Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

231쪽

naturo, elementis ch micis virtute. is tem corpori nostro similem , habet & aliam, qua insigniteri reficit intemperiem humidam emendat, eXiiccat, a putredine defendit & spiritus recreat, quare loco medicamenti

ubi virium jactura incidit, ubi sanguinis robur deficit & dissi patio spirituum metuenda, adhiberi potest, sive in jusculis,

quae cum vino, saccharo & cinnamomo parata sunt, vel etiam in aqua ejus destillata saporis suavissimi, in phthisi, hectica& virium defectu egregia. Taceo ejuS Usum externum,

in capitis dolore , & ubi dissipatione humorum stagnantium.

Tandem panis hic crassior singularem quoque fovet

virtutem, aliis panibus non concessam, quod licet sit crassessioris texturae, alvum tamen subducat. Notata haec virtus jam olim fuit ab Hippocrate , dum scribit L a. q. p . 23. Ponem ex farina integro non excussu sisum subducere , purum oero minus, sed magis ictam consipare. Hanc virtutem Maxime derivandam eisse existimo ex furfuribus rigidioris teX-turae ac figurae, qui tenuissimas intestinales fibras ad motum excretorium promtius sollicitare & irritare continuo posse sunt, furfures enim teste Galeno virtutem habent detersoriam. Hinc artis opera tractantibus observare licet, talia juscula ad vum laxam servandam esse accommodatissima. Quod concernit medicamenta, ex pane hoc mestpha lido concinnanda, ex illis laudem eximiam meretur ad vires restaurandas & humidum homogeneum corporis in fervore hectico resarciendum aqua, quae paratur sequenti modo: Su matur libra una panis contun, succi cancrorum fluviatilium libra semis, roris majalis librae quatuor, aquae rosarum Unciae quatuor, nucistae uncia dimidia, croci drachma una , destillentur haec invicem in balneo, ut vocant, Mariae moderato calore, sic prodit aqua egregie confortans, sua issimidoris,stomacho grata & ad restinguendum aestum hecticum eximia, si quotidie ad mensuram di idiam sumatur vel sola, vel evm'pulvere cornu cervi philosophice praeparato.

232쪽

ios Lip. II. Ogs. XXIIL De succino, ejus generatione Porro sit aqua spirituosa stomachalis expetitur,destillanducpanis hic est cum vino Rhenano, adjecta nuci, & cinnamo mi sulficiente quantitate ; fit eXinde aqua stomachum corro borans, in nimia ejus laxitate, vomitu, appetitu drice tofumine proficua. Praeterea spiritus ex pane sicco in retorta de stillatus & ab oleo suo foetido probe purgatus , medicamentum sudoriferum est naturae non adversum, atque ad sanguinis impuritatem tollendam utilissimum. Si radiis solis per aliquod tempus exponitur , tincturam induit rubineam. Funius hujus spiritus laudes recenset Tachius in tarcu.

OBSERVATIO XXIV

De succino, ejus generatione in terra &varia solutione.

Ellus, amplissimum illud naturae promtuarium , non

tantum varii generis metalla, mineralia, lapides, te ras ac salia in viseeribus suis habet recondita, sed insuper etiam benigno sinu fovet corpora sulphureae indolis, pinguia, unctuosa, tenacia, quibus bituminum appellatio contigit. Non communis est bitumini natura cum sulphure vulgari & minerati: hoc enim per destillationem ncutiquam in oleum vel spiritum dissiuit ; bitumina vero in vase vitreo destillata oleum & spiritum cum terrae ela& inerti largiuntur. Sulphuris vero mineralis tam vapor, quam odor plane dissimilis est illi, quem corpora bituminosa exspirant. Numerantur vero duo imprimis bituminum genera: alia enim sunt nobiliora, alia ignobiliora, utraque vel sicca vel fluida. Nobiliorum censu comprehenduntur ambra &succinum: ignobiliorum classem ducunt lithanthraces , cadibones fossilas, terra ampelites atque asphalium, quae tamen consistentia & bonitate multum a se invicem dissident. Pe tinent

233쪽

tinent huc etiam naphtha & petroleum , qu3 tamen fluidam habent substantiam, qua distinguuntur a reliquis, in inlidio

rem massam coalitis. . . o m

Quod. speciatim succinum attinet, uber & artiuens ejus proventus est in Prussia, quae regio genuina ac prompria iuccini patria celebratur. Quamvis autem sit terrae metus , datur tamen ejus copia in mari Baltico ad litus Suda- vicum , ubi finiuinis undis innatat interque fluctus fertur, quod inde retibus expiscari solent. Loca succini lancia imprimis

inoni f. Nec vero est hoc bitumen maris progenieS sinam mare Vento ac tempestate commotum illud saltem ex terrae V1sceribus eluit, & impetu fluctuum secum abripit, tanden que litoris confinio admovet. Longe rectius autem bitum1 nosum hoc corpus mineralium classi accensetur, siquidem terrae soboles eu, & pariter ac carbones fossiles, Vel reliqua mineralia, proprias intra venas colligittar. Illi venarum tractus ante aliquot annoS julsu I Olentissimi Regis Friderici hunc in modum detectae sunt. diendo nimirum primo in conspectum venit arena, qua lud lata stratum sese obtulit argillaceum ; post terra profundius subruta stratum aperuit ligneum, ex ligno quasit Vetusto, flammmam tauten concipiente, coagmentatum , sub cuius fundo plerumque deprehensa est minera vitrioli, ex qua libem aerie osita, non secus ac ex minera martis Hassiaca , V1triolum, Omnis venerei contagii expers, effloruit. Denique terra altius suffosili inventum est stratum arenaceum , idque bono admodum omine , ex hoc enim con

Ventcntibus instrumentis dives succini copia variis in locis eX- tracta fuit. Nam digna res observatione est, quod arena ma trjX succini esse soleat, hinc ubi intra terrae sinus Ossenditur arcnae copia, ibi interdum spes succini reperiundi ostenditur. Hac ratione hi Marchia prope Κustrinum , item in tractu Stolpensi & Dantis cano ex arena eruitur. Reperitur certos in cumulos collectum, quod germanice exprimi sol ex

234쪽

Lig. IL Ops. XXIII. De succino, e ac generatione Ex quo arguitur Omnino fabulosus error , succinum esse arborum restinam, quae ex earum cortice destillet in mare ibique solis calore in ejusmodi corpus digeratur. Modus, quo generatur hoc bitumen, talis nobis esse videtur : Ex ligno ulo bituminoso fossili, cujus mentionem paulo ante injecimus, accedente calore subterran oleum destillatur , naphthae vel petroleo admodum simile, quod per supposita strata per mineras vitrioli trajectum , ab admixto ejus acido in corpus resinitarine coagulatur ; quam quidem sententiam ea, quae sequuntur , reddunt consim

tiorem.

est, quoniam illud sepius ab ipsa natura in formam rotundam conglobatum conspicitur. ab Frustis succini interdum varii generis insecta inclusa haerent, quod neutiquam fieri potuisset, nisi materia, qua circumVolvuntur, fuisset liquida. g) Quod ex oleo, petrolei aemulo, succinum concreverit , ex eo colligere licet, quia oleum, ex succino paratum, & odoris & virtutis similitudine proxime accedit ad p troleum, dum hoc aeque dissiculter, ac succini oleum, a rectificatissimo spiritu dissolvitur. b Autor est Charieton, sagax, ii quis alius, rerum naturalium observator, in tractatu uefossilibus Pag. 28 . saepius inventa esse frusta hujus bituminis, quae naphtham ac petroleum intus conclusum tenuerint.

I Sal acidum succini admodum fixae est indolis, suaque Virtute non cedit vitrioli acido.6 Magno hujus rei documento est experimentum iblud physicum, quo animadvertitur, olea destillata ad unum fere omnia , inque iis etiam aromatica cum oleo vitrioli vel aqua tarti generosiori commixta, in massam densari resini- forinem, quae igni admota ad flammam concipiendam promta ac parata est.

235쪽

in terra ct varia solutione.

) Ligna in er fossilia & carbones fossiles, praevia destillatione & reectificatione, fundunt oleum , oleo succini& petroleo simillimum. 8) Denique magnam probationis vim habet ipsa,

quam supra commemoravimus, stratorum dispositio, quorum primum est ligneum alterum vitriolaceum, & tertium ex arena conflatum, in cujus ima parte succinum, & quidem per frusta sparsum, offenditUr. Ingens succini ubertas est in litoribus maris Sudavici, eo imprimis tempore, quando Borealis venti vehementia stuctus & procellosas tempestates concitaverit. Vero enim simile videtur, quod mare, dum per loca illa subterranea, quae alunt succinum, coeco lapsu fertur, eX iis vi atque impetu concussis frusta hujus bituminis divellat & secum aufferat. Succinum , si color spectetur, varium ac multiplex est. Optimae notae habetur pellucidum , Omnis mac lae expers, idque pretiosissimum , cui par auro pretium Chinens cs statuunt, ex quo etiam idola sua affabre & eleganter efformant. Ex hoc pellucido non secus ac ex vitro confectum nuper vidi speculum causticum conveXae figurae, quod Serenissimus Laiadgravius Hassite in rarithecio suo instructissimo possidet. Hoc trans parente inferius est album , sequitur postea flavum ac denique brunum, omnium utique vilissimum. Neque unum idemque est succini pretium ; nam quo majora ac puriora frusta sunt, & quo magis pellucent, eo etiam

carius venduntUr.

Caeterum vulgaris sermo circumfertur de succino nigro , quale tamen nusquam est obVium, atque adeo saltem precario creditur. Venditur autem hujus loco bitumen sos, sile nigrum &solidum, quod species asphalti est, atque in Amglia ex mineris carbonariis effoditur, ex quo incolae varia utensilia parare solent. De caetero succinum in pulverem si comminuitur, &cum aequali portione arenae miscetur, per destillationem in arena ex retorta vitrea insignem olei quantitatem largitur, Cc adeo,

236쪽

asu Lig. II. Ops. XXIII. De succhio eius generatione adeo , ut ex libra una unciae seX olei minimum haberi possint. Intensiori ignis gradu sub finem administrato , sal saporis acidi, crassiori oleo immixtum, in collum retortae fertur, quod ab olco separatum & rursus sublimatum sal succini volatile vulgo vocari solet, tametsi non adeo Volatilis sit nati rete, utpote non nisi intensiori igne in sublime elevatur. No men vero forsan adeptum est ob subtilitatem, quam in eo ha-

het cum sale volatili, ex partibus animantium destillato, quod demum prolectato prius oleo auctiori igne in conspectum venit. De oleo hoc succini id videtur notatu dignum, quod

non, ut alia olea destillata, tam amicum cum rectificatissimo spiritu ineat conjugium ; siquidem totum neutiquam solvitur, sed quaedam subtilioris olei pars tantummodo in spiritum secedit, indicio, multum mucilaginosae substantiae, quae etiam leni facta super carbones in Vase aperto eVaporatione & agitatione cum baculo, in conspectum venit, ipsi esse immixtum. Succini oleum si cum aqua miscetur & denuo ex vesica destillatur, multo evadit penetrantius, quod cum aliis in emplastrum redactum in discutiendis duris & inveteratis glandularum tumoribus desideratam suam non semel nobis probavit efficaciam: quod a destillatione in Vesica relinquitur,crassum & mucilaginosum crama est. De solutione succini quaedam etiam dicenda veniunt. Equidem optaverim , talis nobis esset cognitus modus, ut nonnulli jactitant, quo parva ejus frustula sine destructione ejus texturae in ingentis molis massam colliquari possint j sed tamen,quia non sine ratione dubito,utrum talis praeparandi modus cxistat, ea, quae nobis circa ejui solutionem perspecta fiunt hoc loco exponere animus est. 'Primo succinum totum fere solvitur cum forti lixivio si cum eo decoquatur, id vero paratur LX sale reguli antimonii caustico, quod , dum duae partes nitri cum parte una reguli antimonii forti igne in crucibulo fluunt, emergit, idque

aequali pon cite si cum succino di suffciens aqua am

237쪽

iu terra S tario solutione. et os funditur , decenti decoctione, succinum fere totum dissolvit , & , quod observatione dignum est, lixivium , quod

antea valde erat caustici saporis, acredinem suam non parum deponit ac temperatius fit, forsan eam ob causam, quod sallixiviosum ab acido, in succino delitescente, infractium &ci- curatum fuerit. Succinum hac ratione in liquorem redactum, est sane medicina in infarctibus viscerum dissolvendis & omnis generis eXcretionibus promoVendis, atque adeo in chronicis passionibus exoptatissima. Deinde mentio quoque liquationis succini, quae ad usus mechanicos & parandam vernicem praestantissimam eXpe- etitur, inque secretis habetur , injicienda est. Recipiunt siti

cini pulveris ali libram unam , quae in tigillo fictili conveni-cnti carbonum igne colliquatur, & haec liquida massa in laminam ferream infunditur, rursus comminuitur in pulverem a

que in tigillo fictili, addito primum oleo lini, quod cum lithargyrio prius coetum & praeparatum fuit, & postea spiritu terebinthinae , totum dis IVitur, quo vasa lignea & metali ca lege artis obducuntur , & dextre facta prius exsiccatione,

poliuntur.

Ex hoc processu facile colligere licet, succinum muDtum humiditatis aqueae & mucilaginosae in sinu suo recondere , quod prius liquefactione cum igne auferendum est, quo facto, tum demum oleum lini cum oleo terebinthinae aditum & ingressum in ejus gummeo-resinosam mixtionem habet. Neque enim oleum uibtilius & destillatum ad ejus solutionem solum aptum est, sed & olco expressi temperatum sit, necesse est, id quod luculenter subindicare videtur, silccini substantiam, praeter resinosam, etiam mucilaginosam esse.

Ultimo non possum , quin perquam curiosum , quod

ante aliquot annos institui cum succino, experimentum recenseam: indidi nempe pulveris alum succinum vitro conservati, & olei amygdalini duas partes affudi, postea hoc ubtrum imposui machinae Papinianae accurate claboratae , cujus Cc a tertia

238쪽

LIB. II. Osis. XXIV. De carbonibus sis Aptiae

tertia pars aqua repleta erat, Operculum exactissime clausi& subdidi per horam & ultra moderatiorem ignem ; VaS cum refrigeratum erat, succinum inveni in gelatiniformem & pellucidam massam colliquatum , pauco oleo liquido supernatante. Quo experimento clare discimus , expressa olea magna pollere facultate, firmam illam, quae in succino deprehenditur , teXturam ac compagem disibivendi, id quod maxime perficitur, quando adaucto aeris & aetheris elatere, corpuscula olei ingenti vi in succini tenuissimos poros per hanc machinam impinguntur.

OBSERUATIO XXIV. De

Carbonibus fossilibus & eorum vapore

Rimo carbonum fossilium eIementa chimico igne ad oculum demonstrare volumus. Ii ipsi igni aperto commissi & destillati per retortam , fundunt primo phlegma, postea spiritum sulphureum, paululum acrem, succedit oleum subtile, postea crassius, fundum petens, denique Ve, hementiori ignis tortura exprimitur acidulum quoddam sal, instar salis succini relinquitur nigra terra levis , quae ignita non amplius inflammatur, nec flammam, aut fumum emittit. Horum indolem explorandi causa, quae instituerim experimenta, breviter strictimque proponam. Spiritus, qui destillatur, prodit albus, temporis successu rubicundo bruno colore tinctus apparet, quod phaenomenon in spiritibus lignorum, tartari, myrrhae & quae sunt hujus en eris alia, etiam observare licet. Affuso spiritu acido salis, ullulae statim plurimae fundo vitri adhaerebant, quae deinde velut scaturientes sensim ac successive ad superficiem liquoris ascendebant, sine notabili tamen mixturae perturbatione: Instilla-

239쪽

ct eorum Dapore non sileo noxio. et Os

stillato spiritu nitri, major conflictus majorque apparuit liquoris turbatio.

A calce viva, spiritui huic sussicienter injecta, protinus spiritus volatilis nares forti odore compungebat. Admoto mixturae huic spiritu nitri, statim densus albus fumus prodibat, quod jucundo spectaculo semper observavimus, quando adjunximus spiritum nitri salibus vel spiritibus volatilibus. Oleum foetidum, mixtura & impastatione intimiori cum sale tartari, identidem odorem salis volatilis exspirabat: destillatione mixtura haec largiebatur spiritum alcatinum, volatilem, oleosum , qui syrupo violarum viridissimum statim induebat

colorem , more Omnium alcatinorum ; cum acido commixtus hic spiritus promtius effervescebat, & statim tingebatur

colore exacte rubicundo.

Oleum crassium carbonum empyreVmaticum, quod prima destillatione obtinebatur, sulphureum odorem exspirabat. Argenteo cochleari injeitum, mox leni accedente calore , illud obicuro nigricante colore obducebat, luculento indicio, sulphur verum minerale in illo solutum latere ; namque sulphur vulgare, in terebinthinae oleo resolutum, eodem colore imbuere solet Vasa argentea.

Sal illud acidulum illi, quod ex succino destillatur,

ad mixturam olei tartari per deliquium valde assine fit. Spiritus salis ammoniaci bullulas excitabat perlatas copiosissimas, in fundo vitri sese colligentes : mOX autem mixtUra, antea limpida, rubineum colorem induebat, superfuso acido recipiebat suum pristinum limpidum nitorem. Rarum visu hoc phaenomenon est, quod acidum ab alcati sic tingi conspicitur. Ut igitur causam hujus phaenomeni altius explorarem, sal succini sic dictum volatile, quod homogeneum nostros ali censebam, solutum miscebam eodem modo cum spiritu salis ammoniaci vinoso, sic praevio conflictu, mixtura pauco elapso tempore elegantissimum ex briano rubicundum colorem concipiebat, exsurgente medicamento

laudatissimarum virium, cum ipso spiritu cornu cervi succinato certantium. Cc 3 Haec

240쪽

ro , LIB. IL ops. XXIV. se carbonibus fg lues

sunt praecipua, quae ad eVolvendam naturam lithanthracum instituebam experimenta; ex quibus liquido comstare arbitror, nullum hic reperiri deleterium principium, nullum mixturae sanguinis Vel partibus tenuissimis corporis nostri infestum, nihilque arsenici vel aliquid minerale noxium hic esse reconditum. Sulphur minerale quod concernit, non tam nociVum

illud esse, ut vulgo creditur, testantur illi homines, qui praeparationi , fusioni & coctioni sulphuris Gostariensis operantur, qui satis firmi ac vegeti respectu aliorum metallicolarum degunt. Neque Ctiam nostris carbonibus tanta inest copia hujus sulphuris , alioquin facile sicco modo in forma florum per sublimationem prodiret. Sunt nimirum carbones hi minerales terra rara &spongiosa, succo bituminoso subterraneo copiosissime & intime impraegnata. Bitumen anima illorum

cst, quo orbata nec flammam concipiunt, nec fumum exhalant. Bitumen alitem, non secus ac omnes bituminis species, ad quas succinum spectat, ex partibus oleosis, sulphureis, acidulis , nec non alcatinis tenuibus constat ; uti chymica resolutio succini, bituminis Iudaici, naphthae , petrolei & omnium resinosorum corporum, id luculenter i

Cernimus igitur manifesto, tantum abesse, ut haec principia ullo modo succis nostris vitalibus infesta sint, ut potius nimias humiditates exsiccando sanguinem & corpus a corruptela & putredine possint defendere. Virtus quippe balbs amica, teste Gauno, propria est omni bitumini. Insuper bituminosa omnia accensa, actis vitia emendare & humiditates nimias dissipare, ab omnibus ferme medicis creditum hactenus est. In ipsa peste morbisque contagiosis, ad depurandumactem, pice, sulphure, asphalio Veteres usi fuerunt. ibus in locis atmosphaera valde humida est, & vaporibus aqueis repleta, qui ejus elaterem vividum infringunt atque inertem reddunt, ea non adeo salubria sunt, eo, quod segnior atque impeditior ab ea facta transspiratio, excrementitias sal-

SEARCH

MENU NAVIGATION