장음표시 사용
291쪽
LIp. III. Ops. V. Experimenta cum sile rvuli Sc. asptartaro & nitro vehementi igne funditur, Vitrum flavi coloris conficitur, quod infusione facta cum Vino, Vomittam, insetiorem tamen, quam vulgahe antimonii vitrum, concitat.
EXperimenta cum sale reguli antissionii ma tialis caustico instituta.
insimus reguli antimonii martialis uncias decem, nitri
purificati libras duas, ambo in pulverem comminuta crucibulo candenti indita steterunt sub acriori paulo igne in fusione per dimidium horae, postea massa valde caustica cum cochleari ferreo exemta, aquae calidae injecta fuit: solutione Distb lixivium leni calore inspissatum salis albi, alcatini, caustici & ardentissimi libram unam & semis exhibuit. Hujus salis portioni in vitro adjecimus Oleum vitrioli,& vehementer efferbuit cum prodeunte vapore rubicundo, qui tetrum aquae fortis odorem cxhibebat s adjecta aqua pulvis nivei coloris in fundum secedebat, qui materiam illam jam dictam perlatam largitur ; liquor supernatans salsus& ad pus victum saturationis redactus, praebuit nobis, leni pr cedente evaporatione &crystallisatione, sal duplicato sic dicto arcano umile. Hoc eXperimentum nos clare docet, acidum nitri,
quod in se est summe volatile, integra & salva sua textura, quod mirabile videtur, sub alcati fixo delitescere posse, ita, ut vehementissimo igne non extorqueri possit. Nam quemadmodum in aceto forti vini spiritus inflammabilis sub jugo quasi partium acido tartarearum praedominantium coo ceri potest ; ita nitri acidum sulphureum sub alcati fixo terreo occultari posse, commemoratum experimentum lumculenter ostendit.
292쪽
as 8 LIB. IIL OgS. V. Experimenta cum fati retuli Deinde portionem salis caustici antimonialis iniecimus crucibulo candenti, eique fuso dimidia pars pulveris carbonum addita fuit, sed longe alia phaenomena, ac si salitartari admisceatur carbonum pulVis , in conspectum veniebant. Nam sicuti ab hoc massa rubicunda, alcatina & sulphurea, instar hepatis sulphuris, effunditur ; ita a nostro sale caustico massa solida , sed candida, sine ullius sulphuris vestigio emersit: secuta etiam cst ab injectis carbonibus inflammatio , quod minus accidit cum sale tartari. Huic postea massae adjecimus oleum vitrioli, inde quidem oborta est effervescentia , sed non odor aquce fortis, uti ante mixti
nem cum pulVere carbonum, neque etiam tam acri caustico
sapore praedita erat. Quae omnia satis aperte indicare videntur, acidum nitri, sub hoc sale alcati adhuc delitescens, caustici saporis & odoris tetri, qualem aqua fortis spargit, causam esse, quippe quo per pulverem carbonum expulso, haec
omnia cessant. Denique mixtum a nobis est sal causticum eodem pol dere cum antimonio crudo in crucibulo ; Unde massa provenit flava, solida, odoris sulphurei, cui globuli regulini hinc
inde erant interspersi. Idem sal causticum, cum antimonio crudo in mortario bene trituratum, aqua pauca adjecta, protinus aggrediebatur sulphur antimonii, massae autem siccatae flavescenti, quae sulphuris odorem spirabat, infudimus spiritum vini rectificatissimum, ita ex tempore tincturam sulphuris antimonii obtinuimUS.
Tandem sumsi aequalem portionem recentis reguli antimonii & hujus caustici salis, ac fusione per ignem massa prodibat albicans solida, ubi effusione in conum dimidia reguli pars petiit fundum, scoriae vero supernatantes multum saporis caustici amiserant. Ultimo loco illud non silentio oportet praetermittere,
quod spiritus vini subtilissime alcatis alus haberi possit, si hic ipse ab omni phlegmate privatui sali caustico affundatur, hujus
293쪽
aulimnii mastialis ea suo instituta. as; ius sumendo unam & tres partes spiritus, & destillatio ado netur per alembicum, ita exstillat spiritus & sapore & odore, quod ad promtius diimlVenda relinosa corpora succinum etiam & ambram, non dari excellentius mei struum ego contentius assii maverim; utpote sub destillatione spiritus tenuissima salinae&igneae naturae corpuscula secum evehit quibus armatus tantam solvendi vim acquirit.'Huic spiritui quando vitrum, aqua forti vel aqua regis plenum, admovetur, non secus ac si spiritus urinae applicatus fuerit fumus exsuriit, non levi argumento, sint alcali fixum per destillationem hanc Volatilem naturam induisse. Et quia sal causticum multum adhuc phlegmatis a spiritu vini, rectilicatissimo etiam, qui pulverem pyrium accendit, separat atque
imbibit, spiritum prolectum priori longe subtiliorem&ad vinrios usus aptiorem esse clare jam intelligitur. OBSERVATIO. m.
De Medicamentis ex Antimonio selectioribus.
EX mineralium penu ac promtuario nullum datur,
quod tam magnificis laudibus in medicina extollitur, quod chymicorum laboribus ita exercetur, & ex quo
tanta remediorum copia educitur, quam antimonium. Vulgaris enim est opinio, prima metallorum , ex quo coale-cunt, principia, sal, sulphur & mercurium , quae alias a metallis aegerrime separantur, ibi nuda & explicita reperiri. Mercurium , ex regulo eductum , mercurium metallorum& sulphur ejus sulphur auri appellare non erubescunt. Acetum, sive potius spiritum acidum antimonii, pro me tallorum genuino menstruo universali plures habent. Sed uti pleraque,
quae Veteres chymici, veracnymia experimentali & rerum naturalium scientia destituti, in libris suis statuerunt, sunt suayia fili x i
294쪽
Lig. IIL Ops. VL De me Acameniis insomnia; ita etiam ea, quae jam diximuS, hisce annumeranda esse quis dubitet
Nam quod attinet ad medicamenta, quae arte chymica varia & numero plura ex stibio eliciuntur, ea partim vulgaria esse, partim spem medentum & expectationem promissarum virium inflare non minus, quam fallere, certa eXpersentia confirmatum habemus.
Quid enim tincturae antimonii, tam sollicite & operose ex hoc extractae, aliud sunt, quam tincturae sulphuris Vulgaris, facili negotio cum salibus ex illo parandae 8 Neque balsamum, quod cum sale, ex scoriis reguli siimplicis educto, &oleis destillatis paratur, ratione virtutis quicquam praerogativae prae balsamo sulphuris vulgari, si ex ejus hepate praeparatio adornatur, possidet. Neque in cinnabari antimonii, etiam crebriori sublimatione rectificata, praestantior ullus effectus , quam in cinnabari vulgari, offenditur. Begoardicum sic dictum minerale , tanto labore & pretio ex butyro antimonii confectum, item cerussa antimonii ejusque materia per Iata, antimonium quoque diaphoreticum, calces fere effoetae sunt, & profecto parum, nisi ratione terrae alcatinae, ex calcinatione nitri enascentis, praestant, neque aliquid singulare, si crebrius sola nec
cum aliis mixta in usum Vocantur, Cinciunt.
Neque rationis fulcro haec sententia destituitur, siquidem mineralia & metalla seque, ac salia, non agunt in codipus , nisi fuerint soluta ; hae calces vero nec facile ulli mei struo extra corpus obsecundant, nec intra corpus liquorem solventem offendunt, unde quid statuendum jam sit de earum virtute, ex facili judicare licet. Haec Vero medicamenta, quae resulinae adhuc integrae prosapiae sunt, & quae ab acido subtiliori solvuntur, Validissime spasmos & convulsioneS nervosarum partium atque
vomitus & sedes cum torminibuS excitando , operantUr, ut videmus in vitro antimonii, croco metallorum, mercurio Vitae, pulvere scoriarum reguli, qui pulvis Monc ii appellatur,
295쪽
stem sulphure antimonii aurato, cujus Vis regulinae in eo contentae portioni debetur.
Jure itaque meritoque quaestio incidit medica : quaenam sint ex antimonio selectiora & singularis ossicaciae, qui, bus aliquid in medendo praestari possit, medicamentorum
Nos jam hic ingenue & libere profitemur, horum etiacaciam in arctiori connubio sulphurearum & mercurialium partium Unice quaerendam & expectandam esse. Est utique in antimonio, & quidem ejus mercuriali substantia, validissima agendi vis, sed haec per ejus conjunctionem cum sulphure cicurari & mansuetior reddi debet. Inest enim sulphuriminerali eximia & pene singularis virtus drasticam & virulentam mineralium vim castrandi ac temperandi : ita muS, mercurium omnem praecipitatum, vehementis qui est Operationis , in pauca etiam dosi, sola junctione vel etiam sublimatione cum sulphure vulgari castrari, ut tuto ad scrupulum assumi possit. Summum Venen tua , arsenicum, cum sulphure in vase clauso fusum , ita enervatur, ut ad drachmam unam a canibus sine ulla noxa devorari queat. Jam in aprico posita est ratio, quare, confirmante CX- perientia, antimonium crudum, in pulvere vel etiam decocto
adhibitum, plus virtutis & evicaci', quam ullum aliud ex eo medicamentum ostendat, & quam inepte chymici illi agant, qui partem antimonii regulinam variis artificiis a sulphure separare student. Antimonialia igitur medicamenta sine duo Io aliiS praestant, in quibus sulphurea & mercurialis substantia intime adhuc juncta & unita, nec dissociata est. Ac tale quid in regulo antimonii medicinali , a Lei densi Chymico, Marggramo,
ii Vento, cujus virtus potius laudanda, quam contemnenda est, deprehendere licet. Ejus praeparandi modus ita se habet: sumuntur quinque partes antimonii, quatuor parteS salis communis & una pars salis tartari, haec in crucibulo invicem
mixta liquescant, postea massa in conum fusoriunt infundet
296쪽
Lig. III. Ogs. VI. De medi mentis
da est, & pars inferior & solidior, quae politi chalybis speci-ein ostendit, a scoriis separanda est : quae massa in pulverem
tenuimmuni si conteritur, colorem obscure rubicundum acquirit. Hic pulVis citra vomitum Vel Vehementem Operationem agit, & blande glandulosos ductus& fibras motrices ac nerveas stimulando, lympham maxime stagnantem, a quas epius rebelles & ab impuritate oriundae affeci iones nascuntur, in ordinem & circulum redigit, & emunctoria, inque iis praecipuum & quasi universale, cutim, aperiendo salutaris
excretionis negotium promovet atque sectandat Peculiares hujus medicamenti virtutes sali communi, quod
in praeparatione adjicitur, vulso adscribi solet, sed ego jam ante plures annos publice & satis exposite demonstravi, id medicamentum etiana sine sale communi, quod nil nisi expeditiorem fusionem effcit, praeparari posse, ejusque virtutem tantummodo refractae salis tartari portioni deberi, quia hoc sulphur antimonii quodammodo extrahitur & extra vertitur non vero a regulina substantia sejungitur, ut quidem fieri solet, si sal tartari vel aliud alcati aequali vel dimidia parte cum
antimonio adhibetur; ita enim statim ex bono medicamento evadere potesst pessimum Venenum.
verum enim vero Objicere hic quispiam posset, in sulphure aurato, quod ex lixivio scoriarum praecipitatur portionem stibii sulphuream cum ejus regulina invicem unitam& mixtam esse; nihilominus medicamentum hoc esse valde drasticae indolis Qujbus respondendum esse ducimus: esse quidem utramque antimonii substantiam in sulphure aurato intima commistura junctam , sed quoniam acidum, nempe acetum ad praecipitationem usurpatum fuit, inde accidit, ut acidum cum alcati congrediens , atque adeo in tartari similitudinem transformatum, paulo altius sese insinuaverit mercurialibus sive regulinis stibii corpusculis, ut aegerrime inde divelli possit. Arctissimus enim salium in magisteriis & praecipitatis
nexus est, quod videmus in auro fulminante, calce lunari per
297쪽
spiritum salis secta , ita ut aquae affusio aegerrime ea edulco ret: quare etiam a ressiduis salinis intra eorum poros particulis ipsorum medicinalis essicacia promanat. Quamobrem sit velimus in solutione antimonii, per salia alcatina facta , vehementem & drasticam vim infringere, opus est, ut praecipitatio Vel sisne acido instituatur, vel cum tali, quod arsenicalem antimonii partem enervat. Inductus hac ratione Glauperus loco aceti vini ad praecipitationem usus est temperatiori acido, nempe solutione tartari crudi, & ita obtinuit sulphur paulo mitius sulphure vulgari aurato, cujus vi tutes mirifice in suis operibus extollit, & panaceam Vocat, quo etiam in praxi sua feliciter usii sunt Coner ingli, & prostat in ossicinis Brunsvicensibus pulvis, cui titulus panacea Conerdin-piana, quae nil nisi sulphur est antimonii, methodo Glauberi paratum ; hoc minori & refracta dosii usurpatum & mixtum cum pulveribus terreis, alcatinis, beZoardicis, sudorem subinde
movet satis potenter, & sine ulla Vehementia operatur. Nos in notis ad Polerium alios modos docuimus corri sendi & perficiendi hoc sulphur, maxime per liquores Varii generis praecipitantes, dum loco aceti sumsimus solutionem limaturae martis cum spiritu nitri, Vel etiam solutionem auri cum aqua regis factam, & hac ratione quidem non purum sulphur sed particulis vel martialibus vel solaribus imbutum acquisivimus, effectus tamen longe nobilioris, quia haec metalla quoque, naturae non inimica, peculiari Virtute pollent virus mineralium corrigendi & castigandi. . , Alius superest modus ex lixivio antimoniali sulphur line
additione ullius acidi in fundum dejiciendi, idque fit hac ratione : sumi debet antimonium crudum, seu melius regulus antimonii sic dictus medicinalis , ipsique adjungi aequalis
portio salis tartari vel nitri fixi fortiter calcinati, quae mixtura per aliquot horas coqUatur ex aqua communi subtiliori, nempe pluviali, postea decantatiae solutioni affundenda est aqua calcis vivae probe saturata , quae etiam non secuS, ac Mcidum quoddam . sulphuream substantiam ex Vinculis ant1-
298쪽
LIB. III. Ops. VI. De medicamentis r 6 monii extricat, eam dimittit in fundum, simulque terreum ex calce viva principium, dum sese unit cum ea, Vim quandam corrigentem drasticam sulphuris essicaciam communicat.
Hoc sulphur longe esse praeferendum panaceae Gla e-rianae existimo; vix enim vomitum, nisi sub majori dosi, cfore solet. Reliquus est adhuc alius modus, sine ulla additione cujusdam liquidi, ex lixivioso menstruo sulphur antimoniale solutum dejiciendi, isque jam in Gallia celebratissimus & ita se habet: sumi debet antimonii crudi, in pulverem probe attenuati libra una & unciae quatuor aikahest Glauberi, qui ex nitro figo in aere deliquescente componitur, addendae . sunt duae librae medicae aquae communis. Haec omnia duarum horarum spatio in vase argillaceo bene decoquantur, postea due tertiae limpidae & liquidae solutionis cochleari ligneo effundendae sunt, quarta parte relicta, cui de novo tres unciae liquoris athahest adjiciendae, denuo instituta coctione, postea rursus duce tertiae effundendae, denique unciae duae liquoris at ahest cum libra una aquae affundi debent coctione iterata, & postea separetur limpidus liquor. HI solutiones in vase amplioris orificii paulo diutius in aere detinendae sunt aperto, ita paulatim pulvis rubri coloris decidit in fundum , qui aqua pluviali probe elutriandus ac spiritu vini rectificatissimo superassuso & accenso depurandus est. Haec medicina maximam in Gallia jam habet celebritatem , interque arcana nomen tuetur praecipuum, neque dubium est, quin in morbis a sanguinis impuritate & db crassia Ortis , Obstructa emunctoria reserando, atque humores stagnantes resolvendo, egregie subveniat. Nam si ulla medicamenta excretoriis aperiendis & evacuationibus quae ex naturae solenni instituto celebrantur, promoVendis accommodata sunt, certe sunt ea , quae ex regno minerali petui tur , sulphureae indolis. Dosis non ultra grana tria vel quatuor
299쪽
tuor extenditur, & datur commodissime cum aqueo vehiculo calido , tempore matutino , ut eo melius transspiratio
succedat. Scire autem juvat, hoc sulphur amicam copulam inire cum cinnabari antimoniali, item cum solaribus , auro fulminante, & auri croco purpureo. Nam haec singula ejus virtutem magis nobilitant atque exaltant, tantum abest, ut
Potest etiam ex ipso regulo antimonii medicinali, beneficio lixivit ex calce viva & sale tartari parati, per coctionem eximiae virtutis magisque sussicienti copia separari sulphur, quod etiam sine quadam adjecta alia re sua sponte se praeceps dat, probe prius elutriandum, cujus virtutes in notis ad Polerium jam olim exposuimUs.
Dubitare hoc loco quispiam posset, beneficio lixiviorum per coctionem tantummodo sulphureum principium antimonii extrahi, relicta substantia mercuriali, adeoque non tam eximiam secundum nostram sententiam in hisce remediis essicaciam contineri. Verum, quod non tantum sulphurea, sed& regulina pars antimonii in forte lixivium cedat, hujus rei id clarissimo potest esse documento, quia tam ex regulo antimonii medicinali, quam pulvere rubicundo, ex lixivio antimonii vel ex calce viva vel sua sponto dejecto, additione carbonum & nitri beneficio hissionis regulus satis copiosus adhuc haberi possit. Commendamus itaque majorem in modum & de meliori omnibus ac siingulis, qui essicacissima remedia expetunt & desiderant , frequentem &cum prudentia conjunctum horum antimonialium usum. Multiplici sumus experientia edocti, ejusmodi sulphure antia monii bene praeparato correcto contumaces & chronicas passiones , praesertim , quae ex stagnatione & corruptione symphae proveniunt, glandularum etiam rebelles tumores, ulcera antiqua aliasque foedas impuritates cutis, pertinacem
quoque epiphoram, interposito simul decocti diluentis &sanguinem depurantis usu, dexterrimo cum successu fuisse sublata. Insuper etiavi convulsivum asthma , hemicraniam LI quom
300쪽
r 66 LIB. III. OsIs. VII. Experimento quaedam quoque & pertinaces intermittentes, scabiem instar leprae malignam,dc prava ex lue venerea incommoda, hisce antimonialibus convenienti dosii exhibitis, profligata fuisse reminiscimur.
EXperimenta quaedam circa vitriolum ejusque oleum.
Moli minera in nulla regione tam copiose & redundanter intra subterranea viscera recondita est quam an monte illo metallico , ab antiquissimis iam sam temporibus cognito, Vulgo siqnamelgberg, non procul a Gossariae urbe sito. Ex hac minera coquitur & praeparatur ibi vitriolum in tanta copia, ut singulis septimanis it r. Vntenaria conficiantur. Germanice haec minera Vocatur Fupiter fistuch, & hanc pro vero Misy veterum industrius ille minoralium disquisitor Valerius Cordus habet, vi AE ejus Ahr. de F l. cesp. a. PQ. 81. ubi hunc in modum scribit: erum Mi in mσxims costis inDeni Gosluiuae, cum in meis eos Io inos ibi em descendi em, omnino in facie colore. subsansio oe facultate, quibus o Dioscoride , Gnieno ct Plinio descri-
Derans Iore fosse, ut rursus in Olim recipiatur. Conficitur vero vitriolum ex hac minera Goslarice sequenti modo, quem insinuare hoc loco non alienum sed commodum nobis visum est. Dicta scilicet minera uncis ferreis discerpitur & rudiores ejus partes malleo contunduntur, ac tota massa in vas peculiariter huic praeparationi destinatum infunditur, addita sufficienti quantitate aquae calidae, ac postea a servas operariis aliquoties per diem uncis ferreis agitatur , alteroque die lixivium in aliud vas transfusum depuratur. Illi id quod a depuratione remanet, si minera Don
um ex toto collaqua a fuerit, iteram iterumque eluitur, quod