indagandi aquarum medicatarum elementa , quam si liquidum leni calore vel in aere aperto in vase stanneo, super candentes prunas, vel rectius adnuc in cucurbita vitrea evaporet, probe custodito liquore, per alembicum prodeunte, ut ratio proportionis solidi ad liquidum habeatur. Si itaque evaporatio ad siccitatem facta fuit, & haec ipsa siccata, quae relinquuntur in cucurbita, lance examinantur, habemus utique Verum pondus ingredientium, quae fixioris naturae sunt, quae utique examinare, etsi diversie sunt indolis, Oportet. Primo itaque solutio debet fieri cum aqua pura destillata , qualis semper ad accuratius rerum chymice praeparatarum examen reqUiritur, Utpote plures a ce fontanae multum habent terrestris & salini clementi : hac ipsa solvitur sal & relinquitur terra , minus in aqua solubilis. Hoc salnum sit alcatinum, facile judicare licet ex mixtione ejus cum acido, ita enim in sal tertium transit, vel cum sale ammoniaco, quo odor urinosus Volatilis se manifestat, quod etiam exinde liquet, quando solutio mercurii sublimati, facta cum aqua, hujus adjectione, flavum pulverem ad ima demittit: vel etiam, si viridis color syrupo violarum a sale hoc admixto fuerit inductuS. Paulo vero dissicilioris cognitionis res est, ubi salia ab evaporatione relicta non sunt unius ejusdemque, sed diversi generis, si v. g. salia alcalia cum salibus neutris, ut est sal commune, Vel sal calcareum, quale est aphronitrum, vel salsulphureum, quod ad naturam arcani duplicati vel tartari vitriolati accedit, invicem mixta & confusa fuerint. Hinc merito quaeritur, quomodo haec a se invicem separari debeant Id vero agendum est sequenti modo ; affunditur remanentiae aqua communis, & facta agitatione leviori effunditur, ita remanet pulvis salinus, minus dissolubilis, qualis esse solet omne sal medium , nam celerrimus in aquam transitus est salis al- catini. Vel adhuc alia ratione separanda est portio salis in

dii a sale alcatino , videlicet pei: crystallisationem , qua de-

265쪽

aquarum miserestium . et arbito modo instituta, primo descendit in forma crystallorum sal cujuscunque medii generis, ad solidam figuram recipiendam aptissimum , remancnte lixivioso liquore , qui supernatat, & aegerrime solidam formam recipit. Alia vero jam incidit quaestio , quomodo ejusmodi salis , quod medior naturae est, genuina & propria indoles explorari possit 8 Scire igitur oportet, ex sinu terrae cum aquae Vehiculo nulla alia prodire salia, quam vel sal commune, Vel sal quoddam neutrum, vitriolicae & sulphureae indolis , mixtum nempe ex acido sulphuris vel vitrioli & sale quodam, sive terra alcatini generis: illud, sal nimirum commune , partim ex sapore & cubica figura, quam crystallisatio ipsi foenerat, partim etiam ex fumo copioso albo, penetrantissimi odoris , qui ad mixturam olei vitrioli ex eo elicitur , optime dignosci potest. Alterum sal, quod ab acido sulphureo universali subterraneo suam originem ducit, hac

ratione cognoscitur , si nempe ejus partes duae cum Una parte salis tartari & parte una pulveris carbonum miscentur, atque invicem in crucibulo, igne fusorio adhibito, colliquantur, tunc massa prodit coloris rubicundi, saporis alcatini sulphurei, hepati sulphuris similitudine proxima, ex qua, affuso spiritu vini reectificatissimo, vera tinctura sulphuris flava, argentum colore obfusco tingenS, CXtrahitur. Atque ex hujus massae solutione cum aqua per acidum liquorem praecipitatur verum lac sulphuris, manifesto indicio , sulphur minerale, quod ex principio phlogisto& acido universali compositum est, hac Cncheiresi resuscitari. Idque Verum esse deprehendi non modo in salibus omnibus, per artem paratis, qUOrum mixtionem acidum vi trioli vel sulphuris ingreditur, sed etiam ex omnibus sali bus mediis, sale communi excepto, quae in acidulis &thermis reperiuntur, beneficio hujus encheirissos massam sulphureo-alcatinam produxi, ea tamen interveniente disserentia , quod, si sal medium illud ex sale alcatino & sulphuris acido compositum fuerit, facilior fiat fusio in igne,

266쪽

LIg. II. Ops. XXXII. Examen longe vero dissicilior, si cum terreo vel gypseo calcareo talemento hoc acidum junctum fuerit, quale sal in sic dicto

aphronitro saxis adhaerescente offenditur. Praeter salia media & alcatina , plurimis acidulis etiam ines: sal vitriolicum, raro naturae fixioris, plerumque subtilis & volatilis. Id ipsum in omnibus aquis vel liquidis non tam ex sapore , quam potius ex purpureo obscuro &nigricante colore cognoscitur, quem , gallarum vel corticum granatorum tenui pulvere injecto, vel solutione florum balaustiorum addita, oculis exhibet. Volatilitas vero spiritus hujus vitrioli sive potius acidi hujus mineralis, quod particulis martialibus sive ochreis junctum, subtile vitrioli sal constituit, quam maxime ex eo apparet, quod aquae minerales, quae ad mixturam pulveris gallarum nigrescunt, & potae faeces reddunt nigras, si paulo diutius aeri aperto in loco calido exponuntur , protinus & vitriolicum saporem & tingendi facultatem amittant: quod longe adhuc citius sub levi saltim coctione & ebullitione contingit. Restat adhuc aliquid examinandum in aquis mineralibus , videlicet earum elementum valde subtile spirituosum, quod aereo aethereae naturae & elasticae indolis esse videtur. Hujus pr*sentia & copia sese maxime non modo per Vaporem , qui nares ferit, sed & per potum, qui quadam quasi

eructationis specie caput summa tenuitate replet, manifestat. Huic principio etiam id adscribendum est phaenomenon, quod aquae minerales, praesertim acidulae, ex uno vase in aliud transfusae, copiosissimas excitent bullulas, quae copiosius parietibus vitri inhaerescunt. Major vero adhuc copia ejusmodi bullularum maiorique cum impetu & celeritate ex harum aquarum interstitiis egreditur , & ad earum superficiem emergit, quando aequali proportione cum vino Rhenano vel Mosellano, aut

alio, quod subtilius acidum fovet, permiscentur & pauxillum sacchari adjicitur. Ita enim & jucundum oculis spectaculum

267쪽

oquarum mineralium a J

culum & deliciosus sapor ipsis conciliatur : nam tanta copia exeunt vapores, Ut fumi quasi speciem referant. Haec offer vescentia, sub qua maxime har bullulae excitantur in motum, a conflictu salis alcatini, in mineralibus aquis praevalentis, cum subtili vinorum acido dependet. Hoc spirituosum quoque principium, aquis insidens, causa est, quare vasa vel vitra firmiter occlusa, sub calore, magna cum vehementia diffringantur, certo indicio ingentis virtutis expansivae, qua subtilissima haec materia pollet.Praeterea hujus spirituosi elementi, quod minerales fontes nobilitat, existentia quam commode in vacuo,beneficio PneVmaticae antliae explorari potest , in quo tanta bullularum ad superficiem vasis exsurgit quantitas, ut quasi liquor vehementi fervore & ebullitione agitari videatur. In quibus itaque fontibus examine instituto ejusmodi phaenomena & effectus non reperiuntur , illi etiam longe inferioris virtutis judicari debent et nam profecto mineralis ille subtilissimus spiritus ingentem ipsis aquis & aquarum ingredientibus addit virtutem , Ut non modo citiUS corporis intimos recessus & emunctoria subeant & penetrent, ted & majus robur & movendi potentiam partibus solidis &sibris motricibus impertiant , ut promtior per tubulosam corporis nostri compagem aquarum fiat transitus , quo ob-s ructiones & infarctus vasorum non modo expediuntur, sed partium quoque inutilium secretiones & excretiones egregie adjuvantur. Quemadmodum vero nulla aqua fontana est , quae non post evaporationem quippiam terreae & minus solubilis exhibeat materiae ; ita etiam &in acidulis & in thermis atque in aliis fontibus, qui salubritatis celebritatem habent, id ipsum reperitur. Cujus vero illud sit naturae & Virtutis, etiam exquiri oportet. Variae enim terrarum, per quaS aquae feruntur, sunt species, quarum pars facile in aquas transiit, propter intestinum earum motum.

268쪽

Lig. IL Ogs. XXXII. Examen

Sunt veto potissimum, PorOS aquae subeunt, te rae calcariae, ochreae & argillaceae, Vel etiam lapidos te. Calcariae prosapiae materia partim ex effervescentia cum acido; partim etiam ex ustione , qua summam acquirit acredinem, innotescit. Si ingens hujus calcariae terrae copia aquas incolit, praesertim calidas, mox sub aere frigidiusculo secedit &sese apponit vasis & canalibus, quibus aqua continetur , &lapidosa crusta brevi quidem tempore injecta obducit; quemadmodum id in Carolinis luculentissime apparet, quae tanta alcatinae & calcariae terrae copia scatent, ut ingentis magnitudinis lapides vasis & tubulis, quibus continentur, sese apponant. Si sedimentum sive praecipitatum , quod post evaporationem & crystallisationem salium in filtro manet, flavi est: coloris , qui sub calcinatione in rubrum vertitur, indicium est materiae martialis siVe ferreae, quae nunquam non Virtute subadstringente & roborante eximias in corpore hum

no exerit operationeS.

Non vero ochrea haec substantia, licet a marte suum petat colorem , ab acido solvitur, quia lutos e & argillaceae est naturae. Esusmodi terra bolari & martiali multae aquae, sine ullo alio ingrediente salino & spirittioso , refertae sunt,& inde quoque non mediocrem Vim medicam in persanandis longioribus morbis , interne & externe ad balnea usurpatae, mutuantur. Ad quam clas in recte fontem Freyen-waldensem in Marchia, Bibranum in Thuringia, & Lauci stadiensem in Misinia referre licet, quorum virtUS roboranS, exsiccans & diaphoretica, quae maxime in balneo apparet, non satis celebrari potest. Si vero in ejusmodi fontibus quippiam lapidosi contineatur , id sese optime per elutriationem factam cum sus ficienti aquae affusione, qua omne terreum subtile solvitur, manifestat; hoc enim ob gravitatem in fundo residet, nec facile e loco suo dimovetur. Praeter thermas & acidulas, in quibus utrisque semper alcati praedominium habere prima nostra assertio fuit, dantur

269쪽

nquorum mineralium. et stur etiam fontes medicati, qui nec cum acido, nec alcati ebulliunt , nec strupum violarum tingunt, sed sal medite naturae tantummodo custodiunt, quod per evaporationem optime haberi potest. Hujus generis maxime sunt fontes aliquot abhinc annis primum a nobis dete fit in Bohemia in pago Zelliet, duobus milliaribus ab urbe Toeptig sito, quae aquae sunt amarissimae, laxantes & insignem salis medii, quod ad aphronitri vel salis Ebshamensis artificialis indolcm ac virtutem accedit, copiam custodiunt.

OBSERVATIONUM PHYSICO CHIMICARUM

LIBER III.

OBSERVATIO L

Experimenta curiosa de Auripigmenti natura & viribus.

Otaxi meretur, quod auripigmentum antiquioribus medicis & physiicis jam notum , & passim pro v

neno habitum fuerit, imo hodienum pro arseniaco venditetur, quum tamen nullius Virulentiae particeps sit. Caret enim sapore, caret etiam erodente septica facultate, si cuti admovetur, nisi calx viva adjiciatur; neque etiam purgante & emetica facultate, intus exhibitum, corpori infestum est, multo minus venenatam interficientem vim habet, nam tutissime ad magnam quantitatem canibus sine omni noxa offerri potest. Quod si vero ignem experiatur, tunc nulli dubitamus, quin septicam & venenatam induat Og a natu-

270쪽

aas LIB. III. Ogg. I. Experimenta curiosa

naturam; quemadmodum etiam id conspicimus cum antimonio fieri, quod crudum &sibi relictum potius medicina, quam

venenum est; simulac vero ad ignem liquescit, protinus v hementem emeticam vim edit. Liquatum Vero in concluso vase auripigmentum rubescit instar granati, & substantiam cinnabarini coloris exhibet, atque hoc dicimus esse sandaracam, sive arsenicum rubrum, aut reaigar veterum, quod

inter erodentia retulerUnt.

Haec rubra cinnabarina realgaris massa, ad scrupulos duos cani ad devorandum cum pane a nobis oblata, nihil incommodi ipsi attulit, salvo eo ac vegeto permanente : flores vero crocei coloris, qui vehementiori igne ad collum cucurbitulae sublati fuerunt, ad unum scrupulum dati, enormeS Vomitiones excitarunt quidem, nihilominus vitae ipsitus nullam vim intulerunt.

Ex quibus experimentis discimus, latitare utique in auripigmento volatile quiddam, ad arsenici indolem accedens

virus, quod separatum acriori igne relinquit massam terreo- sulphuream, rubicundam, innocentis plane facultatis. Pertinet huc etiam experimentum cum auripigmento &oleo vitrioli institutum, cujus in superiori observatione, quae agit de oleo vitrioli ejusque effectibus, quos producit, si variis salibus & mineralibus admiscetur, mentionem fecimUS. Porro auripigmentum cum sale communi mixtum &crucibulo candenti inditum, totum abit in flammam lucidissimam copiosam , relicto sale. Quod si vero unciae tres salis communiS cum aequali portione auripigmenti, in pulverem triti, misceantur, & in retorta vitrea vehementissimo & suppressorio

quoque igni subjiciantur, prodit si phlegma acidulum (a) flores flavi instar croci in retortae collo, (3b facto igne acriori, ru-hicundi attolluntur, qui in massam, instar rubini splendentem, coeunt, & ubi vehementia ignis fuerunt fusi, instar vernicis pellucidi, flavi, lateribus vitri adhaerent. Remanet caput mortuum salis communis, cum particulis fixioribus & terrestribus auripigmenti mixtum, unde ejus pars flava apparet, altera alba&cinericea. - r tres.

SEARCH

MENU NAVIGATION