Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

301쪽

errea vitriolum e usque oleum. acgquod postea altero die identidem vase quodam dcpuratorio excipitur ; atque hoc lixivium artifices vocare sol t die em . 8auge. Peracta depuratione lixivium infunditur in vannum plumbeam, & per ra. a . Vel etiam go. horaS coquitur, novo subinde superassus 3 lixivio. Finita propemodum coctione tenuis lixivit portio effunditur in receptaculum ligneum ubi quaedam vitrioli crystalli coeunt , quod sus icientem lixivii codilonem indicat. Deinde lixivium refrigeratur , inque dolia lignea, quae vocant biefex , infunditur cum superpositis lignis quaquaversum perforatis , per quae foramina tam profunde trajiciuntur tubuli arundines, ut propemodum fundum dolii attingant. Hisce tubulis arundineis, intra quatuordecim dierum spatium, sensim Paulatimque sese apponit vitriolum in speciem sacchari candi, quod inde defricatum & exsiccatum in doliis asservatur, unddies eis rein genetinet. Omne vitriolum ab acido, quod prosapiae est: sulphvrede, in terra martiali vel vcnerea aut utraque simili coagulato conflari, res eXtra omnem dubitationem posita est, quandoquidem cum spiritu vitrioli acido martiali vixi descentis coloriS , cum cupro caeruleum , cum ferro & cupro ex viridi caeruleum lege artis praeparari, & eg Vitriolo extremo igne adusto, siVe capite mortuo, maxime cum Vitro grandiori caustico, haec ipsa metalla facili negotio reduci possunt. Id vero jam maxime video venire in quaestionem, an Vitriolum, cujus acidum , ejusdem prosapiae atque ingenii est cum acido sulphuris mineralis, per se subsistat & purum in subterraneis locis reperiatur , an vero ex sulphure minerali demum aeris nilnisterio producatur ac generetur Posteriori sententiae favere videntur ea, i) Quod cuprum vel serrum, cum sulphure per fusionem coalitum , per leniorem calcinationem in libero aere,

facile in vitriolum facessat, dissipata nempe vel disjumsta sic unciuosa illa & phlogista parte, relicta acida, quae metallum dissolvens degenerat cum eo in sal vitriolicum,

302쪽

16s LIB. III. Ohs. VII. Experimenta quaedum a) Quia minerte illae sulphureae martiales, quae in nonnullis locis, praesertim in Hassia , copiose etiam intra a gillam, figura ovorum, reperiuntur, & minerae martis solaris nomine chymicis veniunt, aeri paulo diutius commissae, in puram vitrioli mineram fatiscunt, quod postea facili in thodo per solutionem & coctionem cum aqua separari pot-: Aexam n, antequam aeri liberiori xponantur, per destillationem purum sulphur minerale, nec quicquam spiritus vitrioli acidi, largiantur.3) Vitriolum, quod in Anglia conficitur, omne est

pure martiale, & non nisi ex ejusmodi mineris ferreo sulphureis, quarum magna ibi est abundantia, hunc in modum praeparatur: Congerunt in acervos vitrioli mineram, S super arenam vel argillam, ex qua fossae sunt formatae, sub dio perleX mense S reponunt, subindeque vertunt: deinde per albquot dieS maccrant in aqua, quam claram effundunt, ubi ex-crcimenta subsidere sinunt. Postea coquunt in plumbeis lebetibus , quibus ferrum immissum fuit, tandemque ligneis lamellis superpositis exsiccant. Igitur nonnulli dubitant, an in terrae visceribuS, recenter jam apertis, sine diuturno at ris vel humiditatis accessu

libero, prognatum vitriolum Verum reperiatilr, & an non potius illud , quod ut minera, vel etiam nonnunquam Ut pu

rum vitriolum eximiae crassitiei & longitudinis in parietibus minerarum sulphureo ferrearum & venerearum in profundo etustissimo illo, per varios cuniculos excavato monte GOS-larlenia, Adnam est berg, invenitur, ex mineris ibi latitantibus sulphureo cupreis & martilitibus, beneficio aeris & humiditatas transeuntis, demum prognatum & productum fuerit quod cisam veri est simillimum.

Quod vero magna sit acidi, quod in vitriolo & sul-

pnure est, ratione Varium, convenientia, id infra pluribus arvu- mentiS corroborabimus. WUtcunque vero omne vitriolum ex acido sulphureo &mctallo sulphureo, marte utplurimum, sit conflatum s non

tamen

303쪽

tamen eandem singula, sed quaedam propriam naturam atque energiam possident. Sic utrumque Vitriolum, tam Gos-lariense, quam Salisburgense, martiale & Venereum est,&sapore ambo conveniunt, sed tamen Salisburgense ad usum tinctorium Costarienti longissime praefertur, & inde etiam caro venditur pretio; nam ejuS centenarius et . imperialibus, Gostariense Vero tribus constat. Deinde quoque insignem vitriolorum disse ferentiam deprehendimus, ubi prius lenissime si fuerint calcinata , Corum certa quantitas in aperto vase libero aeri per menses aliquot exponitur, tum jucundo spectaculo insignem varietatem in colore neque minus in ponderis incremento comperiemus: id quod etiam videre licet, sit eorum solutiones in vitro aperto fornaci calidae paulo diutius impo

nuntur.

Vitriolum pure martiale medicamentis conficiendis melius inservit, quam id, quod particeps est veneris, idque facile

cognoscitur, modo paulisper humefactum vitriolum vasi ferreo affricetur, ita mox macula cuprei coloris in conspectum

venit.

Antequam venereum in usum medicum ducatur, & ex eo praeparentur medicamenta , expedit pro tutiori usu illud solvere in aqua, & cum lamellis ferreis injectis probe decoquere , quibus magnetice quassi, quicquid est cuprei, adhaerescit. Oleum vitrioli fortissimo igne sequentem in modum paratur : centenarius vitrioli, qui tribus imperialibus venditur , retortae inditur fictili, in furno huic lcopo accommodato, per tres dies & noctes ignis subpcitur accerrimus , ita viginti libras phlegmatis & decem libras olei accipimus. Caput mortuum postea cum aequali parte nitri mixtum , de- novo destillatur per retortam terream , & tum ex libris duodecim masta sex librae aquae fortis proliciuntur. Ex hoc vero capite mortuo , per calcinationes prius probe a cupro

depurato, famigeratissimum illud arcanum duplicatum sub eleganti crystallorum figura parari potest.

304쪽

a o LIgIII. Ogs. VE. Experimenta quaedam

Praeterea scire licet, majorem adhuc quantitatem olei vi trioli, igne diutius continuato, quod per se imanam fieri pota esst , extorqueri posse , sed ita caput mortuum iners fere redditum aquae forti praeparandae minus inservit. In re stificatione olei vitrioli per arenam, ut ignis gradus probe Observentur, Opus es: : difficillime & non nisi fortissimo igne sequestratur phlegma, quo subtracto celerius sub parvis guttulis oleum exstillat limpidissimum. Oleum vitrioli leniter & superficiali saltem contactu cuti manus inunctum, ingenti cum rosione & igneo ardore adfert dolorem s quando vero sub majori portione & paulo pressius applicatur, nullus fere dolor vel erosio percipitur, Rationem hanc subesse judico: Oleum vitrioli acerrimum in fibrillas culaneas nihil agere & efficere potest, nisi humido prius fuerint ejus corpuscula soluta & sejuncta, quod si ib-tiliori fit illitii, ubi aer humidum suum facile ipsi insinuat:

sub densitate vero non tam cito solutum sal ad cutim pertingere potes ; oleum enim vitrioli acidissimum humiditatem mirifice imbibit. Nuper olei vitrioli unciam unam &scrupulos duos aeri aperto in patina vitrea exposuimus, quo facto intra quatuordecim dies uncias duas pondere aequabat. Spiritu vitrioli non aurum, Optime vero argentum praecipitari potest, solutio autem vitrioli & auro& argento praecipitationem inducit. Martialis terra ex soluto vitriolo cum pulvere cretae promte dimittitur, navescente materia partim in superficie, partim in fundo Vasis haerente: mixtura vero inde aluminosum saporem linguae imprimiti Acidum vitrioli, cum vegetabili alcati concretum, in igne fluere recusat, licet alcati sua indole absolute sit fusile, cum alcati vero salis communis , ut videmus in Sale Glauo

beriano, facillime funditur, quo alcati, quod inest fati communi , ab alcati vegetabili non parum adhuc differre intel-l igitUr,

305쪽

riolatu perquam disinum est , quod oleum vitrioli omnis generis salia acida , sive sint ex vegetabilium, silve mineralium classe , si fuerint cum sale a Mali in statum n ei trum redacta, debita mixtione & destillatione possit resuscitare, uti videmus in spiritu salis, aqua forti, aceto destillato&spiritu sacchari Saturni. Ipsum vero in sale alcati coagulatum, nullo alio sale in pristinum fratum reduci potest. Ex quo discimus, nullum sal esse fortius & penetrantius, & quod sese intime & arctissime uniat cum particulis salis alcatini, quam

acidum vitrioli. Ut ut oleum vitrioli certa encheiresi omnia possit solvere metalla, tamen nullum promtius, quam ferrum, deinde cuprum aggreditur, & quia cuprum longe facilius solvit , quam ipsum argentum ; hinc moneta , quae LX cuprodi argento est constata, pure argentea reddi potest . si oleum vitrioli affunditur, quod admoto calore incalescit & antea limpidum, obscure nigrum & instar picis evadit, eminentiS venerei saporis: quando moneta aqua eluitur, argenteum

splen orem habet.

OBSERVATIO VI IL

Alumine ejusque genesi ac nam

tura. Uemadmodum vitriolum ex minera sulphurea pura si

ve composita, martiali nempe & Venerea, nascitur;

ita alumen, quod quasi vitrioli albi species est, etiam ex minera sulphurea, partim bituminosa, partim lutosa progignitur. Acidum itaque, quod ex alumine educitur, ejusdem indolis atque proprietatis esse Videtur cUm eo, quod vitriolum elargitur , disserente saltem terra sive hospitio, in quo utrumque hoc sal acidum est coagulatum. Nam vitrioli caput mortuum metallicae , martialis nempe & Venereae, hado-

306쪽

a et Lin. III. Ops. VIII. De olamine indolis est: aluminis vero terra valde spongiosa, subtilis, bolaris sui generis videtur. 'Insignem vero acidi aluminosi & vitriolici convenientiam inter alia, quae sequuntur, eXperimenta luculenter com

monstrant.

Primo cum spiritu aluminis & marte, non secus ac cum spiritu vitrioli, conficitur vitriolum martis, deinde cum a. lumine identidem ac cum vitriolo ex nitro aqua fortis praeparatur. Tum acidum aluminis si cum sale alcati in sal ne trum conVertitur, idque cum pauxillo salis tartari & pulvere carbonurn in crucibulo fluit , massa, instar hepatis sulphuris, rubicunda, & quae Verum sulphur minerale continet, emergit, non aliter ac fieri solet, quando acidum vitrioli vel sulphuris cum sale tartari vel sale alcati , quod est in nitro, vel in sale culinari, figitur atque in sal neutrum

mutatur,

Ut cunque vero vitriolum & alumen ex una quasi materia dc matrice sulphurea proveniant : tamen quod vis horum salium peculiari sua indole atque virtute dotatum est. Nam aluminis & vitrioli sapor valde differens est, utpote in vitriolo vulgari non tam adstringens sapor, quam in alumine observatur. Deinde aluminis solutio nec aurum, nec argentum solutum turbat Vel praecipitat, quod tamen cum so- Iutione vitrioli contingit. Neque decoctum gallarum aut florum balaustiorum ad miscelam solutionis aluminis nigrescit inque atramentum vertitur, sicuti cum soluto vitriolo fieri animadvertimus. Denique ab alumine subito per ignem acidum a principio suo terreo, cui inhaeret, separari potest, uti videmus in alumine , quod non ita evenit cum vitriolin Porro in alumine ejus acidum valde est in terra sua saturatum : nam uncia Una ct dimidia aluminis vehementer calcinata, drachmas sex aluminosae terrae, prorsus insipidae, e- largitur: minor Vero acidi in alumine prae vitriolo portio vel hoc experimento cognosci potest, quo nempe acidum vitriolicum

307쪽

etuique genesi se notur . cum solutione cinerum clavellatorum saturatiam, longe majorem talis enixi quantitatem profert, ac si solutio aluminis cum eodem lixivio saturata fuerit. Praeterea sal hoc modo ex alumine paratum felicius alvum solvit ac purgat, quam illud ex vitriolo secundum methodum Tachenii confectum. Et memoratu non indignum phaenomenon mihi non ita pridem occurrit, cum id sal tr istarem & comminuerem in mortario, tunc copiosissimas scintillulas spargebat, quas nunquam in ullo alio sale vidi. Non praetereundum hoc loco est elegantissimum Hom- bergii experimentum, qui cum tribus partibus aluminis & pa te una rei cujusque combustibilis & quae in carbones vertitur, praevia calcinatione, destillatione & ignitione in vase clauso, pyrophorum , si1Ve materiam sulphuream, quae accessu aeris liberi statim inflammatur, praeparaVit, qUalis tamen materia sulphurea inflammabilis neque cum acido vitrioli, neque cum spiritu salis aut nitri produci potes , ut adeo ex hisce pateat, acidum aluminis subtilius faciliorem in terram phlogistam habere ingressum, quam ipsum acidum vitrioli.

Quo magis vero alumen notum est fere omnibus, eo minus ejus minera& praeparatio rerum naturae contemplatoribus perspecta est. Quamobrem operae pretium duco, modum hoc loco proponere, quo aliquot mille centenarii in pago Schwengel prope urbem Ticten, quae quinque milliaribus Hala distat, ex immani ibi existenteminera conficiuntur. Prope hunc pagum immensae latitudinis strata terrae bituminosae, quae hujus salis matrix est, duarum vel trium ulnarum profunditate reperiuntur, ubi terra eruitur, quae nigricantis est coloris & saporis adstringentis aluminosi. Haec minera si in ignem injicitur, non tantum accenditur, sed&fortem ac foetidum, instar sulphuris mineralis accensi, odorem de se spargit. Ab accensione mas a spongiosa, cinericei coloris, & saporis

expers relinquitur.

Minera recens in ingentes congeritur cumulos, qui ibbero aeri per mensem exponuntur, postea haec immittitur in

Min dolia,

308쪽

a lLip. III. Og . VIII. De alumine dolia , & aqua affusa sal per aliquot dies extrahitur tum lia xivium per canales in lebetes plumbeos laboratorii ducitur ac derivatur, & coctio instituitur. Postea cum jam ad dimi diam partem inspissatum fuit, solutio cinerum clavellatorum

admiscetur; ita mox vehemens cum spumescentia oritur ebullitio, & pulvis granulatim copiosus in fundum secedit. Post

quam omnia refrigerata fuerunt, liquor supernatans flavescens removetur, & farina alba aluminosa in fundum dejecta solvitur in aqua, ac denuo coquitur, & aqua probe sale saturata in magna dolia infunditur, quae occlusa per aliquot septimanas in uno loco persis stunt f Vasiis apertis eorum lateribus ingentis magnitudinista figurae octoedriae crystalli appositae cernuntur. Praeterea memorabile est, quod acervi isti minerarum aluminis immenta magnitudinis accedente solis aestu sporite accendantur, & apertam flammam eructent, quam aqua affusa omni cura & labore extinguere debent. Glando enim a pluviis sal aluminis solvitur, incipit agere in terram ejus bituminosam, ita non tantum calor & fumus, sed & flamma motu intestino rapidiori facto, nascitur. Eodem fere modo id accidit, si massa, ex aequali portione sulphuris & limaturae martis conflata, aqua humectatur, ubi inter aliquot horas oritur ebullitio, mas a turgescit, fumum emittit, & in libero aere sulphuris flamma erumpit. Quae experimenta utique ad caloris subterranei S montium igniVOmorum naturam &causas explicandas nos recta via deducunt.

Insuper: notatu dignum est, quod minerae istae, sale suo orbatae, si denuo in acervos colliguntur, iique per integrum annum diu aeri libero exponuntur, de novo sale aluminoso impraegnentur, ut praeparationi aluminis denuo & quidem per

tres annos inserviant. r

Ex quo clarisi time apparet, ex aere regenerari sal aluminosum inque eo dubio procul omni acidum quoddam i niversiale hospitari, quod cum partibus inflammabilibus bituminosis, terreis conjunctum sal aluminis constituit. Neque enim ulliuii sal aovi, quod tam cito ex terra

309쪽

ebusque genesi ac notum. 2 ssua minera exhausta in aere possit regenerari, quam hoc ipsum. Nam si alumen crudum igne vehementiori ita calcinatur, ut in terra ejus spongiosa ne ullum quidem salis vestigium remaneat, ac tum haec terra per aliquot dies libero aeri exponitur, non modo pondere augetur, sed & aluminosus sapor resuscitatur, & instillato oleo tartari per deliquium effervescentia exsurgit.

In coctione aluminis illud quoque occurrit indagine haud indignum, quod ex ejus lixivio, sine additione cinerum clavellatorum val salis cujusdam alcati, alumen non in solidescentem formam redigi, multo minus in crystallos reduci possit. Cujus singularis effectus atque phaenomeni ratio in eo posita esse videtur ; lixivium minerae nimis acidum & nimis sulphureum est : quia vero liquor sulphureus, in quo acidum praedominatur, aegerrime in solidam salinam consistentiam cogitur, necesse est, ut alcati accedat, quod partim acidum nimium saturat, partim ctiam pinguem & sulphuream , quae crystallisationem impedit, materiam imbibit atque absorbet, quo spicula eo arctius coire & melius coalescere possint. Olim&hodienum in aliis locis, ubi alumen coquitur, loco cinerum clavellatorum urinam humanam putrefactam adjiciunt , ob sal urinosum volatile, quo etiam acidum nimium

temperari solet: sed parabiliori hac encheiresi inventa, jam

urinae usus exoleVit.

Non ignotum erit chymicae artis peritis, quanta olim cura atque industria quaesitum fuerit, ut sal tartari fixum volatile reddatur, quum mimontius huic sali mirabilem in pe sanandis morbis tribuerit essicaciam. Factum hinc est, ut celebris alias medicus & chymicus, Doniel Ludovici, in peculiari de volatili satione salis tartari, modum, quo id praestari possit, publico communicaverit, dum nempe alumen crudum cum sale tartari mixtum destillavit, ita spiritus prodiit urinosus volatilis. Credidit integerrimus hic vir, fixum hoc sal redditum fuisse volatile ; sed ignoravit, alumen vulgari modo additione urinae humanae praeparari, & inde sal vo-Mm a latile

310쪽

a 6 LIB. III. Ops. IX. Experimenta latile suam ducere originem. Nam quando acido aluminis sal volatile figitur, & postea sal alcati accedit, id non secus ac cum sale ammoniaco evenire solet, rursus fit sui juris. Quare idem experimentum si cum alumine instituatur, cui in coctione non urina humana sed sal alcati admixtum fuit, nullum sal vel spiritus volatilis se manifestat. Ultimo loco hoc inserendum putavi, sal sic dictum Ebsoniense, quod ex Anglia maxima in copia in multas regiones fertur, & certe elegantissimum& tutissimum purgans est, ex alumine & sale communi praeparari posse. At Vero CX alumine crudo & sale communi, quale prostat in ossicinis , si quis hujus salis praeparationem moliri velit, minus succedet negotium. Si vero quis eXperimentum cum solutione minerae aluminis & lixivio, quod in coctione salis communis remanet& vocatur Neuiter. Eoose, instituerit, & debitam encheiresin adhibere voluerit, is certe suo Voto non facile frustrabitur.

OBSERUATIO IX.

Experimenta, quae sulphuris Vulgaris naturam , miXtionem ac generationem clarius eXhibent.

N chymicorum scholis sulphur pro principio omnium in

rerum natura miXtortam corporum haberi, reS trita a

que in vulgus nota est ; quid vero sit sulphur illud, quod in corporibus causa & principium fundamentale est caloris, inflammabilitatis, coloris de specificarum, quibus gaudent, virium, id sane non satis unquam definitum aut explicatum est. In sulphure vero minerali id principium abundat tissime reperiri, communis fere est sententia. Utcunque autem materia illa sulphurea inflammabilis pinguis & oleosa in omnibus non modo naturae regnis, sed in quibusvis fere corporibus mirum inter se differat, & aegerrime

SEARCH

MENU NAVIGATION