장음표시 사용
31쪽
8 rRED. DE MARSEL AER LEGAT us. ducet dignitate alieni sunt. Nisi sortassis nonnulli, re iam ob quam venerant explorata,se Legatos esse profiteri pose sint. Quod sibi iussu Ludovici XI.Regis Galliarum a cidisse, scribit GaDinus. Nuntius quoq; aliquid Legationis prae se serre & usurpare videtur: a nuntiando dictus,quasi minore pompa &splendore ad minora missus. Hodie ea vocis antonomasia indigitantur sere Oratores Romani Pontificis. Peculiarem denique olim appellationem & functionem habuerunt Legati Augustales, Legati Proconsulares, Praetorii, Tribunitij,Expeditionis,Legionum, Prouinciales, Praesidiales: de quibus, ex variis legum Sc historiarum monumentis , memineriint Nollaangus Laetius & Elbertus
Leoninus; sed parum pronoibo instituto.
AT vero inter omnia Reipub munia, ouae san8 mubta & diffusa sunt, unum Legati, & ch necessitate,& rerum amplitudine, & dignitatis splendore excellite cui excipiendo non nisi dite pectus, sultinendo non nisi magnus animus par est. Vir, inquam, qui consilio ptii-
deus,annis maturus,sermone facundus sit:qui caput conferre etiam cum exteris,aemulis, hostibus valeat: qui Re-
sui maiestatem,populi decus, patriae laudem involem-3ue unus digne ree sentet; ac maiorem illam persona sua personam. Sane Principis imago Legatus est; & principali igitur honore censbidus, qui dicit omnia, agitque, tamquam ipse seminus sit: quippe sacrosanista praeditus potestate.
32쪽
LIBER P RIMus. 'potestate. Sceptrum de caduceum compone ovem Meracutiumdue, de Legati dignitatem intelliges. Sed grande onus nobilis hic honos trahit,opusque paenum periculo, sae aleae. Solus enim 'proficiscitur Legatus, ad patriam sibi incognitam; aliis vero, quibuscum acturus est,intime perspectam. Di itatem muneris intellexit Cyrus:quippe imperatoriis a prima aetate artibus instituendum eum duxit,qui Legatione fungi deberet. Quod si Principes &Reges non inaniter appellantur; diuinitas quaedam est haec dignitas: qua sine, Giaos illud Ouidianum saepius recurrat; grauique bello atque innocentum sanguine mercandum foret, quod amicis pactionibus imp tretur. Et Legationum quidem dignitas elucet, cum non solum apud Ethnicos Irim de caelo misit Saturauet Iuno. de H me se sustulerat paribus Caducifer altas. Sed primus ille Motor,salutis nostrae conditor & redemptor, multifariam Legatione functus est , dum humana carne vestitus,homines,seruos tenebrarum, adoptauit re adsciuit in filios lucis: & sicut mandatum accepit a P tre, sic secit. Dein, fuit homo missus a Deo, quo internatos mulierum,non surrexit maior. Ipsi Moyses & Prophetae , quid nisi voluntatis ac praestientiae diuinae praecones&praecursores extitere, Euangelium nuntiaturi uniuersae Creaturae 3 Et, Tro Christo Legatione fungimur, ait Apostolus. Denique, numquid diuini illi spiritus censeantur esse Dei emissith, dum indies cuiusque conscientiam tacitis hortatibus commonent & commouent, nec
iustium diu dolere,neque improbum respirare sinunt Inde vox Angelus ab Graeco An hoc, idem significat quod
33쪽
ro FRED. DE MARSEL AER LEGAT us. nuntius. Ideoque id non naturae, sed ossicij nomen esse volunt Tertullianus& Augustinues. Satan quoque transfiguratus & missus est non semel, ut colaphiraret, & san- sta piorum instituta turbaret, ut tentaret Iob,& malum suum comederet Eua. Sic pseudoprophetae ab Tenebrarum principe, instinctus ac mandati diuini mentito afflamine, Eietania spargunt, melioremque frugem suffocant in semine. Numquid etiam Sibyllae enthusiasmo agitatae, qternae voluntatis interpretes extitere 3 Et ubi neque sanctitas Scripturaum, neque Magistratuum decreta , neque Theologorum hortamenta cohibendae mortalium nequitiae fassiciunt; quoties cometae, terra more spectra, quaedata infausta atque Omnipotentis Dextrae ferulam mortalibus portendi ostendunt Nonne astra, stelli magnaque illa luminaria,influentiis suis,velut muta missione ac repraesentatione iurat conspiciuntur, stolidosq; homines in optimi ac benefici Coseruatoris cognitionem, amorem & reuerentiam, pr stantia sua ducere b
x interuallo occurrunt negotia vel oriuntur, quarcommode nisi per Legatos expediri nequeant. Cuiusmodi sunt, quae cum absentibus agenda . Nam ii
dirarum ministerio cuncta committere, prolixum est; earum fidei, periculosam. Quaedam enim calamo peragi non possitiat, quaedam non debent. Non possunt, quae perplexa sunt, quae exploranda magis, quam tractanda, quae mutuo & praesciati colloquio constant. Non debent . quar
34쪽
t in I RV PRIM vs. riquae arcana sunt, publicumque fugiunt arbitrium. Iam vero in aliorum manus, imo nostium, incidere quae scribuntur possiunt,atque adeo intercipi: sic reuelari possvnn quae neque negare deinde, neque defendere iure liceat. Et pone, cessare pericula haec omnia: litterae tamen, ut mittuntur,litterae sunt,loquentis sermone inferiores ac mutae; si res forte vel sinistre intellecta, vel indole sua anc ps, extempore ac paene sine tempore debeat laetario ac solertia expediti. Aliae subnasci negotiorum di ltates solennquae,nisi lingua adsit, nec tractari possunt, nec tenninari.
Est igitur ubi auditi Princeps malit, quam legi; sed ubi
non ruo ore,tamquam suo,loquatur. Vicaria velut verba sunt, & plenum maiestatis pondus seruant. Fons rivum mittit, sed quasi aquam non mutet et Princeps Legatum, sed tamquam adsit, ubi adesse, neque tutum semper, ne- ue decorum,neque promptum est. Arce aut carcere dia-emata non includimus et verum enimuero euagari per aliena regna prouinciasque Maiestas non patitur. Colloqui, pe, collidi est. Et scimus quam facili attritu ignis prosiliat; & (vt habent magni illi spiritus, tum quod p
tendant,tum quod prisumant plurimum quam leui verbo indignatio,ira, lium procudatur. Sane & honoris tituli , & caerimoniarum formulae (punctos vocant in dis.ceptationem venient: atque hinc mox controuersiarum, de finibus, antiquis post Nonibus, promissis, iniuriis, campus aperietur: -- omnissue potestat Impatiens consertu erit. -- Consertis,inquam,& congressionis,& paritatis. Denique in religionis negotio tam racile altercari dissidentes Principum animi solent,quam placari dissiculter. Inuisa quasi B x omni-
35쪽
ix FRED. DEfMARsEL AER LEGAT vs.omnibus libertas sermonis, &amaraveritas est, etiam climrarte tegitur & linitur. Plus Legatis concessum est. Et hi tamen si commissas querimonias aut quqstionesexponant,licet blandi utcumque aut suaviloqui, sinistrum saepe affectum audientis concitant. Quamuis alioqui minus etiam laedant, quae per internuntium ac velut per interpretem, qui nil suum promit vel interponit, excipiuntur. Quod si ipsi iam Principes conueniant & co
loquantur, quomodo praesentes forte in os redargutiones, derisiones, exprobrationes, minas aequo animo serent EFieri etiam vix poterit, quin Principum utrimque familiares & affectae, dum lingua, veste, moribus, splendore a se inuicem dissentiunt, in contradictiones ac derisiones labantur. Inconsu itum autem, ubi Maiestatis negotium atq; de Principum & exteroru existimatione agitur, iocis. aut reprehensioni aliquid patere. Constat itaque, quam cacoethes istud extra prouincias suas peregrinandi, graui iactura per externos Principes mulctari possit. Nimirum,si non eamdem illi libertatem concesserint recedendi,quam dederant accedendi: & si se iam nactos arbitrentur,commodam,& citra sanguinem,occasionem exigendae cuiuspiam talionis,restitutionis,ditionisve. Didicisset& docuissetid forsan gratissimae recordationis Imperator inuictissimus Carolus V. dum ad Gandenses suos properans,iam Parisiis sestiterat, de quide apud Regem, quem& ipsum Hispania diu hospitem ob arat; ni cilestis
fauor fortunam animumque Regis refrenasset di attamen in decus & exemplum vere regiae integritatis. Profecto
credibile est,etiam stellas, extra sphtram suam si mouerentur, quidquid habent lucis atque virtutis, protinus minissuras . Dum Burgundia:& Brabantiae Dux Carolus.
36쪽
hi 3 E R P R I M v s. Is Audax, & Rex Galliae Ludovicus XI. ad collocutionem,
pacificationis ergo, conuenirent Peronae, neque hic reum casset suos Legatos, ad fouendam atque concitandam seditionem Leodium prius emissos; euenit, ut, motu inde oborto,dum existimaret Dux se ludificari, Ludovicus in grauissimum vitae & fortunarum discrimen lapsus sit: adeo quidem, ut quidquid Dux voluerit, consentire&promittere Rex debuerit si atque etiam ad compescendos, imo exurendos Leodios,suppetias praesens ferre, regioque
Denique si Legationum necessitatem ab origine inuestigemus; verisimile suerit,earum usum a prima communione hominum cepisse. Itaque quod homini loquela,iae Reipublicae Legatio pr*stat,quoties exteri super bello,p ce,induciis, societate, assinitatibus, commeatibus, commerciis,sexcentis e id genus,conueniendi aut consulendi sunt.
A PRirici PE, salus omnium; a Legato, ipse quasi
Princeps pendet: talem facturus statum suum, famam,uomen apud exteros, qualem rerum consiliorumque suorum interpretem elegerier Tam magnum igitur, imo tam sacrum prostitui munus dicam, si promiscue aut indiscriminatim cuilibet committatur. Vt mores Europae sunt, huc quoque corruptela penetrat, dc damnosa est. Alius fortassis coempto subdole suffragio se obtrudit aut insinuat : alius opportune, importune, per fas ta nefas dignitatem sollicitat recaptat, nequemoaum ain
37쪽
i TRED. DE MARs EI AER LEO ATus bitioni ponit neque metam. Breuiter: plures viae sunt non omnes rectae. Alios affinitas commendat, alios amicitia per pecuniam contracta, alios Uius fauor. Inde fit, quoa tarte non minus saepe Legatio viro,quam vir Legationi detur. Sed, nec viro. Hic Paulo IV. Pontifici error adscribitur: qui cum consanguineum suum iungi in Gallijs Legatione vellet, isque seipsum huiusmodi oneri imparem agnosceret, Acquiesce, inquit: ecquis enim, te &me excepto, ineptitudinem ruam nouit Sed quis non riadeat frenos aurcos iubamque leoninam in ovino vertice Virum puta, quem a virtute possis nominare: & quem melior natura,mens, conditio, doctrina, experientia honestant; nec non rectus ille continuusque ab adolescentia vitae tenor . Non omnes merentur hunc honorem, qui petunt: nec perunt omnes qui merentur. rendus,
qui mereatur; non in Platonis ciuitate aut Mori Vtopia, subi Ideas, &supra hominem homines, virosque nusequam Nisos inuenias j sed inter illos, a quibus cum nihil humani alienum sit, ad perfectionis tamen & sapientiae laudem propius accedunt; ipsi e vitia maioribus virtutibus norimi integere. Nam Mnemo sine nascitura optimisisse
Princeps quidem Legatum suum honore & fauore etiam
apud exteros extollere potest,non ite facere ut dexteritate,
industria experientia udicio,sapientia ibidem prqualeat: dum ne easce quidem facultates pro lubitu sibi adsciscet, si non habuerit. Assumendus igitur, ae praeferendus est uniuersis qui aptissimus est; & quidem ultro, atque etiam hortam si opus sit,Principis. Neq; enim ulla huic auctoritas perire putetur declaratione animi in bonum publia
38쪽
cum aut irtutem.De Theodosio canit Claudiantis,quod
Quod si de negotio quisque priuato pressim&serio deliberat; videndum ne quod uniuersorum est, incuria aut deseratur, aut leuitate praeceps feratur. In aula Catholica Regis post orbem conditum maximi , dum nihil temere cuiquam negatur,multorum ambitus mora eluditur. Sed
fertur,Principem haud ignoti nominis,dum ei modestior quidam merita & obs quia sua Legationi apta insinuaret potius quam obtruderet,dixisse: modo is mea procuraret & promoueret, qui sua sic tepide explicat & comendat Ab Archelao vas aureum postulabat quidam,quini,hilhonestius ducebat, quam accipere. Qum Archelaus ivltro obtulit Euripidi; &neglectum petitorem intuens, Tu quidem dignus es; inquit, qui postules , nec obtinens
hic vero etiam dignus, qui habeat, quamuis non perat. Et p clare Africanus , clam ab eo vetus assectator non imp traret,ut Legatus in Asiam mitteretur; idq; ferret molestes, Desine,inqu it,intrarietego iampridem ab eo; i existimationem meam charam bre arbitror, peto, ut Legationem hanc suscipiatunec adhuc persuadere possum. O prudens pulchria inque responsum quo non minus sibi, quam Reipublicae Scipio consuluit I Vtinam Principes omnes iqui si fortassis damna aut incommoda nulla timende negotio; videant ne experiantur stoliditate Legati, quod gemere aut pudereoporteat . Prona in peius hominum iudicia sunt: putent omnes , aut viros mittenti, aut eligenti iudicium deesse, si quem indignum tam praeclaro mun re videant: quorum alterum infelicitatis, alterum desipientiae censeatur. Ad damna redeo,& hoc inculco; mat
iciari, quidquid a non idoneo fit. Aschines aliquando
39쪽
16 FRED. DE MARsEL AER LEGAT v s. de eiusmodi Legatis pronuntiasse dicitur:)Auguror ciuitatem nostram nihil impetraturam eorum quae postulat: postulat enim per eos, qui ne domi quidem vitam suam commode instituere potuere. Qtrare eligendi sunt apti: inepti negligendi. Quis enim, nutante vel ast cista valetudine,expertum ac peritum medicum re ciat,& circulat ris circumforanei pollicitationibus salutem credat, uica. pitali sua inscitia ossiciose sit necaturus e Quis caulae suae utilem patronum respuat, & ad cuiuspiam gratiam substituat praeuaricatorem, qui etiam aduersario fraudulenienter colludat Quis diuersorium ex eo honestum &commodum fore congciat, quod caupo pertranseuntem saepius salutarit Si ullo in uiunere, in noc certe Legationum Virtute ambire oportet mn Fautoribus:
Sat fautorum balet semper, qui recte facit: Si it fides es, quibus est ea res in manu. Prorsiis qui dignitatem solo metiuntur emolumento, &-quos gratis paenitet esse probos shomines perditi,pigri,& alieno se magis patrocinio quam suo merito ingerentes,arcendi suntiqui angustia rei rami, liaris quasi ex naufragio ad magistratuum scopulos hqr re, atque Reipub. dilpendio emergendi cupiditatem explere satagunt, magis arcendi. Et quamuis, prouerbiali doginate, vacuae manus temeraria videatur petitio ; & ' prior,qui potior ad dandum: perniciosum tamen foret& pudendum, Legationis munus amplissimum quaestui, velut sub auctione,exponi. Etenim quod magno emitur, non prostat gratis: nemo potestatem scelere qu sitam bonis artibus exercuita. Praeterea in Legati electione requiritur, ut sit scopi in
40쪽
I IBE R PRIMvS. VI luem collineantur consilia intelligens,& modi quo collineandum . Surdo similis absurdus. Hinc apte eliguntur Legati Iurisperiti, quoties super legum sanctione controuersiisque discretandum aut decernendum; ubi sine lege loqui,pudor vel periculum foret. Si super successionibus quidpiam statuendum sit; non illi utiliter mittentur, qui graduum assinitatis atque hereditatis erciscundae hactenus incurij aut imperiti fuerint, & librorum coopercula ivix umquain tetigerint. Ad sedandam seditionem, importune atque infeliciter, opinor iret homo sedentarius, vel academicus Doctor, qui professionis suae caueam
numquam egressus esset: sed qui negotio sibique similis dissimilisque apparere, qui solerti ingenio obiectionibusqiuibusvis occurrere & respondere; neque solum quae vera sunt,ratione,sed quae falsa fuerint,opinione ac verisimilita tudine probare ac defendere possit. Ut vindicetur ab e rore Religio,vel ut ea genti instilletur: non commode asssumetur quispiam triuialis aut laicus, quem intima mysteria fugiant. Tum super insidiis periculisve militari consilio depulsandis,aut etiam struendis, non is quidem
aptus utilisve erit, cuius omnes virtutes togatus solum
Magistratus norit, aut quem historica talum Thalia stre nuum disertumque fecerit; sed q ui quid galea, quid hasta ponderet ac valeat, diu & serio fuerit expertus ; quemque Mars ipse saepius viderit patientem pulueris atque selis. Legatum eligi velim, qui non modo praeclarissime sentire
ac dicere sed etiam paria prestare, dum res exegerit, eodem spiritu norit, audeatque . Alioqui maxima licet vimentis,ingenio pretestantissimo pr*ditus fuerit;non magis proderit, quam undequa'ue armatus miles, qui urgente pugna & discrimine, nec firmare pedem,neque euaginare