Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

91쪽

rOBSERVATIO XVI.

De solutione & extractione corporum balsamicorum & restinosorum.

PEr balsama intelligimus restinas liquidas &spissiores, quae

ex arboribus calidiorum regionum incisis exsudant, vel etiam ex aromaticis iti balsamicis arborum partibus coctione & inspissatione parantur. Ad priorem classem peditinent balsamum de Mecha, de tolli, de copatua , terebinthina Veneta ; ad posteriorem balsamum Peruvianum, itorax liquida & solida. Restinae vero balsamicae differunt in eo a balsamis, quod solidiores & sicciores fiant, tales redditae a solis aestu in ferventissimis terrae regionibus, dum liquor oleo-sus ex arboribus incisis exstillans , ab eo induratur. Inter quas restinas maxime eminent mastiche, sandaraca, olibanum, benχoe, & differunt a gummatibus restinosiis, dum haec praeter spirituosum etiam aqueo menstruo obtemperant ; illa vero omnia aquea ad solutionem respuunt & tantum spirituosa menstrua desiiderant. Inter gummata balsamica myrrha, gummi ammoniacum, sagapenum, galbanum, bdellium merito referri possunt. ' o Enimvero non tantum e terra nascuntur & proveniunt balsama & restinosa corpora ; sed & in subterraneis locis haec ipsa gignuntur; ita ambra, suavissima illa restina, non nisi partus subterraneus est , quem ipsit mariS fluctus ex terrae tero projiciunt atque exturbant. Eadem conditio est succini, quod terrae Prussicae metus est , & identidem per maris fluctus ex imis terrae latebris eliditur. Inter balsama liquida subterranea referri etiam debet petroleum, cujus uberem proventum Italiae debemuS.

Videntur balsama, tam liquida, quam solida & relinosa gummata esse ex subtili oleo, sale acido & principio terreo mixta. Oleosa & inflammabilis eorum substantia prom-H tae

92쪽

LIB. I. Ops. XVI. De Alutione se extractionetae deflagrationis nota sese profert, sique singula destillationi subjiciuntur, utique ingentem olei quantitatem fundunt:

acidum vero concurrere ad eorum mixtionem, vel inde elucet , quia haec singula igne tractata, in principio praeter

phlegma acidum liquorem exstillant. Acidum autem ad relinas , si concurrat cum Oleo, formandas plurimum conferre, superiori observatione satis ostensum est: principium vero terreum atro Vapore & relictis cineribus non potest non in sensus incurrere. Neque humidum excludendum est elementum , quod Summatibus , quae multum mucilaginis habent & liquidis etiam balsamis utique insitum vi

detur.

Ex varia itaque horum principiorum, ratione qualitatis & quantitatis, commixtione varietas illa corporum resinosorum & gummatum, quae multum & consistentia & sapore & odore atque virtute dissident, etiam dependet. Nihil enim est dubii, quin sicciora plus terrae , acidi salis, quam olei & aquae possideant, liquidiorum vero mixtionem plurimum oleos se & aqueae substantiae, minimum vero terrei & acidi

principii ingrediatur. Gratus, qui iis inest, sapor & odor procul omni dubio a puritate & subtilitate partium sulphurearum, quae magis excoctae, digestae & maturatae sunt, proficiscitur cum ingratus a crudo potius & rudiori sulphure & sale, ad alca-

linam& volatilem magis ac ad subtilem acidam naturam vetagente, proveniat. . Quum vero resinosia ex valde activis, & ex parte quoque naturae amicis conflata sint corpusculis ; non amplius dubitandi causam habemus, quin in medicina illa praecipuum sibi vindicent locum. Quoniam vero ignis ea est natura, ea vis atque potentia, ut rapidissimo & celerrimo motu contextum & temperiem corporum invertat, penitusque destruat omnia inter se mirifice confundendo, ac denique gratum & naturae acceptum saporem & odorem in ingratum di foetidum commutet, neque minus eorum facultates tem

93쪽

eo, crum infami rum imorum. Put naturae hostiles fiant, detorqueat; hinc facilendouet si quis coruorum balsamicorum vires, quas indigena oossident, salvas ac integras servare atque ad medendi usum transferre velit, igne acriori haec ipsa minime esse exedicenda ac torquenda. Ambra, succinum , benZoe , stora Peruvianuni balsamum delicatissimo & suavimmo oleo, quo olena sunt, labascentes vires egregie erigunt, quum ex asversa parte combustio desiideratissimam illam virtutem pror

sus ipus detrahat. . I D m

Praestat itaque citra texturae per ignem deliructionemidis balsama aut restinas aptissimo menstruo dissolve , ut eo commodius cum aliis misceri & interne usurpari possint; vel etiam expedit, nobiliorem sulphuream & baliamicam palem ab aliis heterogeneis separare & extrahere, ut praestantissimi

usus essentiae inde conficiantur. Quod attinet ad solutionem balsamorum, v. g. Peruviani. dTMecha, de cvalva, qu e quam Promte menstruis obsecundant spirituosiis, mod sint omni phlegmate orbata& spiculis salis lixiviosi probe armata, promte haec peragitur, aequales partes spiritus & balsami sumendo. Ex gummatibus

vero restinosis myrrha, benme, mastiche, pars tantum sulphvrea & oleosia extrahitur; terebinthinam vero Venetam&sa daracam penitus aikoholis ali probe spiritus dissolvunt Succinum vero spiritus inflammabiles paulo dissiculter aggrediuntur; extrahunt quidem mediante digestione teneribores sulphureas partes, sed tamen reuinota&bituminore substantiae portio intacta relinquitur. Ratio, cur hoc restinosum corpus spirituosis solventibus ita resistat, haec esse videtur: Succinum non est metus regni vegetabilis , sed in visceribus terrae progignitur, adeoque cjus Olcosa pars , licet te rri ma sit tamen acido fixiori & rudiori terrae tam arcte est immixta' ut ab hisce divelli possit. Quopropter alia est in unda via, ut substantiam delicatissimam e succino deproma

mus.

94쪽

LIB. I. Og . XVII. Id sentia succini. OBSERVATIO XVIL

Essentia succini praestantissima.

QVia in succino,ceu resina subterranea, suave & tenerum

ejus oleum, quod naturae valde conveniens & amicum roboranteque& balsamica virtute donatum est,' tam firmiter & arcte partibus terrestrioribus & aci dis innexum & illigatum est, ut aegerrime inde divelli queat, opus est utique claVe, qUae claustra haec rescret, & involucra, quibus irretitae haerent partes illae sulphureae,dissolvat,atque haec reperitur maxime in sale alcatino fortiter calcinato. Si itaque una pars salis tartari exquisite misceatur cum aequali pa te succini electi atque in minutissimum pulverem contriti, & ad eminentiam quatuor digitorum sussiciens spiritumrtio a fundatur, &praevia digestione per Vitream cucurbitam ex arena destillatio adornetur, omnino spiritus oleo succini subtiliori&fragrantiori imbutus exstillat, & per se virtute egregia roborante eminet s longe melius vero tincturae praestanti ca1siciendae inservire poterit.

Recipiendum est succinum pellucidum prae fusco & quod

brano ac obscuro colore tinctum est, utpote ex teneriori substantia sulphurea compositum, idque in mortario in minutissimum pulverem trituretur & laevigetur, postea super ma

more instillatio fiat olei tartari per deliquium & exactissime haec invicem misceantur, ut massa pultacea evadat, leniter exsiccanda ; huic postea spiritus jam laudatus succini sufficienti quantitate superfundendus est, fiat in vase vitreo clauso sive phiola , sub mitiori calore digestio. Ita obtinemus generosam & praestantissimae essicaCiae essentiam succini, virtute saporis & odoris gratia plurimum commendabilem. Commodissime sumitur, si ejus aliquot guttulae instillentur sacch ro, vel syrupo florum tunicae, Vel acetositatis citri, & mane ad roborandum stomachum, caput & imbecille nervosum systema sumitur, aliquot calicet potui calidi v. g. cocte vel succoladae des

95쪽

LIg. I. Ops. XVIII. Vera se rara semia ambrae. 6 idesuper bibendo; potest etiam cum vino dulci inter prandium

sumi In mulieribus mensitum negotium promovet, fluorem album coercet, & affectibus rheVmaticis egregie succurrit. sotabile est, quod haec essentia aquae infusa non ita praecipitetur, ut aliae essentiae sive solutiones oleorum & restinarum efficiunt. Deinde paucae ejus guttulae, sit ingenti qua titati aquae instillantur, eam totam grato succini odore replent; haud inevidenti testimonio, ejusmodi medicinam, quae tam late per minimas aquae partes sese diffundit, tenerrimae naturae, atque adeo in corporis nostri fluida solidaque intimor ad-

mitionis esse , ut inde a parva dosi etiam non mediocris sit

expectanda efficacia.

OBSERVATIO XVIILVera & rara essentia ambrae.

IIu multumque adhuc inter medicos & rerum natura

lium scrutatores quaestio de origine ambrae agitata fuit. Nonnulli foeturam regni animantium, alii Vegetantium eam esse contendunt. Illi, ambram esse stercus cujusdam avis peregrinae Orientalis, asserere non erubescunt, ea- ratione in hanc sententiam devoluti, quia saepius ungues vel etiam frustula rostri occultata ibi repertuntur, qUae ignI commissa odorem salis volatilis empyreVmatici emittunt, quod fere proprium solet esse corporum, quae ex animantium familia ortum suum habent. Alii contra asseverare conantUr,

ambram esse speciem mellis, quod apes rupibus maris apponunt, quod postea a calore solis attenuatum & digestum ejusmodi substantiam fragrantem exhibeat. At vero experimentis chymicis protinus hic error manifesto detegi potest; nam stercus omne & mel quoque solvuntur in aqueis menstruis, sed plane resistunt spiritui vini rectificatissimo. Recentiorum quidam existimarunt, singularem esse speciem resin', sive lacrymae, quae ex arboribus adhuc incognitis orientalibus

96쪽

6r Lig. I. Ogs. XVIII. Vera ct rara essema ambre exstillet, & in mare transferatur, ubi ulterius & solis calore &sale marino excocta ejusmodi resinosum corpus constituat. Verum, praeter multas alias rationes, ea maxime huic opinioni repugnat, quia Omnia resinosa vegetabilium corpora

levi labore in spiritu vini rectificatissimo phlogisto solvuntur& extrahuntur, cum tamen id ipsum nonnat cum ambra, quae dissicillimae est solutionis in ejusmodi spiritu. Et quia observamus, corpora inflammabilia, quae ex terra nascuntur, ut succinum, bitumen Iudaicum, carbo fossilis, etiam dissicilioris esse solutionis, neque tam lubenter conjugium inire cum liquore valde spirituoso; hinc subscribimus eorum sententiae , qui statuunt, ambram ad bituminis genus esse referendam, cujus natales sunt in terra, ct ex cujus visceribus fluctuum maris impetu ac vehementia evellitur & defertur in mare. Reperitur autem illud maxime in mari circa insulam Mada-gascar, quia hujus regionis tractus subterraneus procul omni dubio praegnans est ejusmodi bitumine. Qiviam igitur tam dissicilis solutionis sit ambra, hinc certe nullam adhuc genuinam ambrae solutionem in ossicinis conspicimus. Nam eam plerumque parare solent cum mo- scho, cum oleis cinnamomi, rosarum vel etiam Eibetho, &ita possidemus quidem suavissimi odoris essentiam, quae etiam non caret sua virtute & usu ; at parum participat de ambra , quae potius intacta remanet. Quapropter hos genuinae essentiae characteres ponimus: 13 Parari debet ex sola ambra, nulla alia re solvenda admixta; a) menstruo fere totam resolvi oportet: q) si instilletur haec essentia aqueo liquori, more omnium oleorum & resinarum solutarum lactescat necesse est. Paratur vero sequentem in modum: Spiritus rosarum penitus dephlegmatus non semel, sed minimum his, abstrahatura sale tartari, forti igne usto & calcinato, ita prodit spiritus, qui sua penetrantia intimam mixtionem ambrae invadit ejusque oleosum contextum discerpit ac resolviti Haec

97쪽

Lsp. I. Ops. XIX. De balsamo liquido prodeunte Set cliHaec solutio seu essentia ambrae inter remedia confoditantia & quiae debilitatum nervorum systema roborant, adeoque inter medicamenta , quae morbis. ex deficiente robore nervosarum partium oriundis, dicata sunt, facile principem locum obtinet, neque Vapore ita replet caput, Vel commmotiones atque agitationes in debili corpore provocat ut quidem ea, quae Vulgo ex ambra, admixto moscho vel Zibetho, praeparatur; siquidem ejusmodi fragrantia debiles viros& foeminas, spasmis obnoxias, minus commode ferre ex practicis notum est.

OBSERUATIO XIX.

De balsamo liquido prodeunte ex San

LI num santali flavum est arboris Timorensis bacciferae,

sarcante dictae,medulla solida, densa, colore flavescens, ab integumentis, cortice nempe & ligno, separata, saporis subamaricantis & aromatici, Odoris fragrantis. ADtirtur ex China & Siam , arbor est eXcelsa instar juglandis, filictus fert instar cerasorum. Santalum album est ejusdem arboris medulla solida pallidior, odoris debilioris & saporis

minus aromatici: quando arbores exsiccantur, sola medulla

eligitur, quae, si non satis est odorata, santalum album appellatur. Mutuatur flavum santalum fragrantiam sui odoris &saporem aromaticum a resina, qua constat, teneriori, qUae etiam spiritu vini rectificatissimo promte extrahitur, si ipse ejus rasipaturae convenienti in quantitate infunditur. Per digestionem elicitur tinctura admodum flava , quae leniori j-gne, abstracto prius spiritu, inspissata, bessamum liquidum, coloris brunt di odoris grati constituit, quod consistentia &colore ad Peruvianum propemodum accedit. Hoc balsamum si rursus solvitur in rectificatissimo spiritii, esuntia eximiae vidi tutis balsamica inde emergit. Expe-

98쪽

Lig. I. Ogg. XX. Resinae duae rariores, Experimentum hoc balsami Peruviani, item balsami de copaiva, de Mecha, naturam atque genesin clare manifestat, quippe nihil aliud sunt balsama haec, quam resinae liquidiores. Nam si resinosum santali principium in spiritu rectificatissimo solvitur & mlutio inspitiatur, balsami consistentiam induit, neque in solidam amplius resinam convertitur; utpote cum in intimam ejus mixtionem particulae quaedaruliumidae sese insinuaverint. Quoad vires essentia flavi santali ad virtutem ambrae analepticam & sedativarn quam proXime accedit, atque in morbis , qui ex dubilitate & atonia nerveo-membranosarum partium nasci iratur, vel per se, Vel peropportune cum essentia

ligni aloes vel succini misceri potest. OB5ERVATIO. XX.

Resinae duae rariores, altera rubicundissima, altera odoratissima.

X fantalo rubro, quod arboris siliquota & spinota, quae' nascitur in Malabra & Coromandet,medulla solida,ponderosa & rubicunda est, cum spiritu vini colorem rubicundum extrahi, res Vulgata admodum est, sed novum &haud vulgare illud videtur, quod ex hoc ligno parari possit resina obscuri rubicundi coloris, quae in exigua admodum dosi aliquot uncias spiritus vini colore sanguineo elegantissimo tingit. Praeparatur Vero non alia ratione, ac Vulgo con sici solent resinae; superfunditur nempe ligno rasipato non communis, sed recti catissimus spiritus, leni digestione extrahitur essentia, sique ejus insignem adepti sumus quantitatem, spiritus abstrahitur, & quod remanet liquidum, mitiori calori ad inspissandum committitur ; ita pulvis remanet LX atrorubicundus, cujus particula, in spiritu vini soluta, ingentem quantitatem spiritus eleganti saturate rubicundo colore imbuit. Haec

99쪽

ol pro rubicundi si a octera odorat Fma. 6sHaec resina id habet peculiare,quod primo omnis saporis & odoris expcrs sit, adeo, ut licet accendatur, nulluS tamen plane odor percipiatur ; secundo, quod accensa quidem ardeat, scd mirince spumescat & magnam terrae copiam relinquat: tertio , quod spiritum vini elegantissime coloret, minime vero ullum oleum, sive expressium, sive destillatumuit, tingat, neque citam solVatur ab iiS , quod eam ex terrestri sit stiliori substantia magis, quam ex oleos a& pingui constare luculenter ostendit. Usus ejus poterit esse ad tingenda

dc Occultanda medicamenta , de quoniam saturato colore rit-bineo tingit spiritum, ad injectiones vasorum arteriosorum in capite, si sansuine destituta fuerint, in rebus anatomicis commodissime usurpari potest. Altera restina, minus, quod sciam, nota, vel unquam descripta, est tam fragrantis odoris, ut illi similem vix reperire liceat, & praeparata a nobis est ex cortice, in omnibus

ossicinis prostante, cujUS tamen natales Una cum ViribUS medicis de pharmacopoeis incogniti sunt. Est vero hic ipse cortex Thymiamatis, qui accipit nomen suum a Vocabulo quo Graeci omne stissimcntum appellarunt. Hic corte videtur relictum quoddam magma compressorum foliorum & co licum ex arbore. Nostra quidem sententia Videtur esse cor- rex arboris storacis, ex qua liquida storax eXprimitur, & arbor est Asiae minoris Siliciar, cui etiam sententiae favet Serapion, qui pro cortice styracis arboris eum habet, expres de excoctae liquidae styraci superstite, praesertim cum ejus odor cum odore styracis liquidae quam maxime conveniat. Veteres thias Iudaeorum appellabant, quia Iudaei frequenter eo ad suffiitigia usi dicuntur. Fecimus cum eo experimentum, affundendo spiritum vini rectificatissimum qui statim extraxit essentiam valde nigram, essentiae balsami Peruviani aemulam , quae sit infunditur aquae communi, protinus lactescit. Abstractus spiritus odoris est fragrantissimi, & ita diffundit sumi odorem,ut a drach ma una aliquot mensurae aquae odorem fragrUtem mutuen- I tur.

100쪽

LIB. I. Ops. XXI. Singultiris resinaetur. Relinquitur resana fatis copiosa atque ex libra una corticis unciae duae ad minimum resinae haberi possunt. Haec resina identidemi suavem & fragrantem odorem exhibet, &commodissime extracto storacis, benZoe & balsamo Peruviano, ad efformandam massam odoratam, calidae fornaci illinendam , potest admisceri . Usum & vires quod attinet, deprehendi tum in resina, tum in essentia & spiritu peculiarem Virtutem an Odynam, quae levat doloreS & somnum inscit; quare non sine fructu in tussi compi scenda convulsiva hocce medicamento

me usum fuiise recordor.

OBSERUATIO XXL

Singularis resis na errhinae facultatis.

Essidet haec ipsa & extrahitur singulari encheiresi ex ligno gua jaco, quod ex India occidentali in nostras regiones adfertur. Lignum est solidum, & ob copiosam resinam, qua scatet, ponderosissimum ; nam aquae injectum fundum petit, quod aliis lignis negatum est. Hujus arbor nascitur in Mexico & valde stimilis est nostrae juglandi: est arbor haec hexapetata, nucifera, & binas nuces in putamine habet inclusas: tota succo resinoso, Valde acri, cum quadam amaritie, copiosiissimo referta est : cortex ejus est valde guminosus, ex quo inciso exstillat gummi, quod acredine sua linguam valde assicit. Medulla hujus arboris solidissima, nigri vel etiam variegati coloris maculis stipata, maXimaque ex parte resinosa est; siquidem ex ejus libra una ministerio spiritus rectificatissimi vini minimum unciae duce resinae haberi &extrahi possunt. In hac resina Vel exsiccata , vel in spiritu vini adhuc liquida residet summum ad Versus luis venereae virus praesidium alexipharmacum, si secundum medendi leges

recte usurpet tr.

At vero praeter resinam hanc, quae beneficio spiritus vini

SEARCH

MENU NAVIGATION