장음표시 사용
271쪽
de auripigmenti natura , viribus. 23 Arguit hoc experimentum falsam huc usque receptam chymicorum ferme omnium , quorum quasi classem ducunt Matthiotas , Agricola , Schroederus, sententiam, arsenicum album praeparari ex auripigmento & sale communi, invicem sublimatis, cum tamen veteribus arsenicum nostrum album, quod mere factitium est, & ex floribus cobalti fusis paratur, fuerit incognitum. Arsenicum vero rubrum veterum nil est aliud, quam auripigmentum , clauso igne fusum in massam rubicui dam, cinnabarini coloris. Sunt vero nonnulli, qui etiam nativi arsenici rubri cognitionem veteribus tribuunt, siquidem quandoque ipsis auripigmenti frustis substantia quaedam rub, nea, quae accensa sulphur olet, admixta deprehendantur. Circa auripigmentum illud praeterea notandum est, quod hoc ipsum aequali portione cum sale ammoniaco mixtum , inque cucurbita vitrea fortiori igne sublimatum, triplicis generis flores praebeat elegantissime rubicundos, neque minus in speciem croci flavos et in superiori vero cucurbitae
parte dilutioris flavi sunt coloris, remanet capUt mortilum
ex bruno rubicundum, levissimiam. Hi flores sunt inflammabiles, inque igne fluunt, & flavum vaporem spargunt, odorena vero fortem foetidum sulphureum exhibent. Planissime evincit hoc experimentum, Georgium Agri-&plures, qui ejus vestigiis insistunt, vehementer errasse, dum scribunt, arsenicum album, crystallinum, deleterium, ex auripigmento & sale ammoniaco sublimato olim fuisse praeparatum. Sed potius sal ammoniacum sulphuream auripigmenti substantiam secum elevat, & a mercuriali terrea parte auripigmenti segrebat, siquidem hoc sal lubentissime sese coniungit cum sulpnuribus, ipsaque secum in altum Vehit, quemadmodum id cernitur in capite mortuo vitrioli, haematite, limatura martis, antimonio , ubi sulphuream partem ex ipsis extrahit & secum in altum rapit. diotandum , quod flores
in inferiori sede positi rubicundi, tanquam magis sulphure imbuti, si accendantur, in flammam exardescant.
272쪽
LIB. III. Ogg. I. Experimetua curiosa Veteres, teste Celsi DP. 26o. auripigmentumarlenicum vocarunt, & Gosenui L. IX. Simplic. illi erodentem& psilothram facultatem tribuit, quod Dioscorides etiam L VI. cap. 28. confirmat; ipse quoque cessus I. c. inter externa quae vulnera purgant, erodunt & crustas inducunt, illud reponit. Quamvis vero antiquiores physici ac medici paulo mitius de- ejus virulentia interna senserint, qui pro seculi illius ingenio
alias faciles erant in amplificando Venenorum numero ; a recentioribus tamen non sine admiratione conspicimus, auripiagmentum arsenicum citrinum, & sandaracam arsenicum' rubrum vocari ac venenorum numero accenseri, ita ut celebriorum medicorum collegia in responsis suis hoc ipsum contentius assserere non dubitaverint.
Extat responsum celebris collegii medici in Volemiui
Pandectis p. 38 . ubi auripigmentum arsenicum citrinum vocatur , & solenniter pro veneno declaratur. Idem factum est ab eodem collegio in responso, quod in manni medicina Iorensi, Cent. L casu Ga. relatum lesimus. Insuper CL Ammannus
in medicina critica coseu O8. auripigmentum sandaracam vocat
idque pro veneno a medico collegio habitum fuit Neque
ita pridem etiam a collegis celebris cujusdam Academiae auripigmentum arsenicum citrinum nativum fossiile in responso vocatum, & venenum minerale corrosivum, quod causa Proxima mortis fuerit, pronunciatum fuit. VAt vero re accuratius pensiliata, libere hic & aperte pace tamen omnium & sitne ullius injuria, profitemur auripigmentum nullo modo in Venenorum censu locum mereri& minus recte arsenicum citrinum vocari, id quod etiam de veterum sandaraca valet, cujus eadem vis est. Cessio L e. teste , cum arsenico, quae ex auripigmento sola sessione per ignem in olla obturata, recte id notantibus minio, Agricola Maiihiolo ct inormio, praeparata fuit, qua saturatiorem rubrum colorem acquirit.
Non quidem negandum est , a veteribus auripigmentum arsenicum, & sandaracam reaigar & arsenicum rubrum
273쪽
de auripigmenti natura in Diritus. 23yrubrum dicta fuisse, toto tamen coelo haec veterum arsenica differunt a tribus speciebus arsenici, flavi, rubri & albi, quae nostro jam tempore praeparantur , & vehementissima Venena sunt, utpote quae omnis generis animantia & ipsos quoque homines tam mirifica celeritate, quam ingenti symptomatum atrocitate brevi tempore interimunt. Jam vero observamus, inter auripigmentum & arsenicum citrinum, interque sandaracam & arcnicum rubrum a recentioribus ma- unam factam fuissse confusionem . quum haec pro synonymis habuerint. Hujus magni erroris occasio procul omni dubio inde mihi enata videtur, quod phares ex scriptoribus medicis superioris seculi, ut Georgius Agricola in libro de re metallic
Matthiolus in Commentario in Dioscor idem L. f. crum S i. Schroederus in Pharmacopoeo insus inormius in musaeop.rs. ex recentioribus in ferus in libro de cicuta Aqusticia p. aso. D. rchhusen in ado. aperte & confidenter asserunt,
summum illud venenum arsenicum crystallinum ex auripigmento & sale communi, invicem aliquoties sublimatis parari, quod tamen a veritate longissime abest. Et quoniam Georgius Agricola , Mitiniae incola , qui suo tempore sagacissiimus rerum naturalium scrutator aestimabatur , in opere suo hoc primum affirmavit, exteri huic fidem habentes errorem ab eo acceptum posteris per manus quasi tradide
Veteres enim arsenicorum illae venenatae tres species plane latebant, quae non ultra duo secula orbi innotuerunt. Neque etiam adeo multi ex recentioribus auripigmenti &sandaracae veterum, arsenicalium Venenorum nostri temporis, naturam, Originem, & vires cognitas perspectasque habuisse
Ut vero arsenicorum illorum , quae veteribus nota fuerunt, & quorum cognitio nostris demum temporibus patuit, ingens differentia omnibus quasi ante oculos ponatur, singulorum proprietates breviter strictimque enarrare commodum
274쪽
, o Liae III. ops. I. Experi ta curiosa
modum nobis visum fuit, eo, quod res non parvi momenti sit, hanc confusionem evitare, quia salus saepe ac vita hominum ex ea periclitatur. Auripigmentum est minerale aurei coloris, sulphi reum , eX tenuibus crusris, tanquam squamis, instar lapidis specularis, fissilibus compositum, quod in Graecia. , Mysia nempe Hellesponti, ex montibus eruitur & ad nos advehitur , & tempore Galeni ac Dioscoridis jam cognitum fuit. Hoc in pulverem contusum & flammae admotum, accenditur flammamque emittit, cum fumo albo, subflavo, qui se lidi sulphuris odorem habet, atque etiam cultrum superpositum albo luteo & subrubro colore, pulchro spectaculo, obducit, relictis in fundo arenops & lapidosis particulis. Arsenicum vero album, flavum & rubrum nostrum
est factitium, & patriam habet Misiniam , ubi tantummodo inque nullis aliis terris , & quidem non procul a pa
te in silva conficitur ex minera grysei coloris , quae vocaturcobaltum, germ. , quia muscas hujus pulvere enecare solent. ProcessuS autem sequentem in modum se habet: Miscetur cobaltum cum calcinatis silicibus & cineribus clavellatis, qui invicem fortissimo igne in vitrum saturati coerulei coloris transeunt, quod in minimum pollinem redactum dicitur simalium, die bsque garbe , cujus ingens quantitas quotannis in exteras regiones transmit
In praeparatione hujus vitri copiosiores fumi albi, seu potius flores, in sublime feruntur, qui fornacis parietibus appositi & collecti pulverem praebent album, qui Vocatur edet Arsenical-Vehi, qui fortissimo igne in crucibulo tecto liquatus in massam ponderosam albam duram,compactam vitream fatiscit. Et hoc est arsenicum illud album, crystallinum, summum omnino Venenum, compluribus funestis exemplis infamatum. Quando Vero ad partes decem pulveris prioris albi una additur sulphuris vulgaris, & simili fusione tractatur, tunc
275쪽
de ot pigmenti natum in viribus. a iarsenicum prodit citrinium. Si vero duae partes sulphuris cum decem partibus pulveris miscentur, igne fusionis rubicunda massa emergit, quae nomine arsenici rubri venit. Et hae tres species arsenici Vetcribus plane incognitae fuerunt. Unum ex illis in cochleari vel tigillo igni impositum totum evanescit, ut nec in fundo vestigium ejus supersit. Album densissunuria furnum spargit, & laminam ferream floribus albis densis obducit, nunquam Vero flammam concipit, qualem exiguam dat arsenicum rubrum propter sulphur admixtum; fumi etiam non penitus albi, sed leviter colorati exsurgunt, odorem vero spargunt alliaceum talidissimum,
totum conclave occupantem. Unum quoque ex hisce speciebus in retorta vel cucurbita vitrea vehementia ignis tractaturn, totum in altum sublimatur, neque quicquam in fundo relinquit. Quod ad usum auripigmenti attinet, eo utuntur pietores ad aureum colorem conficiendum, ut & mechanici ad plumbum colliquandum in globulos duros, vulgo neque a materialistis pro veneno habetur, hinc etiam cuivis petenti venditur. Arsenicum vero crystallinum ad pelluciditatem vitris conciliandam a Vitriariis , ad porcellanam albo vitro obducendam , pariter & ab aurifabris ad metalla vitro subtiliori incrustanda, vulgo amat iren , utilissime usurpatur. Flavo vero & rubro identidem pictores utuntur ad flavum colorem exprimendum.
Qisod vero usum internum & vires auripigmenti attinet , nullum prostat luculentum & fide dignum exemplum
in medicorum, cum Veterum, tum recentiorum monumentis,
quod funesta symptomata vel mortem intulerit. Sed potius
Dioscorides L. H cap. aa. ejus usum internum contra inveteratam tussim, & empyema cum mulso suadet, cujus etiam sententiae est Micenno, qui L. III. tradition. L p. atia. haec prodidit : Ex medicinis fortibus es orsenicum, (pex quod indigitat auripigmentum) ex quo cum gummi pinifloni pitulae oaqui detur in potu cum squa reiecit. Ejus suffitum in lue Gal-
276쪽
a r Lae. III OBq. . Detintimonio ejusque Alphuris lica insigniter laudat Focopius cap. Ir. de morbo Caletico. Quam graviter itaque errarunt quidam non mediocris famae nidici affirmantes, pessimo & nefario usu Arabes pro sussitu arseni eum, quod summum Venenum est, commendare, cum tamen arsenicale venenum iis plane fuerit incognitum. Ex hisce omnibus jam clarissime intelligitur, auripidimentum ex sulphure, quod plane analogum est minerali &mercuriali, valde volatili ac terra quadam minerali esse compositum, adeoque magnam conVenientiam habere cum ipso antirnonio, licet ob magis Volatilem naturam substantia illa mercurialis aegrius a sulphurea portione separetur atque in regulum facessat. Nam sicut nitrum cum antimonio accenditur & fumum album odoris sulphuris fortiori igne tracta- tuin emittit, ejusque sulphurea pars per liXivium decoctione separatur, & cum mercurio sublimato mixtum, debita & convenienti adhibita encheiressi&destillatione, cinnabarim constituit, & per sal ammoniacum in flores rubicundos sublimatur; ita etiam haec experimenta felicissime procedunt simili modo instituta cum auripagmento, & sicuti etiam porro antimonium crudum, quod ignem nondum expertum est, intus si sumatur, nocendi facultate caret, quam statim recipit si sulphurea ejus pars igne separatur Vel In auras disjicitur eui dem etiam in modum crudum auripigmentum sine noxa assi initur, quam statim exscrit, simul ac ejus sulphurea pars ab arsenicali fuerit sive per ignem sive per salia dissiciata. OBOERVATIO. II.
Antimonio ejusque sulphuri S natura ac virtute & variis illud praeparandi modis.
ANtimonium minerale esse ex sulphure & mercuriali sive arsenicali quadam substantia consertum,
277쪽
naratro ac birtute , Dariis modis Oeta 3 res extra omnem dubitationem inter chymicos posita est. Cujus vero naturae sit illud sulphur , non Omnes aeque perspectum habent. Communis fere est Opinio veterum,
ad auri naturam id ipsum proxime accedere, praesertim quum aurum depurandi & splendidius reddendi, sit cum ipso aliquoties fundatur, peculiari gaudeat virtute, & quum huicantinnoniali sulphuri ob hanc rationem singularis & plane
eximia confortans seque ac sangui iactu depurans Virtus adscribi soleat, hinc chymici omni tempore in eo Occupati fuerunt , ut purum illud sulphur extraherent variosque eo fine modos excogitarunt , dum vel via sicca vel humida usi fuerunt, vel enim tincturas variis artificiiS ex eo concinnarunt, vel sublimationibus aut praecipitationibus illud elicere conati sunt. are sulphuri, quod auratum di runt, floribus e iam antimonii, quos tincturam siccam appellarunt, ex sale ammoniaco & vitro paratis, & cinnabari antimoniali, utpote quae sulphur antimonii purum in se contineat,atque tiri stUriS antimonii , mirabilem ac pene divinam in medendo gravibus &chronicis passionibus virtutem adscripserunt. Verum enim Vero ex ignorantia Vcrae scientiae chymicae illi errores nati, atque infeliciter etiam ad medendi a tem traducti sunt. Nam sulphur, quod inest antithonio, ejusdem naturae, indolis ac texturae est cum sulphure minerali Vulgari, neque virtute atque efficacia ab eo discriminatur, id quod jam variis experimentis & argumentis demonstrare al- laborabimUS. Primo omnium vero dicendum est, non esic illud verum ac purum sulphur, quod ex antimonio, debito ignis gracia administrato , instar florum in alambicum adscendit &sublimatur ; nam utut flammam concipiat more sulphuris fumum tamen emittit ex flavo albicantem instar auripigmenti; praeterea vehementem emeticam hi flores custodiunt virtutem, haud inevidenti argumento, una cum sulphure puro minerali in hac operatione stimul elevatam suisse aristissimo
278쪽
LIB. III. Og . II. De antimonio ejusques hims ipsi cobderentem regulinae sive drasticae substantiae quandam portionem, id quod praeter alia etiam rubicundus color testatur.
Nam si arsenicum album, summum illud venenum, cum dimidia parte sulphuris vivi miscetur, & massa inde emergens sublii natur, flores etiam rubicundi, virtutis drasticae, & qui ardent & fumum rubicundum & album praebent, in sublime feruntur. In esst enim sulphuri minerali vis sese intime jungendi cum corpusculis arsenicalibus eaque siccum in
altum evehendi. Hujus rei clarissimum documentum ipsa cinnabaris tam antimonii, quam Vulgaris praeparatio suppeditat, utpote mirabile est, quod vix quarta pars sulphuris, corporis sua natura valde levis & spongiosi, tres partes mercurii, ceu corporis post aurum gravissimi, in altum evehere & secum abripere queat. Ac licet etiam antimonium cum sale ammoniaco mixtum, quod mira quoque efficacia pollet corpora gravia su sum tollendi, beneficio ignis fortioris sublimetur, tamen flores inde producti non pururni & a consortio regulinarum partium alienum sulphur , quod eX emetica eorum virtute constat, comprehendent.
Sequitur jam, ut ad vulgare illud, & in os cinis pharmacevticis notissimum sulphur, quod auratum dicitur, meditationem nostram conVertamus, cujus naturae illud sit, imdagaturi. Praeparatur hoc ipsum, si antimonium cum nitro &tartaro, Vel etiam cum solo tartaro aut sale ejus, vel cruneribus clavellatis, mixtura d bita proportione facta, funditur,& facta fusione regulus a scoriis separatur, in quibus sulphur antimonii a sale alcati resolutum & cum eo mixtum contineri, constans est chymicorum sententia, ob hanc maxime rationem, quia salia alcatina in distatuendo sulphure minerali magnam praestant efficaciam. Affunditur scoriis aqua communis di coctione elicitur lixivium, & sulphur infuso liquore acido cum tetro odore in forma pulveris , coloris a rantii
279쪽
rantii in fundum dejicitur, & partim ob colorem, partim etiam, quia creditur naturae solaris esse, auratUm Vocatur.' At vero illud non est e genuinum & intestrum antimonii sulphur, sed corpusculis etiam virulentis substantiae arsenicalis & regulinae confertum, primo ex colore illo aurantio, quia miscet partium mercurialium & sulphurearum ordinario provenit, deinde ex fumo illo, si accenditur, partim rubicundo, partim etiam albo, qui instrumentis ferreis se apponit,& denique ex virtute summe drastica & emetica hujus sulphuris aurati id colligere clarissime licet. Accedit & ille error qui plures hodieque tenet, ac si in scoriis reguli a salibus alcatinis sulphurea saltem antimonii portio eXtracta contineatur , quam opinionem falsam csse , & praeter sulphur etiam regulinam substantiam ibi o cultari, statim ad oculum ostendere in proclivi est. Siquidem quando illud, quod a decoctione scoriarum cum aqua relinquitur, siccatur, & ejus quatuor partes cum Una Parte carbOnum & duabus partibus nitri funduntur in crucibulo, insignis quantitas reguli secedit inque fundum fertur. Nam probe notandum est, quod salia alcatina, pura& integra,neque per coctionem, neque perfusionem in igne, metalla, quae mercurialis prosapiae sunt, ut aurum, argentiam, plUmbum , vel regulum antimonii aut mercurium aggrediantur ac
dissolvant: at vero si sal alcati cum sulphure vulgari miscetur, emergit inde massa, quae omnia indistincte metalla, stave mercurialis, sive sulphureae indolis sint, aurum nempe, argentum, plumbum , & ita etiam regulum antimonii fusione per ignem adoritur , inque calcem Vel crocum convertit. am regulus antimonii cum hepate sulphuris , quod eX sale tartari & sulphure conficitur, in crucibulo fusus statim amittit suum splendorem, & quasi in scorias convertitur. Livivium exinde paratum, & affuso liquore acido praecipitatum,
non amplius pulverem album, sive lac sulphuris, ut fieri solet cum solutione sulphuris communis in forti lixivio, sed pulverem aurei coloris & virulentae virtutis in fundum dimittit.
280쪽
,.6 Llg. III. OBS.IL De ciuit Uio ejusque sulphuris Ex quibus experimentis manifesto cognoscitur non genuinam eam esse methodum sulphur per salia alcalia median te fusione separandi a regulo, sed alium esse inquirendum modum , quo lulphur antimonii purum & a contagio regulinae substantiae immune haberi possit, cumque jam paucis exponere animus est.
Primo regulus antimonii ex limaturae martis parte una& partibus duabus antimonii parteque dimidia nitri lege artis elaborandus est, qua ratione insignis quantitas reguli obtin tur, adeo , ut eX libra una antimonii medica circiter septem imo octo unciae haberi Possint, quum vix tertia pars ejusdem ponderis, cum salibus si negotium conficiatur, haberi possit Postea scoriae a regulo separentur , quae nil nisii ferrum cui sulphure antamonii & partibus terrestribus mixtum complectuntur, hisce spiritus vitrioli generosus sufficienti quantita te affundi debet, qui dum aggreditur & solvit ferrum atque cum ipso in vitriolum fatiscit, sulphur antimonii in fundo vasis relinquitur, quia spiritus Vatrioli nullum ingressum in mix turam sulphuris habet. Hoc sulphur siccatum , non secus ac vulgare ardet fumumque sulphuri proprium emittit, solutum in lixivio ab acido album praecipitatur, & conjunctione debita cum araento vivo in cinnabarim convertitur. QSecundus modus praeparandi purum & sincerum antimonii sulphur cum cinnabati ejus instituitur, quae sine omni dubitatione ex mercurii & sulphuris antimonii intimo per ignem connubio enata fuit. Haec cum aequali portione limaturae martis miscenda& retortae vitreae committenda est facta destillatione in arena ; ita validiori ignis gradu subministrato mercurius in forma currente prolicitur, & sulphur adhaeret limaturae martis. Mixtura ita e in retortae fundo relicta eximenda est, cui sit affunditur sufficienter spiritus vitrioli mars solvitur, ta sulphur ab ejus amplexu divellitur. 'Datur porro alia via ex antimonio sulphur educendisii nempe ipsit affunditur aqua resis, tunc cum impetuosa esse