Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

71쪽

cundus fluor in Vitro remanebat bo ctavo, experimentum hoc ipsum instituimus cum spiritu vini lectificatissimo, & sumsimus hujus drachmam unam, desuper idem pondus spiritus nostri affundendo ; intenta Inde orta est effervescentia cum copioso, rubro, Vapore, sed a diutius durante calidissima effervescentia nihil remansit liquidi sed omne in auras sublatum fuit. NORO, Oleo caryophyllorum genuino se litanta quantitatem olei olivarum admiscuimus, postea nostrum spiritum flammificum affudi curavimus, & statim in momento flamma satis lucida prodiit; sed quod in vitro relinquebatur , non erat tam siccum, uti fit, si experimentum cum solo oleo caryophyllorum adornatur, scd fluida & spumosa mala a. Pulvis pyrius, Oleo caryophyllorum genuino probe Impraegnatus , affusa nostri spiritus conVenienti qUantitate, mox fiammam concepit, vitro in aliquot frusta diistracto. Ex his experimentis perspicitur, Olea, quae parum numiditatis&viscositatis terreae in mixtione sua admittiant, plurimum vero subtilioris aetherei & sulphurei principii custodi unt, ut oleum sive spiritus terebinthinae, oleum carV1, Oleum abietinum , in apertissimam flammam resolvi , quae ei partium tenuissimarum celerrimus moti , totIUS ILIXt1 crasin & unionem subito & cum impetu dissolvens. lavero Oleum corticum citri, nucistae, olca herbarum cephalicarum multum humiditatis & viscositatis secum ferunt, quae Impetuosissimo igneo motui resistunt, hinc sine flamma ni no

rum oleorum cum spiritu nostro commixtio. Ex quo 1llud ad usum medicum traduci potest, olea terebintn infabietinum esse ambo calidissima, a quibus valde

litio & exagitatio humorum calida in corpore nostro heri lOlet, quum ab iis oleis, quae respuunt flammam , non tantUS aestus sit metuendus , quin potius propter oleum & iuIphur temperatum virtutem sedativam in gravioribus spalmas

exerunt. Hinc patet , quaru noxia sint haec olea cephalica, ri

72쪽

38 Lig. I. Ops. X. Experimenta insituta cum spiritu Sc.

non pura relinquantur, sed cum oleo terebinthinae vel temptino, quod vulgo pessiime sit, adulterentur. Atque ideo oleum illud juniperi, quod vulgo venditur levi pretio, non sine noxa exhiberi miet corporibus sanguineis, germanum vero ob virtutem balsamicam, magnam meretur laudem, si justa methodo adhibeatur. Deinde notabile est, quod olea, quae fundum petunt in aqua, aromatica, praesertim caryophyllorum, cinnamomi, ligni fassas ras cum nostro spiritu inflammentur, procul dubio, quia parum humiditatis aqueae in mixtionem suam admi tunt , sed terra stibtiliori copiosa intime mixta cum particulis sulphureis oleosis gaudent, quae gravitatem ipsis conciliant, quae Ctiam terra Post conflagrationem satis copiosa remanens in vitri fundo cernitur, in siccissimos cineres conversa. Haec terra sulphurea concentrata, ob majorem resistentiam vehementissime confligens cum spiritu acido nitroso flammam suscitat: idem sit cum oleo carui. Quae experimenta nos docent, in his oleis gravibus & flam in concipientibus, non ingratis, ratione tamen odoris magnam vim es e corpus nostrum calefaciendi, neque calorem & aestum, quem

concitant, subito perire, sed diutius perseverare, quia ejus particulae oleos ae & sulphureae diutius permanent in sanguine nec tam cito dissipantur, sicut sit in aliis oleis, praesertim camphora, quae est Olcum coagulatum subtilissimum, cujus effe-etus in corpore non diutiuS permanet. Quod vero oleum succini&petroleum, olea calidissima

respuant flammam, miXtione facta cum spiritu nostro haec videtur ratio: eorum partes sulphureae, ut ut sint acres' non tamen ita volatiles sunt ad motum celerrimum subeundum qu lis requiritur ad ignem formandum, ac olea destillata ex vegetabilibus, hinc a spiritu vini rectificatissimo non bene dissolvuntur, secus ac fieri solet cum Oleis aromaticis ex regno vegetabili. Spiritus vini rectificatissimustion inflammatur, quia hic ipse in sua mixtione multum aquae habet; nam nihil aliud est quam oleum vegetabilium, per fermentationem in phte male solutum oc cum eo intime unitum. OBS

73쪽

OBSERUATIO XL

Solutio oleorum destillatorum in auco hol vini.

GEnuinum & solenne oleorum destillatorum esse vini spiritum menstruum , per reiteratam destillationem aphlegmate suo penitus liberatum , quem chymici al-cohol vini appellare solent, extra dubium est; utpote qui sese intime cum oleis aethereis unit, eaque in similem & intestinum fluiditatis motum abripit & circumvolvit, ita tamen, ut quo magis hic ipse salis lixiviossi aculeis armatus sit, eo facilior & expeditior fiat solutio. um Vero , ut supra memoravimUS, non eadem, sed aliquantum dissidens oleorum destillatorum sit natura atque indoles, cum alia aliis sint subtiliora, graViora ac penetrantiora; non mirum est, ratione eorum solutionis si quis differentiam quandam adVertat.

Primo itaque deprehendimus, olea illa, quae ex plantis aromaticis, oleo valde turgidis, sive earum flores, folia, aut fructus assumti fuerint, eliciuntur, longe lubentius & facilius sese cum alcohol vini unire atque imiscere, ita prorsus, ut una pars spiritus aequalem partem olei in se promtissime recipiat, quod maxime in Oleo caryophyllorum, cinnamomi, si pura & incorrupta fuerint, in oleo majoranae, menthae, lavendulae, baccarum juniperi, melissae Turcicae, florum chamomillae Vulgarium, rutae cernimus, quae singula ita sunt comparata , ut una eorum pars V. g. drachma, ab una drachma

spiritus vini promtissime ex toto dissolvatur. Aliter vero sese res habet cum oleo corticum citri, sive de cedro, quod ex Italia adfertur, & multum aqueae humiditatis , quia per expressionem parari solet, in mixtionem suam recipit ; hoc ipsum tres partes spiritus vini desiderat, antequam ejus una pars solutionem intimamque mixtiossem

subeat. Tertio

74쪽

o LIB. I. Ops. XI. Suum oleorum desticolorum Tertio attenta observatione deprehendimus, Olca illa, quae per destillationem ex arboribus, earum lignis, corticibus vel radicibus expelluntur, non tam facile & promte a rectificatissimo spiritu inflammabili dissolvi inque eundem fluiditatis motum cum ipso abripi, quam quidem cum plantis aromaticis & balsamicis evenit. sagapropter olei ligni fastafras pars una parteS minimum tres spiritus ad intimam solutionem exigit; oleum vero terebinthinae non nisi partibus hujus sp ritUS qtlatuor obtemperat. Oleum , ex radice ligni Rhodii quod prolicitur, ctiam non nisi cum quatuor spiritus partibus copulam init: oleum ex balsamo de copaiva, cujus praeparationem supra dedimus, ex vesica destillatum, tres etiam hujus spiritus partes exposcit. Destillavimus etiam ante aliquot annos ex balsamo Peruviano cum aqua per vesicam oleum delicatissimum, quantitate licet exigua, quam tamen eximia ejus

utilitas compensat: hoc ipsum duodecim partes spiritus desiderat, antequam ejus una pars dissoluta videatur. Longe dissiciliori modo conficitur hujus soluti'nis negotium cum oleis, quae ex gummatibus & varii generis bituminibus, via sicca & igne acriori eliciuntur; nam oleUm, quod ex succino parari solet, quantumvis etiam sit rectificatum , vix octo partibus spiritus rectificatissimi, antequam iis intime societur, obsecundat, quod etiam observavimus in Oleo, quod ex carbonibus fossilibus, ex bitumine Judaico fortiori ignis gradu exprimitur. Ita etiam gummi ammonia m,galbanum, myrrha largiuntur destillatione ex arena satis insignem olei quantitatem, cujus tamen dissolutionem valde etiam dissicilem cum alcohol vini deprehendimus. Haec solutionum historia ad meliorem oleorum indolem indagandam utique nobis viam sternit, & solutionis e

iam rationem ac explicationem nos aliquanto clarius docet.

Constans adhuc inter chymicos ea fuit sententia, solutionem non nisi per partium corporis solidi in fluidi solventis por's receptionem fieri: quum vero drachma olei ab una parte spiritu3 promtissime solvatur, ecquii tam copiosos& amplos poros in

75쪽

Em astahol Dinnin spiritu vini sibi imaginari poterit, ut tantam tamque aequam lem portionem alterius corporis in se recipere queant.

Deinde & facilioris & dissicilioris oleorum solutionis ratione inter illa ingentem differentiam com perimus & discimus, herbas non tantum tenerioris texturae esse, ac frutices& arbores , sed & illarum restinosas & oleosas partes longe majori subtilitate & teneritudine natas esse, quam quae arboribus earumque corticibus, lignis & radicibus inest. Tertio bitumina, ut aspnalium , succinum, quema modum non sunt ex prosapia vegetabilium , sed subterranei

foetus; ita etiam eorum partes oleosas & sulphureas crassioris & rudioris naturae esse, neque ad tantum subtilitatss gradum ascendere posse, quam vegetabilium olea, rectissime

concluditUr. ' -

Quarto, praxis nos docet medica solertior, ea olea, quae dissicilioris sunt solutionis , plus calefacere & intensiiorem calorem humano corpori conciliare, ac Olea subtiliora, expeditioris quae sunt solutionis. De oleo succini, terebinthinae, balsami de copaiva, res est indubia, perinde ac vi tus olei ligni guajaci, myrrhae, gummi ammoniaci intensissime calefaciens nota est. Neque hujus rei ratio deficit ; nam Oleorum partes , quo sunt tenaciores , eo diutius remanent in sanguine, & aegre rursus ab ejus connubio diVuisse,per corpo

ris poros exspirant. . in

Quinto, ut ut arborum aromaticarum & balsamic

rum ligna, carum cortices & radices olea paulo crassioris textur & fixioris naturae suppeditent, tamen aliter sese res habet cum earum fructibus, uti videmus in caryophyllis, nucista, baccis juniperi, lauri, quarum olea non tam crassa, sed valde subtilia sunt , ut etiam in unionem spiritus promtissime admittantur. Enimvero succi illi, qui nutriendis fructibus & seminibus etiam impenduntur , longe delicatioris naturae sunt, quam qui in corticum de radicum t bulis circumvehuntur.

76쪽

rLip. I. Ors. XII. Destillatio otiorum

OBSERVATIO XII.

Destillatio oleorum in spiritu vini rectificatissimo solutorum.

Rixa ac pervulgata est eorum , qui in laboribus chymicis & phari naceuticis occupati sunt, sententia, spiritum vini aliquanto generosiorem, speciebus arommaticis & oleosis superfusum , praevia digestione & maceratione, oleosas & balsamicas earum partes imbibere & secum Dostea facta destillatione per alembicum evehore. Sed in hac re plures committi hallucinationes, sequentia clare instendunt. si oleum quodvis suave & aromaticum solvitur an rectificatissimo lini spiritu, & sussiciens quoque hujus quan- itas anunditur, ita nempe, ut ad unam unciam olei spiritus vini libra dimidia adhibeatur & haec invicem soluta vel per vesicam vel per cucurbitam ex arena destillationi subjiciantur, exstillat quidem spiritus odore & sapore ejusdem olei impraegnatus, sed tres ejus partes manent in fundo, quae adhibito fortiori ignis gradu ascendunt quidem, sed cum instrato empyreumate, idque succedit cum omnibus oleorum solutionibuS. Ex quo experimento clarissime apparere arbitror quam inepte & perverse ii agant, qui ad destillationem spiritus lavendulF, rorismarini, menthae, cinnamomi, corticum recctificatum spiritum affundunt, eumque ab istas abstrahunt f prodit quidem hac ratione spiritus , quila porem & odorem specificum harum specierum Drae se fert,

sed praecipua & desideratissima oleosi corporis pars in fundo lave capite sic dicto mortuo relinquitur. i judicium csto de spiritibus apoplecticis , aquis Cepnalicis spirituosiis & embryonum balsamis, si1 destillatio eorum cum spiritu vini adornetur, in quibus spiritus, qui

primo

77쪽

gis sim vini racti stati mo solatorum

primo prodeunt, potentes quidem admodum sunt, sed parum de oleosa illa, cujus gratia instituitur destillatio , substantia participant. apropter si hanc Obtinere velimus, opus est, ut vinum vel spiritum vini valde phlegmaticum assumamus,& abstracto spiritu, ignem urgeamus, ita demum cum phlemmate oleum prolectatur , quod postea spiritui addendum est. Vel si generosior spiritus vini in destillatione assumtus fuerit, demum capiti mortuo, a prolecto spiritu quod remansit, suseficiens aqua adjicienda & destillatio reiteranda est, quae uti

que eximiam olei portionem elargitur. Quod vero ministerio aquae melius, quam cum liquore spirituoso , oleum ex speciebus suis , in quibus occlusum latitat, eliciatur & per alembicum transcendat, ratio

haec est : Spiritus inflammabiles ex partibus longe subtilisi mis& levissimis constant, & cum facile dissocientur , levi e iam caloris accessu in fugam sunt promtissimi; quum contextus oleorum longe sit firmior, arctior, ut difficulter in minimas atomos, quae Ob levitatem calori facile obsecundant& sursum feremtur, a calore discerpi queant ; sed spiritus vini propter levitatem avolat, & oleum, quod contextu valde intricato & gravi constat, relinquit. Egent itaque oleo-sa corpuscula, ut adscendant, majori ignis gradu, egent e iam vehiculo quodam, quo sustententur & cujus beneficio sursum impellantur, graviori, cujus generis est aqua, quae ad ascensum longe fortiorem ignis gradum desiderat ac ipse spiaritus vini; hinc fit, ut cum aqua oleum melius, quam cum spiritu adscendat. Et quum olea quaedam dentur Valde gravia, quae e iam in aqua fundum petunt, ut sunt maxime Oleum caryophiliorum, cinnamomi, ligni fassastas, liquido patet, haec dissicilius adscendere , & fortiori ignis gradu & majori quantitate aquae adjiciendae opus habere. Ex quo liquet clarissime, perperam & inaniter plane destillationem spiritus ex cis

namomo , ligni lassafras & caryophyllis suscipi, quia pauxillum est, quod hac ratione ascendit. Quapropter si veli-F a mus

78쪽

LII. I. Ops. XIII. Peculiarismus possidere spiritum hisce oleis vel etiam aliis probe saturatum, consultius utique est, haec Olea aromatica vel alia solvere pro lubitu in rectificatissimo spiritu vini, ita ex tempore spiritus apoplectici, cinnamomi, corticum citri, aquae Reginae Hungariae praeparari possunt. Et si quis aquas spirituosas in usum expetere velit, ex tempore etiam eae fieri possunt, modo sussiciens aquae purae quantitas istis spiritibus, oleo suo probe imbutis, adjiciatur.

OBSERVATIO ULPeculiaris camphorae natura & virtus.

od attinet ad camphorae originem, est ipsa foetus arboris glandiferae, quae sponte & copiosissime crescit in Japonia, in Sumatra, in insula Borneo Indiae O-

rientalis, cujus descriptionem Breunius in cent. a. oticar. stantiam accuratam exhibet. Tota arbor ejusque folia, cortex & radix ac lignum quoque Oleoso humore turgida, fragrantissimum camphorae odorem emittunt : dicitur ad quercus altitudinem quandoque assurgere. Hic oleosus humor ex arborum cortice solis aestu vel sponte transsudat, vel

ex fisso aut inciso ligno prolicitur & paulo rarior est. Japonenses radices, lignum, ramos ac folia disiecta imponunt vasides illatorio, & susticientem aquae quantitatem iis affundunt, di postea imposito alembico, quod capitulo lato & collo longo ac angusto instructum est, destillationem adornant, & ita in capitello collectam & concretam camphoram inveniunt: in Belgio purificationem ex arboris segmentis ex India aliatis per sublimationem instituunt. Jam quaestio incidit, cujus naturae ac indolis sit ipsa camphora, sive ad quam clastim rerum referenda sit. Communis est sentcntia, camphoram esse resinam arboris, eo quod ex ejus cortice inciso succus elicitur, qui mox in resinam concrescit inflammabilam. Plura vero sunt, quae scrupulum

79쪽

camphorae ncturo S Dirtus. smovent, cur ad resinarum genera referre debeant; siquidem nulla in rerum natura datur resina, quae accensa tota avolet nullo cinere vel terra quadam remanente, neque ulla reperitur resina , quae tota in spiritu rectificatissimo vini solvatur. Deinde nulla extat resina, quae in vase clauso tota beneficio ignis in sublime feratur, siquidem haud obscura est ea resinarum indoles, ut vehementiori igne in vase clauso combustae & phlegma spiritumque acidulum & oleum copiosum lar

giantur.

Itaque camphora inter resinas vix commodum invenit locum; hinc quidam ex recentioribus in eam descenderunt sententiam, camphoram sal quoddam esse volatile oleo- sum siccum, maxime, quia instar salis volatilis oleosi sub mitiori etiam ignis gradu tota in auras avolat, atque vase clauso in sublime agitur. Verum & haec opinio multis premitur difficultatibus; ecquis enim invenire poterit sal, oleo etiam valde imbutum, quod in flammam abeat, & quod cum rectificatissimo inflammabili spiritu tam promtam & intimam ineat societatem, ut tota in eo dissolvatur. Et cum haec ipsa solutionem cum aqueis menstruis penitus aVersetur, quomodo salibus camphora annumerari possit, ego quidem non

Nostra vero haec est sententia: camphora nihil nisi oleum volatile tenuissimum est, at coagulatum , non liquidum, idque multis iisdemque firmissimis rationibus corroborabimus. Primo enim multae dantur species fragrantis odoris & ssioris penetrantis, quae subtile oleum, quod etiam promtistime sub destillatione in vesica cum aqua fundunt, in se custodiunt. Hac ratione non modo ex omnibus fere aromatibus , sed etiam ex plantis, oleo subtiliori & suavioriturgidis, oleum destillatur; quare non mirum est, ex arbore Indiae orientalis , quae regio propter caloris exundantiam iis, quae ex terra nascuntur, copiam oleos ae&resinosae substantiae ingenerat, ejusmodi subtile oleum profundi. Secundo, quemadmodum omne per destillationem prodi-

80쪽

LIB. I. Ogs. XIII. Peculiarisens oleum, admotum flammae, mox accenditur, & totum in ea solvitur, copiosa ac atra fuligine in auras emissa ; ita etiani sit cum camphora, quae protinus & longe adhuc celerius quam

ipsum oleum, in flammam abripitur, copioso fumo nigro

comitante.

Tertio, sicut oleum aethereum promte a rectificatissim' spiritu resolvitur, adeo, ut ejus una pars olei partem in se recipiat; ita etiam idcin succedere cum camphora videm , dum unam unciam spiritus rectificatissimi quam commode sex drachmae olei ingrediuntur.

Quarto, solutiones oleorum in spiritu phlogisto

affusa aqua praecipitantur, secedentibus nempe ab unione spiaritus corpusculis oleosis, quae consortium aquae plane respuunt. Simili ratione solutio camphorae, infusa aquae, statim ex poris ejus praeceps fertur inque album coagulum fatiscit. Quinto, olea destillata, paucis exceptis, aquae propter levitatem & subtilitatem supernatant, quod etiam in camphora, quae in superficie aquae haeret, observatur. Sexto, camphorae cum oleis destillatis una eademque in eo est indoles, quod haec prius soluta spiritu, postea ex arena per alembicum destillata, non tota transeant, sed maxima ex parte in fundo cucurbitae relinquantur. Atque id identidem fit cum camphora, prius in ejusmodi spiritu soluta , quae destillationi commissa potiorem sui partem in fundo relinquit. Haec omnia & singula tentamina satis superque oste dunt , maximam inter olea destillata & camphoram assinitatem & similitudinem intercedere, ita, ut non satis mirandum sit, quam inani & plane frustraneo conatu non infimae famae chymici in oleum ex camphora eliciendum tantum laboris ac operae impenderint, & nobilissimum hoc siimplex suaque ingenia supra modum torserint atque sollicitaverint; ignorabant quippe, camphoram non nisi oleum volatile,

sed coagulatum esse. Sicuti vero ridiculum esset, ex oleis

SEARCH

MENU NAVIGATION