Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

321쪽

ebra sulphur vulgare. 28 pNihil vero magis texturae sulphuris adversum est, quam ipsum nitrum ejusque acidum. Nam quemadmodum ad regenerationem salis communis non quodvis, sed acidum salis communis, & ad nitrum artificiale spiritus tantum nitri & saltartari, & ad resuscitandum vitriolum spiritus vitrioli requiritur ; ita ad regenerationem sulphuris communis specincumsulphuris acidum, vel quod valde homogeneam cum eo naturam habet, quale forsan est illud, quod in atmosphaera continetur , concurrere debet. Ex quo jam illud eliciendum esse puto , phlogiston illud non esse praecipuum & fundamentale sulphuris mineralis elementum, sed matricem tantum ac hospitium praebere, ut acidum sulphuris in eo figatur. OBOERVA TIO. De

Causis foetoris in sulphure minerali delitescentiS.

SUlphur non modo coloris, sed & odoris esse principium

materiale principuamque causam. constans fere chymicorum est assertio, sed quid specifice per tale sulphur ii telligant, res nondum ad liquidum perducta est. Interea tamen in sulphure minerali foetidissimi odoris materiam delitescere, sensuum testimonio satis superque constat: quomodo vero hic foetor in corpore, odoris ferme experte exsurgat, &unde suam causam atque originem mutuetur, paulo pervestigatius monstrare expedit. Primo, exigua sulphuris communis pars si accenditur, amplissimum penetrante suo foetore conclave replet & nares moleste feri . Secundo, quando sulphur cum sale tartari, vel alio lixivioso, debita proportione, in crucibulo funditur massa hepatici colorii emergit, quae admissi aere liberiori incipit li

322쪽

28sLig. IIL Ops. X. De causis Detoris quescere in foetidum atrum liquorem, ubi, si affunditur aciduuliquor, mox ingravescit metor & ova putrida redolet, latiusque dispergitur.

Tertio, sulphur commune cum calce viva & sale ammoniaco destillatur in liquorem flavum fumantem, sed foetidissumum. Auripigmentum & antimonium quoque, ceu mineralia valde sulphurea, si eodem modo cum alcati volatili tractantur, graveolentia eXsurgit.

arto, si sal tartari sine admixto sulphure in crucibulo funditur, & dimidia pulveris carbonum pars adjicitur identidem massa coloris sanguinei, saporis valde lixiviosi &sulphurei gignitur, quae etiam in aere liquescit & foetidissimum, non secus ac hepar sulphuris, spargit odorem. Quinto, spiritus vitrioli, nullius fere odoris, si guttatim carbonibus vivis instillatur, fumus, instar sulphuris mineralis, teter exsurgit.

Sexto, si spiritus sulphuris urinosus volatilis, ingratissimi odoris, in vase aperto aeri libero exponitur, intra aliquot dierum e Huxum foetor is deperit: quod etiam accidit, si lixi-vium sulphuris, sive solutio hepatis ejus, vel salis lixiviosi cum carbonibus in igne fusi, paulo diutius liberiori aeris accesse sui pateat, tunc enim foetor maxima ex parte perit, color etiam niger in cinericeum transit, de sapor lixiviosus infringitur.

Septimo, quandocunque sali alcati cum sulphure minerali , vel cum pulvere carbonum in igne fuso, portio quaedam nitri adjicitur, protinus hoc inflammatur & materia es funditur, omnis fraveolens Odor perit. Ex hisce itaque propositis experimentis causas foetoris, qui in sulphure minerali haeret, iam facilius invenire integrum erit. In superioribus videlicet satis superque demonitratum esst, sulphur illud vulgare ex acido specifico & inflammabili quadam materia, seu terra pingui, subtiliori componi. Jam in quaestionem venit, quodnam in hisce princia piis tetri odoris materiam de causam praebeat, ubi non dubitamus

323쪽

iu Alyhtire minerali delitescentis. 28smus asserere, non acidum sed potius inflammabilem illam materiam, esse principium foetoris , quippe quae per salia, si

ve acida, sive alcatina fixa, motu intestino attenuata & resoluta, talem Odorem essicit. Nam oleum vitrioli, odoris ingrati expers , non modo carbonibus injectum, sed & mixtum cum oleis destillatis, etiam suaveolentibus, aut cum terebinthina vel balsamo Peruviano, gravem sulphuris odorem acquirit. Et quia carbonum pulvis, in quo copiosior phlogista sulphuris materia continetur , cum sale tartari in igne liquefactus, sine misceta acidi sulphurei, eundem foedum odorem acquirit, nil dubii est, quin eadem materia foetoris

causam constituat.

Porro cum aer primogenio suo & purissimo acido, quod continet, salia alcatina , quae sulphuris materiam inflammabilem valde exagitant, temperet, & praeterea etiam resolutum a salibus sulphur , quod foetoris causa est, elastica

sua&expansiva virtute secum auferat, in aere aperto foet'- rem perire, Omnino non mirum est. Hinc etiam, quia nitrum accensum & vividissima flamma & acido suo , in quod per flammam resolvitur , phlogiston & inflammabile principium potenter dis luit & dissipat, non dissiculter peti poterit ratio, quare hepar sulphuris, foedi quod est saporis, nitro

plane aboleatur. , . - Π

verum enim vero reponere hic quisquam potest, a puI- vere pyrio, qui ex pulvere carbonum, nitro & sulphure compositus est, accenso relinqui massam sulphuream alcatinam fretidissimam, quae valde convenientem cum hepate sulphuris habeat indolem, & affuso acido foetorem augeat, adeoque nitri flammam potius producere foetorem , tantum abesse, ut eum destruat vel auferat. Sed ad haec regerendum esse puto: nitrum cum carbonibus deflagratum converti ex parte in sal alcati, id vero cum sulphure mixtum degenerare in mas ana alcatinam foetidam,& hac ratione a pulvere pyrio accenso Veram materiam, quae

cum hepate sulphuris conveniat, produci. Aliud vero jam Oo est,

324쪽

etyo LIB. III. Ops. XI. Diversi essem, est, si ejusmodi producta & sulphureae substantiae materia

cum nitro mixta accendatur , tunc longe alius & contrarius effectus sequetur. Ex quibus omnibus jam demum concludendum esse videtur: principium illud, quod mixtis materiam, ad ignem vel flammam concipiendam, subministrat, fortiter salium actione agitatum, foetoris non modo in mineralibus, sed & in vegetabilibus& maxime in animantibus, si ea putrescunt, causam esse, dum salia subtiliora, pingue & inflammabile principium adorientia, motu intestino illud exagitare incipiunt.

OBSERUATIO AL

Diversis effectus sulphuris in mineralia &metalla.

Vicunque sulphur illud in ammabiIe & minerale pro

clemento sive principio metallorum constitutivo habent, ii mirum hallucinantur : siquidem nullum' corpus datur, metallorum puritati, fluxilitati&splendori magis adversum, quam vulgare illud sulphur, & nulla metalla, nisi rarissime& exigua quantitate, in terrae visceribus pura reperiuntur, sed cum sulphure multisque scoriis &heterogeneis partibus commixta,sine omni ductilitate&splendore, e terra eruuntur, quae ad suum statum reduci nequeunt,

nisi heterogeneae partes, de maXime sulphureae, circumspectota prudenti regimine ignis ac mixtura & additione aliorum separentur, uno olfo tu gute gema*t iverbem Nunquam enim minerae in purum facessunt metallum, nisi adhaeresse s sulphur separetur, & quo felicius haec sep ratio contingit, eo copiosior proventus fit puri metalli. Neque id separationis negotium a fortiter subministrato igne petendum est, utpote hoc ipso interior sulphuris cum metallo ex parte fit combinatio, ex parte etiam sulphur sic igneo motu

in aurai dejecum quicquam metalli secum abripit. Auro

325쪽

fulphuris in mineralia se metasim Auro liquato in igne sit adjicitur sulphur , hoc inde

nullam accipit mutationem : sit vero argentum cum sulphure

miscetur, luna, quae alias est dissicillimae iussionis, statim liquatur, &in crama nigricans, quod scindi di etiam in pulverem converti potest, mutatur. Ferrum fortiter ignitum admoto sulphure statim fluit, massa inde prodiens sub leni calcinatione largitur vitriolum, quod aqua elutriandum est. Cum cupro si fluit, fit friabile, & leni calcinatione instituta vitriolum veneris, elegantissimi coerulei coloris, debitae heiresi conficitur. Plumbum cum sulphure si miscetur, & in tigillo clauso caementatur, non liquescit, sed ita massam his item convertitur, fietit Uie , quae vehementissimo Igne non fluit Idem phaenomenon accidit, si stannum cum sulphure, faciendo stratum super stratum accenditur, ita enim fluxilitas quoque perit. Atque adeo metalla dissicillimae futionis, ut argentum & cuprum facile fluidificat, contra iis, quae ante ignitionem fluunt, ut plumbum & stannum, facilitatem lique factionis prorsus fere augeri,

Magna itaque vi & potentia sulphur minerale pollet,

non modo texturam & structuram intimam metallorum, aqua omnes eorum proprietates aeuunt, alterandi ta inimi tandi ea tamen non destruendi. Ferrum cum sulphure tractatum vertitur in crocum, qui nec a magnete attrahitur, nec cum acidis confligit. Argentum cum sulphure mixtum amolius aquae forti non obtemperat, nec solvitur. Aurum si cum sulphure Ruxerit, ab aqua regia non tangitur. Argentum ubvum cum sulphure mixtum abit in pulverem grys eum, qui sublimatus transit in cinnabarim, & tunc virulentam suam nat ram amittit, non amplius saliVam movet, neque ab acido in

corrosivum venenum transit.

Exercet vero sulphur Vim silam, qua agit in metalla, maxime per acidum, dum ea in calces Vertit, ductilitatem auffert, ferrum de cuprum in Vitriolum convertIt, &

326쪽

Lig III. Ops. XI. Diversi effectus

ex omnibus fere metallis, facta caementatione, minerasessicit. Est itaque sulphur magis metallorum destructor, tantum abest, ut ad ea perficienda & constituenda quicquam conferat, idque essicit suo acido, quo ipsa in scorias, mineras quaedam etiam in vitriola convertere, aliis fluiditatem demere, aliis conciliare, eorumque naturam atque proprietates & specificas vires plane immutare Videmus. Ceterum in minerati sulphure peculiare arcanum reconditum est aurum a magna mole argenti, cui immixtum est, compendiosa methodo & citra magnas impensas, sine menstruis, sed solo igne, via sicca, non absque insigni emolumento separandi. Neque enim a longo tempore alius cognitus est modus, aurum ab argento separandi, quam solutione per Pquam fortem, quae arstentum tantummodo solvit, relicto auro, in quod nullum habet aditum: sed quando in decem libris

argenti V. g. Uncia Una auri continetur, labor cum aqua forti nimis pretiosus est, nec compensat laborem.

Longe itaque minori sumtu huic scopo inservit sulphur, si in pultem beneficio aquae redigitur, & hac ipsa argentum gramnulatum, quod complectitur auri portionem, miscetur, & in majori crucibulo clauso liquefactio fit, ita sulphur solvit a gentum &se intime cum eo conjungit intactis auri corpusculis, quae collecta gravitate sua descendunt in fundum, & regulum constituunt, qui separandus est. Postea ab argento sulphur lenior in igne calcinatione&adjectione cinerum clavellatorum

reducendum. Pars vero inferior eodem modo tractata maS-sam praebet, quae praeter aurum etiam argentum facta reductione constituit, ex qua deinde, adhibita aqua forti,aurum ab argento separandum est. Hac methodo non sine insigni lucro aurum in argento diffusum educi potest. Igitur sulphur commune in omnia metalla & mineralia, quae mercurialis prosapiae sunt, magnam ea immutandi obtinet potentiam,solo aUro excepto, quia perfectissimae mixtionis est, quae nec vehementissimo igne destrui, neque in calcem

327쪽

sulphuris in mineralia se metasio. ass& rubiginem converti potest. Nihilominus sit sulphur cum sale quodam alcati in igne liquescit in talem massam, quae hepar sulphuris vocatur, & postea auro in igne fuso admiscetur,noc utique non modo dissolvitur, sed & in crocum, sive pubverem aqua eluendum, fatiscit : omne enim sal alcati sulphureum promte metalla, etiam mercurialia , aggreditur, eaque dissolvendo immutat, fragilia reddit inque pulverem

convertit.

OBSERVATIO XIL

Calcinationis ac reductionis fundamento & causi

CAlcinatio dicitur, quando metallum vel minerale e

suo statu, videlicet dispositionc ad liquefactionem, splendore, colore, ductilitate atque virtute dejicitur, atque ad tempus aliam plane naturam, texturam & facultatem induit. Et quoniam plurima ex metallis & mineralibus in pulverem album hoc modo fatiscunt, ope 'tio a potiori

dicitur calcinatio. . A m Haec variis modis instruitur, atque potulimVm ni mi

nisterio ignis, vel cum salibus neutris, aut sale acido, sive nitroso, sive sulphureo, vel etiam salis alcatini adjumento. Ignis maxime hanc habet efficaciam, ut metalla calcinet eaque insolidescentem minuSque fluxilem materiam convertat. Ita velificante ignis flamma saturnus vertitur in cinereS, in lithargyrium, in pulVerem flavum atque etiam in minium. Ignis quoque est, qui totum stanni corpus in cineres conVe tit Ferrum per ignem comburitur in scorias, inflammabili ejus portione absumta. Fluidum hydrargyri corpus sola diuturniori digestione in vase vitreo clauso in pulverem rubicundum, quem praecipitatum vocant, redigitur. Simili quoque ing

328쪽

Lig. IIL Oas. XII AE castinationis

do regulus antimonii , vehementis indolii, in pulverem grvias eum convortitur , diaphorchic' Virtutis. Miraei alia volatilia ut antimonium, arsenicum, Zincram , bismuthum, in sublime

igne feruntur, & flores, qui. nihil aliud sunt, quam calces

hiade emergunt. Praeter ignem vero acida virtutem eximiam possident mineralia & metalla immutandi, ut in pulveres , crocos vel calces abeant ; ita omnis seneris acida. ferxum corrodunt in rubiginem, ex cupro essiciunt crocum, viridis aut coerulei coloris: plumbum corrodunt in cerussam, similique modo

stannum in calcem transformatur.

Oleum vitrioli, vel spiritus nitri, sive aqua fortis, absti acta a mercurio efficiunt, ut hic abeat in pulverem flavescentem aut rubrum , ut videre esset in arcano sic dicto corallino &mercurio praecipitato rubro. Oleum vitrioli si abstrahitur ab antimonio vel ejus regulo, calX paulo fixioris naturae relinquitur : musto magis Vero id fit, si metalla solvuntur ab acido , & postea praecipitantur. Hunc in modum aurum in aqua regis solutum , affuso Oleo tartari Vel spiritu urinoso, iupulvis flavus , fulminante Virtute imbutus. Solutio argenti per cuprum, aut sal commune, vel spiritum ejus, aut oleum tartari per deliquium, praecipitatur in calcem albam, quod etiam fit, si stannum, ferrum, cuprum, bis

muthum, Zincum, antimonium, cobaltum, regulus antinionii

specificis menstruis solvantur, & convenienter ab iis per alia adfusa rursus disjungantur. Acidum, quod inhaeret sulphuri, calcinat quoque metalla, & hac ratione ipsum antimonium leni igne e& crebriori agitatione a sulphure deflagrato in cineres res,lvitur. Ita etiam ferrum , cuprum , stannum , plumbum cum sulphure mixtum & fusum in pulveres rediguntur. Ipsum argentum vivum cum sulphure tritum & sublimatum dat pulverem ru-bNum, qui nomine cinnabaris venit.

Nititii cadem quoque pollet effracta, ut metalla &mineralia admixta in calces vertat, quemadmodum id videmus

329쪽

in reductiouis fundamento oc cssi s. 2y rmus in antimonio diaphoretico, an ejuS cerusia , item si nitrum cum stanno, Plumbo, aut regulo cobalti, vel bismutho fluat. Pari modo ferrum cum nitro in elegantissimum crocum

V sui eommune , si miscetur plumbo Vel etiam

stanno fuso, speciem cinerum exhibet. Antimonii quoque regulus cum sale communi mixtus & calcinatus in cineres redigitur. Insuper salia fixa alcatina eadem pollent potentia, ut in crocos & calces quaedam ex mineralibus & metallis convertant. Si quinque parteS antimonii cum parte una salis tartari miscentur & funduntur, regulina ejus pars fundum petit, sed instar chalybis politi apparet, quae in minutissimum pulverem contrita exhibet pulverem rubicundum, qui reguli medicinalis nomen gerix i. i H C LIMulto vero magis ad faciunt salia alcatina, ii cum tul-ψhure prius liquefiant ; sic formam adsciscunt massae rubineae,nuae hepar sulphuris dicitur, quod omnia metalla, ne quidem auro eXcepto, in pulveres dissolvit. Iam vero notandum est , quod metalla & mineraliae cinata & sic tractata a pristina forma, natura & propriet tibiis & visibus admodum deflectant. Nam primo deponunt

suam Rutilitatem, exuunt colorem, respuunt liquefactionem, ex veneno degenerant in medicamentum, Ut Videmus in xe-oulo antimonii medicinali, cerussa antlmonis, anismonio dia-ohoretico; vel acquirunt Vim Virulentam & vehementem, sicuti animadvertimus in mercurialibus: aut plane peculiarem sumunt virtutem, ut fulminantem in auro, vel metalla dis eillimae fusionis jam instar cerae fluunt, ut videmus in Iunas' 'μ' γeitum in crocos redactum non amplius attrahitur amaenete neque ab acidis menstruis tam facile solvitur, ne-uue calce metallorum praecipitatae, ut aurum fulminans, dissolvitur ab aqua regis, neque calX lunae, vel etiam stanni, ab aqua

sorti, aut cata antimonii ab aqua regis. Cum

330쪽

LIB. III. Ops. XIL De castinationis assCum itaque tanta facta fuerit harum rerum mutatio necesse est, ut jam aliquid ipsiis accesserit, quod talem iis induxerit mutationem. Quaestio igitur non immerito oritur quodnam illud sit 8 deinde quomodo tantae catastrophes cau- removendae sint, ut hac demta calces pristinam suam naturam , formam , omnes proprietates & vires recipiant ;quam operationem chymici reductionis nomine efferre solent.

'niam vero antea dictum fuit, quod praeter mat riam celerrimi motus igneam, acidum maxime sal sit hujus

mirabilis mutationis praecipua causa, facile apparet, Omnia ea, quae essicaciam habent, hoc acidum blande & sine vehementia, aut sine nova texturae alteratione immutandi vel absumendi, id optime praestare pos e. Haec vero sunt duplicis generis, vel alcatina terrea, vel sulphurea terrea, vel salia a commodata. Ad primam classem spectant omnes cineres vegetabilium probe edulcorati, item ovorum testae, Ossa Mnimantium calcinata, nec non calx viva. Ad secundam vero classem pertinet ferrum, quod terreae & alcatinae est naturae, lithargyrium cum cineribus mixtum, vulgo item omnia vegetabilia, in carbones vel cineres conversa sine extrema calcinatione; porro fuligo lignorum, quae multum olei habet, nec non pinguia, praesertim cum alcati mixta, veluti sapo est. Si vero cum sulphure minerali facta fuerit calcinatio idque adhuc ipsis calcinatis inhaereat, nitrum huic negotio

quadrat, quia nihil est, quod sulphur tam subito penit abigit &destruit. Tandem quoque salia alcatina, praesertim

nitrum fixum, sive nitrum cum carbonibus remixtum, huic negotio conficiendo apta sunt. Haec itaque sunt omnia ea corpora, quae reductioni cal- ,- etiam ad metalla e suis mineris, quae nihil aliud sunt, quam calces metallorum, a subterraneo &universali sulphuris acido confectae, reducenda accommodata deprehenduntur.Ita V.g. minerae mercurii dimittunt per limaturam martis aut ovorum testas additas convenienti destillatione

SEARCH

MENU NAVIGATION