장음표시 사용
101쪽
errhinae facultatis. sint elicitur , adhuc alia resiniformis substantia, non parum ratione saporis&virtutis a priori dissidens, ex hoc ligno poterit
obtineri, idque non per macerationem cum menstruiS spirituosis, sed per simplicem & paulo longiorem coctionem cum aqua communi ; quando nempe ligni gua jaci decoctum leni in- spissatur igne, tunc in fundo vasis residuum manet spinamentum quoddam resiniforme, quod balsamici & grati odoris est,
saporis acriusculi , quod in pulverem tenuem redactum & nari bus admissum, stimulando glandulosas illas, ciuae nariuria ossa inVestiunt, tunicas pituitam ibi haerentem potenter colliquat atque educit, adeo, ut omnibus a multo jam tempore notis &eXpertis errhinis, propter eximiam, quam eXserit, essicaciam, mihi resina haec praescrenda videatur. Nam praeter Uim errhinam & stimulantem simul quandam possidet facultatem roborantem , nerVosis capitis partibus amicissimam. Disserentia inter resimam hanc, quae decoctione cum aqua paulo diuturniori extrahitur, & inter eam, quae menstruo spirituoso educitur, haec est: illius exigua admodum, respectu hujus, portio est, sapor vero est salino-acris, qualis in tera copiosa non observatur, quae etiam, si accenditur, non tantam quantitatem terrae relinquit, quam quae per decoctionem parata fuit. Hoc experimentum nobis perspicile aperit modum,
quo ligni guajaci decoctum ex aqua operationem suam in lue Gallica sananda exserit. Quilibet enim facile hic perspicit, in decoctum non nisi hanc resinam acrem , ea rhina facultate donatam transire , relicta in ligno copiosiori & magis oleo-sa illa resiniformi substantia. Quemadmodum itaque resina haec spiculis & stimulis suis salino- acribus vellicando standulosas narium tunicas , fundit & liquat tenacem pituitam; ita nullum dubium est . quin ligni Guajaci decoctum spiculis istis salino - resinosis roboratum , dum accedit . ad partium solidarum glandulosos tubulos , eos eadem ratione vellicando & ad validiorem constrictionis motum inVitando, corruptos & tenaces, qui ibi haerent, humores colliquet, e-I a osque
102쪽
68 LIB. I. Ops. XXII. Spiritus S bal intimosque e latibulis suis excussos ad expulsionem e corpore idoneos reddat, quae primaria in hoc morbo sanando medentis debet esse intentIO,
Spiritus Se balsamum liquidum mastiches,
SI Imitur mastiches e Iectae albissimae Iibra' dimidia, pulve-risata cum aequili pondere salis tartari exacie miscetur in mortario, postea spiritus Vini rectificatissimus in cucurbita affunditur ad eminentiam quatuor digitorum, leniori submisso calore solvitur resina in spiritu & obtinetur essentia valde restinosa, qUae loco Vernicis usurpari potest ; calore audito dcstillat in receptaculum spiritus, oleo subtili balsam co hujus resinae imbutus, & saporem & odorem mas iches e
Notandum in hac destillatione est, quod Ienissimo igne peragi debeat, alias paulo majori admoto, Omne, quod cst in cucurbita, transcendita lembicum, ut denuo destillatio sit instituenda . Rationem hujus phaenomeni hanc damus: Solvitur mastiche fere tota in spiritu , sique calor accedit pau- Io fortior, spiritus vini, partibus gummcis & tenacibus irretiatus, molitur avolare, sed quia propter involucrum illud, quo tegitur, impeditur, hinc in spumam glomeratur tota massa, quae attollitur, & quam facile sic alcmbicum superascendit. Simile observatur, si ad Vcrnicona saturatam conficiendam solutio sandaracae, cum spiritu vini rectificatissimo facta, arenae calori committitUr in vasse vitreo vel cucurbita, ubi paulo fortiori igne admisso, totam solutionem extra vasa emissam fuisse observavimus. Hinc in destillandis vel evaporandis istis solutionibus opus est, ut regimen ignis curiosius ObserVetur, leniori calore administrato. In
103쪽
liquidum m sthes, item cssi horae syIn destillatione hujus spiritus illud notabile occurrit, mrod residuum hujus solutionis ab abstracto spiritu perfectum balsaetitim liquidum, instar terebinthinae vel balsami de conat va, quoad consistentiam repraesentet, & rectissime etiam ballamum mastichinium Vocari mereat tr. . .
Hoc balsamum promtissime totum solvitur in spiritu vini rectificatissimo, non secus ac terebinthina vel PcruVsanus balsamus, vel balsamus de copaiva, & nihil aliud eit, quam mastiche in formam liquidam redacta. Quare Vero non amplius suam pristinam solidam naturam assumat, ratio haec Cit. resinae ex principio oleoso, terrestri & acido concreet lunt, atque ab horum elementorum connubio solidam conlistentiam accipiunt Quando igitur particulae rudiorcS & magis terreae per solutionem separantur , & acidum etiam per additum al-cali infringitur, perit soliditas, corpusque fluidum scit liqui
Eodem etiam modo ex succino soluto in spiritu vini rectificatissimo mediante sale alcati per icnem abstractionem balsamum resinosum liquidum parare licet, quod etiam simili ratione cum benZoe, sandaraca, gummi elemi, animae &c. neri posse deprehendimus. . . Ex hac mechanica chymica clarissime innotescit, balsama illa , quae ex India utraque & calidas regionibus ad nos feruntur ut balsamum de Mecha, PeruVlanum , liquidam-bra de copaiva, non nisii rcsianas liquidas esse, ob acidi, quod coagulationis principium est , parciorem in miXtione admIS-sionem; siquidem dubio procul ab ardore solis , qui his re-pionibus graviter incumbit, acidum destruitur. Pari ratione camphora, quae est oleum coagulatum subtilissimum, quod a calore totum avolat, in mixtionem suam etiam recipere videtur subtilius quoddam acidum, a quo
solidescens ejus forma petenda est. Si itaque hanc ipsam au ferre velimus, potest id fieri, si misceatur cum sale tartari &cum spiritu vini rectificatissimo instituatur destillatio , tunc spiritus prodit, camphorae corpusculis Valde saturatus, sapo
104쪽
LIB. I. Ops. XXIII. De medicamentis re & odore teste. Id vero non vulgare & maXime notatu dignum est, quod hic spiritus aquae infusus non lactescat, nec camphorae quicquam praecipitetur, uti cum spiritu vini camphorato id evenit. Deinde, quod remanet ab abstractione spiritus, solutio camphorae valde saturata cst, sed coloris brunt, quae magnopere camphoram sapore aemulatur, sit vero in aquam instillatur, non ut spiritus Vini camphoratus in crassum coagulum abit, sed commode cum aqua misceri potest. Nam sal tartari, mixtionem hujus corporis intimam ingrcdiens, Oleosas crassas partes resolvendo & subtiliorcs acidas invertendo, efficit, ut in subtilissimas partes, non amplius coagulabiles, hoc corpuS resolvatur , & mutatus etiam albus color in
brunum evolutioni sulphuris sive principii phlogisti per alcali factae debet tr.. Tractatio camphorae ita instituta inservit in medicina& chirurgia egregiis usibus : notum quippe est , cum aqueis vehiculis & menstruis camphoram non posse misceri, sed statim ferri praecipitem, hac Vero ratione intima mixtio obtineri potest : hinc commodissime ita miscetur cum collyriis, cum epithematibus ad caput, cum cataplasmatibus & gargarismatibus. Ad inflammationem oris & faucium utilissimum est gargarisma, si V. g. aquae flor. sambuci vel salviae aut rosa-iunn portio nitri & pauxillum hujus solutionis admiscetur.
De medicamentis eX balsamo Peruviano nobilissimis.
Alsamum illud Americanum sex Peru allatum, praestantissimarum esse virium, & odoris fragrantia & fa-por aromaticus manifeste declarant. Primo ejus usum tantummodo inter remedia eXterna admiserunt, procedente vero tempore etiam interne quidam medicorum & chymicorum hoc balsamum usurpare coeperunt, dum partim pilu-
105쪽
ex balsamo Peruviano nobilist Suis.
lis illud admiscuerunt, partim etiam ejus solutionem, in spiritu vini rectificatissimo factam, miscendo illam cum saccharo vel aliis mixturis, in Ustam VocarUnt. At Vero longe essicaciora remedia inde depromi pOS- sunt, si chymica arte tractetur. Haud igitur abs re fore pum ramus , si quae cum eo tractavimus, hoc loco diligentius perv
Primo, destillando illud cum aqua simplici ex Velica, nacti sumus oleum fragrantissimum , rubrum , Omnis empy r Vmatis expers, sed ex libra ejus dimidia vix semi unciam obtinuimus. Dissiuit quidem hoc oleum in rectificatissimo spiritu , sed insignem ejus quantitatem desiderat, quia paulo difficilius solvitur. Hoc oleum, in spiritu recctificatissimo rosarum solutum essentiae succini, ambrae, ligni aloes commode admisceri potest, quum eorum balsamicam roborantem Virtutem in morbis, ex generis nervosi debilitate ortiS non parum augeat atque intendat.
Secundo, ex Peruviano balsamo elegantissimum spiritum praeparari curavimus sequentem in moduim: duaS partes hujus balsami cum una parte salis tartari trituratione &laevigatione exquisitissime miscuimus, addita spiritus rosarum optimi sussicienti quantitate, & debita encheiresi ex arena madefacta instruximus destillationem per alembicum, & gradus ignis bene servandos omne liquidum ad siccitatem VSque abstraximus. Hac ratione obtinuimus spiritum , & saporis &odoris gratia, multo magis vero virtute analeptica& roborante commendabilem. Observatum quoque nobis est , eumessicaciter urinam pellere, & hac ratione calculorum in renatibus tubulis concretioni occurrere. Transit mox in syriapum eximiae virtutis balsamicuria, si ejus drachma una Unciis tribus julepi rosarum admisceatur, qui syrupus merito mnibus aliis Ho gratiam, quam conciliat medicamentis, singularem praeferendus Videtur.
Tertio, a plurimis jam inde annis in usu nobis fuit frequentiori spiritus volatilis balsamicus, quem ex sale volatili
106쪽
LIB. I. Ops. XXIV. Historia vim Tochatiens seboris, sale tartari & balsamo PerUViano, aequales horum partes inter se miscendo , affusione spiritus recti icatissimi vini praeparavimus. Spiritus hic propter Vim, quam C serit, discutientem & diaphoreticam, neque minuS torridam , robo rantem in morbis, ubi massam sanguinis& humorum in corporibus frigidioribus in motUm CXcstare & transpirationem au-gcre conVenit, cum summo profectu Iasiurpatur, eumque longe multumque spiritui sic dicto Bussit, aeque balsamico, antehabendum csse, non sine ratione alfirmamuS.
Historia vini Tockaviensis Hungarici cum ejus indole, genesi ac VirtUt
Corpora, N ignem facile concipiunt, oicosa &relinosa, ad e Xamen cli micum hactentiS revocavimuS, eorumque salutares vires satis perspicue deteximuRJam vero ad ea, quae multum assinitatis cum iis habent, & est isdem fere progentei sunt, spiritus nimirum instaminabiles nos accingcmUS eXaminandos , ut, quas facultates alant, &quid ad usum chymicum & medicum conferre possint, aliquanto clarius perspiciamus Quum vero ejusmodi spiritus phlogisti inque flammam concipiendam promtissimi, fructus luit vinosae fermentationis; placet maXime Omnium Vinorum nobilissimum Hunoaricum, & quidem Tockakiense, ratione originis & indolis saepaulo accuratius hoc loco describere. Est vero vinum Toc aviense partus superioris Hunil riae, & nascitur in ciVitatibus maxime submontanis in comitatu Zempleniensi stitis, quae Vocantur Mad, Tolegua Benve Talya, Schadaia, Nerestur, TarZal, Serens ch & To acy. Solenne vero est, Omnia, quae circa submontana ista loca succrescunt, vina per excellemiama octavienua appellares siquidem in
107쪽
mmorici eum ejus indole, genesi cle virtute. in eo praejudicio mercatores versantur, quod circa Tochay provenit vinum, illud reliquis submontanis esse praeferendum, cum tamen omnia fere sint aequalia : quamvis non in gare liceat, quod certa hujus promontorii pars, ex Coo. passibus constans& ad meridiem spectans, excellentissimi vini genitrix sit. Deinde celebris est ille districtus Vinearum in territorio civitatis submontanae Targat, qui sese extendit in latitudine ad gooo. passus, in longitudine Vero circiter so oo. passus habet. Haec duo loca vicina vocantur ber Zuctexberg;& quamvis vina, quae in Tochaviensi & Targaliensi proveniunt, sint praestantissima, tamen eorum non tam parVa
suppetit quantitas, ut secundum communem opinionem A
gustissimi Imperatoris mensae tantum inserviat. Quod autem in hisce locis ex omnibus Europae vinis ibi crescat praestantissimum, dignissimum utique est, ut hujus rei causae inquirantur. Primo vero Hungaria alit praestantissimas uvarum species, inter quas quaedam vocantur Piugsiet a tempore maturationiS , quod plerumque in principium mensis Augusti incidit. Incolae has uvas semipassas vocant QRanci, sex, iisque utuntur loco passularum majorum, quarum similitudinem exprimunt. Ad nobiles uvas, praestantioris vini genitrices, pertinent etiam in Oschatellinae, quae nomen suum debent succo delicatissimo, qui & sapore & odore nucem mos chatam aemulatur. Ad has proxime accedunt eae, quas dicunt C apex. eintrauben, quoniam succi, quem intus fovent, sapor& odor herbae majorance perquam similis videtur. Sequuntur uvae, quas Vocant Sei'. Duitem excuben, quarum baccae crassa& viridescente teguntur membrana, & formam habent papillae caprillae similem, succo abundant, qui maxime usui dulciariorum inservit. Inter uvas nobiliores dantur etiam quaedam vilioris notae, albae, pallidae, rubicundae, quae etiam succumfovent copiosum, subdulcem, virtute tamen debiliorem.
Recensitis istis nobilissimarum uvarum speciebus, quas Hungaria superior, partim & inferior alit ; proximum jam est, ut quomodo variae vini species ex istis elaborentur, paulo cla-
108쪽
I Lip. I. Ops. XXIV. Historia vini et chasiensis
rius exponamus; praesertim cum perpaucis hoc cognitum esse sciam, nos vero a popularibus fide dignis id accepimus. Prii irem & delicatissimum praeparant ex uViS, quas VO-cant lugsietaerstuben, quod ab incolis vocatur Essenχ. Colligunt sigillatim uvas , ultra consuetum maturationis gradum excoci as & semipassas, quas etiam interdum, si solis calore non satis siccatae fuerint, mitissimo furni calori cornmittunt, ut magis flaccescant, eaSque a racemis revulsas torcularisu iciunt, cujus forti pressione succus elicitur, nectaris suavissimi aemulus, qui exacto despumationis tempore vinum praebet generosissimum, Oleosum , quod diu dulce manet, &spatio unius anni demum desecatur, caroque Venditur pretio,& magnatum mensis inserVit, quod mercatores pro aliis vinis perficiendis emUnt.
Secundum genus dicitur m obex . Ibein , quod paratur ex uvis nobilioribus invicem collectis, ex quibus , separatis racemis , torculari identidem exprimitur succus dulcissimus, cui post aliquot dies fervefacto adjiciunt uvas semipassas ; ita fervente musto dulcedo uvarum passarum extrahitur : vinum fit dulcissimum, Oleosum, saporis gratissimi, cujus dulcedo valde diu immutata durat. Tertium genus est, quod conficitur ex puro musto nobilium uvarum, quod fermentatum dat vinum valde spirituosum, minus dulce, limpidum. Sequitur postea quartum genus, quod ex diversis uvarum speciebus, nobilibus & ignobilibus, parant, & sic mustum copiosum acquirunt, Od peracta fermentatione vinum quoque nobile praebet, sed non adeo generosum. Haec vina Hungarica in eo aliquid singulare prae aliis vinis habent, quod quaedam ex iis , praesertim unddiutius servent suam dulcedinem : deinde quod aromatico sapore & odore praedita sint ; tum, quod vim habbeant diaphoreticami & liberalius etiam hausta nullum dolorem in capite, nullum languorem in artubus relinquant: denique quod vappam non facile contrahant, etiam sub aeris libe-
109쪽
Nungarici cum ejus indole, genesi ac virtute. liberioris admissione , & per multos annos conservari pos- Est vero Hungariae regio ad optima vina gignenda opportunissima, quia in illo terrarum spatio sita est, quod gradu elevationis poli quadragesimo &quinquagesimo describitur. Nam constans es h observatio, has regiones, quae hunc elevationis poli gradum habent, ad vinum generosum progignendum csse aptissimas. Haec laetissima coeli regio sibi subjectam habet Portugalliam, Hispaniam, Galliam, Italiam, magnamque partem Germaniae, Austriam, Styriarn, Carinthiam & fere totum tractum Rhenanum, Hungariam, Transylvaniam & eximiam
partem Graeciae, quae terrae continuo & cohaerente tractu exporrectae, vina omnium praestantissima proferunt. Est enim his in regionibus efficacior solis operatio, quam in reliquis, neque enim nimia & perpetua siccitas ibi est, sed abundantia roris praesertim nocturni: hic ad nutritionem, solaris vero calor ad succi meliorem coctionem, digestionem & maturitatem utique multum confert. Nascuntur porro Hungarica vina in summis montibus , solem Orientem vel meridianum respicientibus: haec autem locorum positura generoso vino maxime favet. Spirat enim in ejusmodi montibus aes purissimus, nullis essitaviis peregrinis contaminatus , suntque illi ab omni ventorum septentrionalium injuria immunes, dumque praeruptis jugis vividiores solis radios excipiunt & versus se invicem reflectunt,
calorem augent, conceptumque diutius retinent. Abi autem purus, vegetus & solis calore extenuatus succo nutritio uvarum se intime miscet atque insinuat, ipsique subtilitatem &quandam spirituas centiam conciliat, vinaque maxime salubria reddit, ut promtius minimos etiam corporis humani tubulos
tam secretorios, quam excretoriOS transeant.
Deprehendimus insuper, ad praestantius Vinum generandum loca montosa & declivia, ubi in eorum radicibus flumina feruntur, es e aptissima. Nam si loca natalia eorum vinorum , quibus naturae benignitas Germaniam nostram fortunavit, consideramus, observare licet, nobilissima vina in tra-
110쪽
6 Lia. L Ops. XXIV. pulsoria vini Tochoosensis
stibus montanis , maxime soli Orienti vel meridiano oppositis, circa flumina, quae infra transeunt, prognasci, & aliis etiam propter nobilissimam Virtutem Vulgo praeferri. Quis en , qui nesciat, in Franconia vinum murtZburgense, mei theimense, Κlingenbergense, quae omnia in montibus Moeno vicinis proveniunt, ceteris esse superiora Quorsum etiam spectant vinum Nierensteinense, Hochheimense, Muchel-bachense , Cochheimense , quae non procul a Moeni fluvio producuntur. In montibus circa fluvium Rheni positis prodeunt Bacheracense, Rudelfheimense, Laubenhei mense, Johannesbergense dc hujus generis plura. Circa fluvium Moste quae
crescunt, ex his celibrantur Dufemundense; circa fluvium No cher proveniunt etiam nobilissima Neccarina s in montibus,
quos transiluit fluvius Albis, optima Vina, quae suppeditat Bohemia & Misnia, proferuntur. Eodem modo sese res habet cum vinis Austriae, quorum praestantiora in locis montanis circa Danubium extant. Patet hinc etiam ratio, quare Vinorum circa
lacum Neossidiensem optimorum sit proventus, & loca illa superioris Hungariae submontana, ubi generosissimum &Toch viense vinum abundat, superius enumerata, in confinio fluviorum , praesertim Teysse, posita sint. Nam praeter solis cssicaciam vinorum praestantia nutrimento uvarum teneriori & subtiliori plurimum debetur. Jam vero quia montes expositi sunt nocturnis roribus, qui circa confinia fluviorum sunt abundantissimi, ac subtilissimam& aethereo principio intermixtam aquam fovent, non mirtam est, rorem optimum esse nobilissimarum vitium nutrimentum. Fatendum quidem est, rorem nocturnum per se ad nutriendas vites non sussicere, sed pluviae ut accedant necesse est, quae plenius nutrimentum toti vitium compagi asserant. In Co tamen possita esst differentia, quod copiose pluviae, in locis planioribus
collectae&diu stagnantes, putredinem facile contrahant, Valdeque crassum & manus digestum nutrimentum reddant. Ubi vero post humectationem terrae, quae vites alit, citius delabuntur, nulla harum stagnatio locum invenire potest.