Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

241쪽

as salsas sordes intus detineat, quae praVam & scorbi iticam sic dictam sanguini & humoribus inducunt intemperiem, a qua longae & graves corporis assi ictiones proveniunt. Ejusmodi itaque in locis, quibus vappidus& iners aes incumbit, magnamimo pene incomparabilem medicinam esse sulphureum carbonum fossilium vaporem, extra omne dubium est; idque exemplo hujus urbis Hallensis confirmare licet. Immensa Vaporum aqueorum copia non modo ex Salae fluvio , in multa brachia distuso, sed potissimum etiam ex salis coctione, dum singulis diebus vel centum centenarii aquae evaporare debent, in atmosphaeram , quae urbem hanc cingit, transnaittitur, quo sit , ut, nisi adsit venti cx oriente vel septentrione flatus, qui tantam vaporurn copiam dis-jiciat , & ab urbe hac depellat, mane & vesperi tota urbis regio nebulis obsideatiir ; id quod minus pro sanitate esse, quilibet facile dijudicare poterit. Sique ullo loco olim in lum scorbuticum, phthisis, febres purpuratae & mali moris regnarunt, iis certe haec urbs fuit obnoxia. Postquam vero ante viginti annos carbones fossiles ad salis cocturam usurpare coeperunt, sane horum Vapore: ita purgata est atinosphaera, ut sublato hoc aeris vitio omnes huic loco familiarissimi morbi fere penitus siluerint. Nullum olim incidisse morbum, cui non quippiam scorbutici conjunctum fuerit, perpetua & constans medicorum querela fuit. Plurimos juvenes phthisis jugulavit , dysenteriae, febres petechigantes & scorbuticae maculosae crebrius hunc locum infestarunt, qui omnes & singuli hactenus morbi tantummodo sparsim visi sunt. Verum enim vero contra haec quosdam insurgere audio, non salubrem, sed potius sanitati infensium esse fossilium carbonum Vaporem, quod ipsa metalla, praesertim ferrum &plumbum, in fenestris adoriatur eaque consumat, &ubi densis hortis incumbat, arbores & frutices steriles atque exsuccas reddat. Porro illud objiciunt, quod in Anglia peculiaris morbus, Londino proprius, consumtionem quem Vocant,

qui ex nimia aridura constrictione pulmonalium vesicularum nasci-

242쪽

Lip. II. Ops. XXIV. De carbonibus fustibus nascitur, inde excitetur: denique, quod vapor hic quippiam

a natura alieni & foetidi spiret. Quibus tamen singulis reponendum esse ducimus, s mum, ex sulphure minerali & ex aceto prodeuntem, longe majori leviora illa deporosa metalla, ut ferrum & plumbum, consumendi facultate pollere, & tamen ad depurandum in peste aerem & humida loca exsiccanda ipso nihil inveniri excellentius. Quin imo fumum hunc minime offendere sanitatem eorum , qui aedificia quasi infumata , & in quibus plumbum,

quo cohaerent fenestrae, corrosum apparet, incolunt, quotidiana experientia edocemur, cum nec in pectore aliquid serintiant incommodi.

Nihilo minus vaporem hunc nimia copia & densitate nocere posse , equidem firmiter mihi persuadeo. Nam sicut

exhalatio ex gummi balsamico , naturae amico, V. g. mastiche, benetoe, balsamo Peruviano valde copiosa ingrata est:

ita multo magis densus bituminis non adeo gratus vapor incommoda creare potest, quod tamen non tam vapori ejusque naturae, sed potius ejus nimiae quantitati adscribendum videtur. Quare non mirum est, quod Londini, ubi praeter aeris crassioris usuram, ciborum & potuum, praesertim vini spirituosi, ingurgitatio morbidam humorum dispositionem ingenerat, nimia vaporum ex accensis carbonibus fossilibus copia noceat& pulmonibus ariduram quandam inferat. Quod attinet vero ad illud dubium, tetrum hunc esse vaporem, a quo nimirum ipsa natura abhorreat, & qui ne vis & membranosis partibus minus sit amicus, atque etiam ii qui nervorum & capitis debilitate laborant, minime conVeniat : huic regerendum esse existimamus, foetida, licet delicatioribus naribus non semper sint accepta, tamen non statim sanitati esse infensa, exemplo spiritus fuliginis, lumbricorum , cornu cerVi, qui omnes sunt foetidissimi. Quantum vero hi praestent in erigendis viribus, in sanguinis & humorum integritate servanda & depuranda sanguinis massa, vel vulgo medicorum non ignotum est. Porro etiam non omnibus

243쪽

dios eortini τ ore noni Meo noxio.

hus accepta sunt suaveolentia, sed mire ab iis laeduntur, id quod maxime imbecilli generis nerVosii foeminae tes antur, quae magis ferunt graveolentia, imo a tetris vaporibus sola men acccipiunt.

OBSERUATI O XXV.

Qua per eX periclenta Origo atque generatio calculorum renalium oster,ditur.

Uriosa admodum observatione digna sunt experimet

ta, quae cum calculis humanis renatibus instituimus, quare operae pretium nos facturos duximus, si ea hic recenseremus, Sumsimus nempe calculos diversae figurae, coloris, magnitudinis, soliditatis & ponderis, ex diversiis subjectis de sequentia phaenomena atque effectuS observavimus.' Primo calculum , qui circiter tria grana ponderabat, carboni ignito & flatu animato imposuimus , qui mox mutavit colorem flavescentem, & nigricans factus, statim odorem salis volatilis fortem sine visibili singulari fumo exspiravit, &totus fere consumtus fuit, pauca saltem nigra materia relicta, quae gustu explorata insipida nullum salis vestigium prodidit, neque injecta spiritui salis effervescentiae notam exhibuit. D inde aliquot calculos in mortario in formam pulveris subflavi redegimus, de quo sumsimus, quantum cultri cuspis capit, idque carbonibus vivis injecimus, unde mOX totum conclave v latili foetido odore, qualis ex cornibus combustis exhalat, repletum fuit, relicta parva & exigua materia. Sumsimus postea grana decem pulveris calculosi & ad fusa aquae pluvialis uncia semis coctio instituta fuit, ita aqua turbida, subalbida, quae supernatabat, apparuit, quam effudimus se aliam igne paulo acriori subdito adfusam coximus, Dd quae

244쪽

LIB. II. Ogs. XXV. 'io ostenditur quae parum inde mutabatur , pulvere, qui dissolutionem ulteriorem respuebat, in vase remanente. Aquam istam albidam & turbidam leni calore inspissavimus, ita remansit albicans sicca materia, saporis paululum amaricantis salsii: haec salina materia, candenti carboni imposita, nullum dispergebat odorem , neque etiam cum illo spiritu acido effervescebat, neque cum pativillo salis tartari inlaeta, odorem salis volatilis, ut ammoniacum solet, prodebat: relictus Vero a solutione ac coctione pulvis siccatus pristinum volatilem foetidum odorem in nares adstantiam diffundebat. Adfudimus porro integris lapidibus aliquot, qui magnitudinem seminis coriandri aequabant, spiritum vitrioli, in alio vitro spiritum salis, sed nulla inde orta fuit solutio, exiguis tantum bullulis in altum elevatis. Aqua autem fortis bonae notae, in alio Vitro calculis integris adfusa, alium plane exhibuit effectum , siquidem moX cum intensa effervescentia solutio fuit sequuta, adeo, ut drachma una menstrui scrupulum unum calculorum levi accedente calore penitus dissolverit: solutio turbida albicans paulo spissior apparebat. Instillavimus huic solutioni oleum tartari per deliquium ad saturationem Usque, eXOrta fuit effervescentia, & quod mirabile, nulla praecipitatio cujusdam materiae solidae in fundum, sed mixtura flavescens & pellucida fuit, nitroso sapore imbuta. Vehementius Vero confligebat cum calculis hum nis spiritus fumans, qui totam compagem calculi solvebat, nulla etiam praecipitatione post affusum liquorem alcatinum sequuta. Ex hisce experimentis diligenter institutis plura in usum nostrum elicienda esse existimamus. Primo clarius exinde adparet, in lapidibus , quos renes gignunt, nullum sal fixum alcatinum , neque terram alcatinam manifestam contineri, quia nec integri, nec in pulverem contriti, neqUe etiam combusti efferVescunt, nec solvuntur a liquoribus acidis,

quod alias omnibus alcatinis, sive fixa sint terrea, sive salina, proprium est.

245쪽

origo atque generatio calculorum renalium. et it

Secundo, luculenter rade perspicimus, non compositos esse eos ex sale tartareo vel ammoniacali medio , quia ad mixturam tartari nec effervescentia , nec odor salis volatilis excitatur, neque sal ex solutione cum aqua inspissatum, igni impositum, odorem salis volatilis exhibet. Tertio, illud quoque clare atque evidenter deducendum ex hisce experimcntis videtur, humanos calculos non, uti fert opinio vulgaris, ex terra lapidosa , fixa & calcarea esse coalitos , quia nempe tota substantia calculi igni impossita avolat, & in fumum volatilem salinum , qualis in animantibus eorumque partibus datur , resolvitur, id quod omnibus lapidosis fixis & calcareis terris negatum est. Quarto, nullam pinguedinem, vel oleosum aut sulphvretum principium eorum mixtionem ingredi, ex eo colligimus, quod non flammam concipiunt, nec crassum Vaporem emittunt, neque etiam per destillationem, quod ab aliis novimustentatum , quidquam olei largiuntur. Quum vero substantia corum maxima aqUeO , acido spirittioso & alcatino liquore indissolubilis sit, ex mucosa &glutinosa quadam materia paulo fixiori eos compositos esse, recte concludimus, quam tamen mucositatem, quoniam combustibilis est, rectius animalis, quam mineralis regni partem habendam esse arbitramur. Quapropter verosimillimum est, calculorum, qui in partibus animantium concrescunt, materiam a glutinosa& terrestri parte sanguinis , lymphae vel seri esse derivandam,

utpote quum animadvertamus, a sanguine exsiccato atque in aqua fervente soluto remanere materiam mucidam fusci coloris, quae nullis menstruis, seu aqueis , seu spirituosis & acidis , praeter spiritum vitrioli, dis luitur ; igne Vero combusta cum odore salis volatilis avolat: idem fit cum caseo, qui non nisi lactis crassior & mucosior est portio coagulata, qui omnem respuit solutionem , igni autem injectus odorem urinosum volatilem largiter suppeditat. Id vero maxime inter nostra experimenta observatione dignum Videtur, quod

solus spiritus nitri acidus, seu aqua fortis, jus & potentiam ha-

246쪽

I fp. II Og . XXVI. Sol tolatile

beat horum calculorum compagem & coagulum ex toto disesolvendi, qua alii minerales spiritus, fortius adhuc concentrati, plane destituuntur. Ex quo id disci posse arbitramur , calculos, qui in partibus corporis hic inde inveniuntur, non mineralis vel si-xioris terreae, sed animalis esse prosapiae, sitquidem spiritus ille volatilis, penetrans, acidus, qui in nitro continetur, hanc maximam prae aliis acidis praerogativam habet, ut animantium parteS siiccas, membranas, carnes, Ossa, humores siccatos concretosque dissolvat. Quod vero solutio calculi renalis facta cum aqua forti, adfuso sale tartari soluto, non turbetur, vel in fundum solutam materiam deponat, id manifesto etiam arguit, non terreum fixum lapidosum vel calcareum inesse hisce calculis elementum , sed in minimas partes dissolubile, quae intimam cum partibus alcatinis unionem non detrectant.

OBSERVATIO XXVL

Sal volatile siccum Anglicanum.

Hoc praeparatur ex sale ammoniaco sequenti encheiresi: Sumitur libra una salis ammoniaci albissimi optimi &libra una cinerum clavellatorum in aqua Communi prius solutorum. Haec in cucurbita longiori invicem miscentur, affunditur mensura semis spiritus vini rectificatissimi, &leni ignis gradu in arena destillatio adornatur. Ita ascendit sal volatile siccum in alembicum copiosum & valde solidum succedit postea spiritus Vini, qui valde saturatus hoc sale volatili & intime mixtus cum eo exstillat in vas recipiens: adeoque una destillatione habemus sal volatile siccum & sal volatile liquidum. Siccum sal volatile, si bonae notae assumtum fuerit sal ammoniacum, Obtinemus satis insigni copia, & quidem

ad libram semis. Praeter sal illud, quod in liquore spirituoso

247쪽

Iccum Anglicanum. et Iscontinetur, satis notabilem quantitatem salis volatilis spiritumi rectificatissimum in se recipere posse, hic spiritus, in destilla-itione hiipis salis volatilis prodiens , liquide demonstrat, stis nempe huic admiscetur oleum vitrioli, tunc illud effervescit cum sale volatili, & ambo junguntur in sal tertium ammonia- cale , quod facta leni evaporatione siccum fit. Ex quibus experimentis elucet, tres fere partes salis alcatini urinosi ex sale ammoniaco haberi posse. Spiritus, qui prodit in destillatione, valde urinosus, fortissimi est saporis & odoris, neque a spiritu vini rectificatissimo admixto praecipitatur, quemadmodum fit cum spiritu salis ammoniaci cum aqua parato. Ex quo discimus, sal volatile salis ammoniaci in aqua solutum minUS promte ingredi spiritum vini rectificatissimum, ac si destillatio cum spiritu vini laeta fuerit. Tunc enim sal volatile a particulis sulphureis spiritus vini exaltatum & attenuatum amicum jam magis conjugium init cum spiritu vini rectificatissimo, sine ullo coagulationis vel praecipitationis actu aut vestisto. Ex hoc experimento etiam id fluit consectarium, errorem esse chymicorum, spiritum vini rectificatissimum non posse in se recipere salia , si1Ie eundem nullum ingressum habere in corpora salina. VidemUS hic Omnino contrarium , ubi ingentem quantitatem salis volatilis, quod spiritu vitrioli affuso in sal ammoniacum abiit, in sinum suum recepit, adeoque id tantum valet de salibus rudioribus, non

vero de subtilis alis, sive portione subtiliori inflammabili admixta praeparatis & nobilitatis. Quando tres partes spiritus vini rectificatissimi affunduntur uni parti salis volatilis liquidi, tunc commodissimum

sit menstruum ad solvenda cujUSque generiS Olea eaqUe aromatica , ut sic ex tempore secundum exemplar spiritus oleosi Sylvii spiritus volatilis aromatisatus vel oleo aromatico essentificatus, & ad multos usus idoneus, confici queat. Notatu dignum experimentum est, quod liquidum hoc

sal volatile sive spiritus vini rectificatissimus valde saturatus

248쪽

a IlLig II. Ops. XXVI. Sol volatile

sale volatili cochleari argenteo affusus, flamindeque admotus candelae , dissiculter eam suscipiat, sed mOX eXtinguatur.

Quando Vero rursus admovetur immediate flammae, iterum

mixtura inflammatur, sed mox flamma desinit, quod aliquoties sit. . Ratio in promtu es : renuit enim sal volatile copia osum, cum spiritu vini rectificatissimo copulatum, inflammari, ut potius inflammabilitatem spiritus minuat atque impediat. Sedet quandocunque tres partes spiritus rectificatissimi associatae fucrint uni parti superioris spiritus , tunc flamma continuatur, neque desistit, donec omnia fere fuerint defla grata, sale volatili etiam igneo motu in auras dejecto; idque cam ob causam contingit, quia tres partes spiritus sulphurei facile vincere resistentiam possunt unius partis salis volatilis, minus inflammabilis. Liquor cum salina substantia, quae relinquitur a destillatione in cucurbita, quam caput mortuum Vocare solent, plane mediam naturam induit, ita prorsus, ut sapor inter salgemmae vel commune & inter hoc ipsum sal nullam reperire possit discrepantiam. Nullus jam sapor alcatinus lixiviosus es , utut hujus dupla major portio sale ammoniaco ad praeparandum sal volatile sumatur.

Hoc sal solutum in aqua communi & filtratum , ut a fuliginosa terrestri rudiori substantia liberetur, postea leni calore in tigillo inspissatum, largitur sal neutrum fortis saporis ali communi Zmulum, quod Sylvius digestivum vocavit, quia cruditatibus viscidis, quae prima in regione haerent & digestionis negotium turbant, abstergendis aptissimum est. Et novi medicos, qui unico hoc sale intermittentes a vitio digestionis & ventriculi producta, febres expugnare non sine successu sciunt. Productio hujus salis, quod exacte naturam medii &communis refert, nOS docet, minimum unam partem salis acidi a sale communi, quod ad confectionem salis ammoniaci usurpatur, profecto inesse sali ammoniaco, eamque quatuor fere partes salis alcatini, nempe in cineribus clavellatis

249쪽

s cum Anglicanori

contenti, saturare, inque medium sal con Vertere posse , unde refutatur eorum error, qui statuunt, non acidum ex fab

communi, sed ipsum sal commune vel marinum in substantia compositionem salis ammoniaci ingredi, quod si esset, non potuisset sane sal alcati in sal neutrum degenerare.

OBSERUATIO XXVIL

Methodus salia volatilia oleos a in forma sicca praeparandi.

Exuulgatae cognitionis res est, quod eX omnibus partibuS animantium, praesertim durioribus , nimirum Ossessibus, ungulis, dentibus, igne fortiori adurente, praeter phlegma, spiritum S: oleum, sal etiam volatile elici posse sit, non mediocri in copia , quod tamen multum olei adhuc in sinu suo fovet, & inde etiam saporem & odorem suum mutuatur , uti videmus in sale volatili cornu cervi, eboris, dentis apri, Unicornu animalis, ungularum alcis, Viperarum, ubi omnia harum partium salia volatilia in eo quidem conveniunt, quod sint salinae alcatinae volatilis naturae, differunt vero ratione saporis, odoris & quodami nodo etiam coloris, quia has proprietates ab oleo harum partium specifico S proprio quodam nancisciantur. Quando igitur harum rerum copia ex animali regno& instrumentorum etiam, quae ad destillationem hujus salis volatilis requiruntur, apparatu destituti, compendio atque etiam cIam lucro per artem velimus producere haec salia Volatilia, V. g. sal Volatile cornu cervi, oboris, tartari, Vel fuliginis , tunc assumendum est tantummodo sal ammoniacum idque miscendum cum debita portione salis alcati, post ad libram unam hujus massie uncia una adjici dcbet olei, V. g. cornu cervi foetidi, si velimus producere sal volatile cornu cervi, vel si expetimus sal volatile viperarum aut fuliginis , olei empyreumatici viperarum vel fuliginis uncia u-

250쪽

ai 6 LIB. II. Oas. XXVII. M ibodus folia volatilia Setna, affundendo spiritum vini rectificatum ad mensuram circiter unam, & inchoanda est destillatio eodem modo, ut supra docuimus in preteparatione salis volatilis sicci, tunc ascendit in alembicum ex eo eximendum sal volatile, quod omnes proprietates, sali Volatili cornu cervi & reliquis similes habet, imo longe pulchrius, albicantius, neque tam foetidum , ut genuinum, est

Processus hac nititur ratione et datur tantummodo unum sal volatile purum in universo animalium regno, quod non nisi ab ipso oleo admixto suam specificam accipit cum sapore & odore virtutem. Hinc quia eX sale ammoniaco salvolatile purissimum, omni Oleo privatum, haberi potest, id accipi debet, quod postea pro lubitu cum oleo quodam ei pyreumatico imbui & sublimatione essentificari potest. Nam quandocunque sal Volatile cornu cervi genuinum affusione spiritus rectificatissimi tractatur , & repetita affusione oleosa ejus pars extrahitur, & postea illud, quod relinquitur, cum

cornu cervi usto vel sale tartari miscetur, & denuo sublimatur, ut OmniS Oleosa portio separetur, tunc videmus , sal ascendere , nullius fere odoris vel saporis, & quod cum salevolatili salis ammoniaci per Omnia convenit. Sal volatile salis ammoniaci si habetur purum, extempore mixtum cum quovis Oleo cephalico v. g. florum lavendulae, melissae , majorance, rosmarini acquirit odorem gratissimum & virtutem etiam imbibit ab hoc oleo cephalicam & nerVinam, adeoque exterius naribus oblatum, in morbis capitis, qui ex nervorum debilitate & atonia nascuntur, in coryZa etiam & catarrhis, naribus obstructis, dolore capitis gravatiVO, Oculorum etiam vitiis &visus imbecillitate, item ad excitandum in epilepsia, syncope, affeci i-bus soporosis, efficaciam edit exoptatissimam. Notandum hoc loco est, quod mixtio olei cum hoc

sale commodissime instituatur , si prius illud in aliquot partibus spiritus vini rectificatissimi fuerit solutum.

SERV

SEARCH

MENU NAVIGATION