Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

41쪽

18 FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. gladium possit. Periculosae Legationi ineptos arbitror prorsus, melancholicos,qui semper haerent, semper hebet: tuorum nimium dubitare, delirare & rem perdere est. Nec minus reprobandi sunt ignei animi, qui rerum fines tantum spectant,nec quibus mediis perueniendum sit inquirunt: similes Floriano illi fatuo, qui iussus grandem lignorum struem amouere, summo labore & conamine inferiora euellere nisus est, ratus dissicillima pensi parte absoluta faciliorem fore reliquam , ast ordine perturbato,

molestia creuit.

E re quoque fuerit, eum qui ad Legationem eligendus est, etiam alias Reipublicae partes ac iunctiones administrasse, neque hic tyrocinium facere, tametuam in dolio, quod aiunt, figulinam auspicari. Quomodo enim,qui in Aula atque Repub.nouitius, id ossicij genus facile administret, in quo etiam versatissimis & versutissimis cauendum de lapsu & errore 3 Experientia certissima ac fidelissima pr eptrix est: vique sapientibus & senioribus ministra, sic iuuenibus & ignorantibus sepe magistra. Apud Gallos Henricus I V. Rex vere Magnus, cuidam Legati ncm ambienti,qui tamen & alias,sed non pro voto, ablegatus fuerat, subridendo dixisse sertur: Inauspicatus est medicus, qui enecando discit mederi; nimioque constat experientia,quae perdendo conatur prodesse: &nuper,in--quit, quae susceperas mandata, finiuisti ea satisfactione, qua plerumque solent Legationes ambitae. Inest rebus magnis, etiam multum expetitis, operosi atque horridi aliquid,ubi meris adeptus.Sic ille primo errore scire pol rat,munus non satis sibi notum,non ambiendum, si satis

notus ipse sibi extitisset. Et certe si quae dignitas, illa Legationis plurimum allectat de blanditur ; quia Principem

repra

42쪽

reprcsentare, maxima negotia tractare, praemia sperare concedit. Et tamen nisi quem sua industria & facultate ac propemodum fortuna fretum ae confisum, Principis& Patriae amor,vel gloriae ardor,aut quid inanius eo protruserit, esuidem non video quid induxerit ad ambiendum. Idem Henricus Rex,paulo ante obitum illum vere tragicum,profitebatur,se lain demu callere,quid Regnare esset: neque id aliunde didicisse, quam ex Magno suo Li- bro: Experientiam innuens. Ceterum hoc ipsum Legationis munus Legatos maxime erudit & instruit: ut adamas non nisi adamante politur, pretiumque de decus non minita mutuatur,quam habet. Sed reperire est ingenia, quae in exiguis negotiis excellunt admodum, in grandibus languent, neque suffciunt: ut mures & minutula animalcula, in angustiis mobilitate praeualent,ubi flexu eludant & ansi actus habeant suffragia infirmitatis suae: in amplitudine, cursu de viribus animoque destituuntur. Non profecto omne quod mens aut manus versat,serunt humeri. Et ingentior quam par

est moles,sibi ipsi grauis est, subiectumque opus obruit.

Rursus, inulti dum ex alto despiciunt, vertigine corripiuntur: re quasi propria iis in plano statio sit, praecipitia horrent,quamuis neutiqua in vicina iis sint. Multi in sublimi constituti, alis atque aliter apparent, quam sunt. Sic Athenienses,dum Mineruae caput affabre sculpi atque in eminenti loco collocari vellent, Phidiae & Alcameni peritissimis statuariis id iniunxerunt. Opere autem per

ue eorum absoluto,dum illud Phidiae impetitiori-eretur rudi arte esse confectum, istud vero Alcamenis,delicatissime politum, ideoque suffragia omnium mereretur; utrumque caput super columna, unde conspi-

43쪽

xo FRED. V dARsEL AER LEGAT vs.ci oporteret,eleuatiim est. Tum vero illud Phidiae, se ad vitium accedere videbatur, ut nil nisi loquela motusque requireretur: alterum vero Alcamenis, iam sibi omniumque opinioni prorsus dissimile,nec nisi globus male dolatus apparebat: omnemque illam elegantiam ad mliationemque loci mutatio & intercapedo alternatim subtrax rat, auxeratque. Sic multi, quos parui, magnos; magni, paruos si e,Magistratus docuerunt. Nimirum Magistratus virum arguit,& uniuscuiusque, qui electus & euectus fuerit, indolem, industriam, pruuentiam manifestate adeo ut si quid in eo latuerit viiij vel virtutis, exploretur hac cote, velut Lydio lapide. Neq; enim cogitandum est, dignitates hominum vitia minuere, aut tollere: attollunt non raro, ubi propensioni occasio seruit: aut certe quae non producunt, produnt scelera dignitates. & quae prius incognita atque emortua apud priuatum latebant, nunc

in patulum altius sublata,singulis saltibus& subsultibus

notantur.

Fama PR o xi M v M est,ut secundo omnium rumore vixerit Legatus, de quo vel ipsa Fama mentiri vereatur. Quamuis enim illa,etia bonis interdum infesta &iniqua, Tam fictipramque tena quam nuntia meris veteri tamen dicto, non omnino de nihilo est, quod populari murmure circumfertur. Neque vero virtus tantum,sed virtutis opinio (a qua maxime dependet auctoritas requiritur in Legato. Isque hic bonus erit, quem sciui

omnes, quam bonus sit fideique bonae. Qui sibi viuit,

sola

44쪽

LIBER P R I M v s. 2Isola conscientia fructum virtutis capiat: qui patriae &Principi, ad omnes partes bene audiendi excitari debet. Etenim conditio omnium, ut cum Cicerone dicam, qui ad Rempub. acceduiri, non veritate solum, sed etiam sa-ma nititur. Proinde Spartani eorrum qui ad publica munia adspirabant, proclamari volebant nomina; ut si quis naeuus aut macula lateret, in conspectum veniret, iudicium de moribus & vita Petitoris populo serente Famqigitur calculum explorabit Princeps, ut Legatum eligat: incant omnes probum esse quem eliget,ut omnia virtuti, nihil gratii dedisse videatur. Iul. Caesar Pompeiam uxorem, quod sinistro laboraret rumore incontinentiae conis tuaelis, quasi cum Clodio familiarius egisset,repudiauit. Post ubi citatus testimonium dicere iuberetur, negauit se quidquam mali de coniuge aut Clodio exploratum habere. Mox ubi repudiationis causam quaererent iudices , Oportet,inquit,vxorem Caesaris, non solum scelere vacu-re,sed & sceleris suspicione. Quasi interdum non magis vitia ipsa, quam vitiorum sola opinio offendat. Cohaerent inter se virtutes,ut in catenis ansae: quarum qu libet, licet suos terminos ab aliis distinctos habeat,ex connexi

ne tamen catena essicitur; quae mox dissoluitur, una omnium disturta. Sic qui turpitudinem semel admisit, nequioris sipe animi sit reus: quia Bonum, inquiunt Phil

sophi,non nisi integra perfectione elucet constatque;Malum autem,vel ex minimo defectu.Eiusmodi famam Legatus adseret, integram, bonam. Augebit vero, mediocrem potius conseruando, quam subito summam ambiendo.

Crauit occulto et elut arbor Fama mera n

45쪽

21 FRED. DE MARsEL AER LEGAT v s. Quis torrentem perenni fluuio praeclariorcin iudicet exco,quod illius repentinum impetum, quam huius lenem fluxum homines magis admirentur atq; formideiat Non prosecho virtutis fama ante virtute quaerenda est: sed ipsa gloria vimiti comes aut pedissequa est. Quid Z saepe non minus periculum a magna fama,quam a mala: nimiaque famae tames, interdum ipsum gloriae fruinam exedit &absumit. Deinde Legatus merita dc obsequia sua magis rebus ipsis atq; aliorum encomio Principi in sinuet,quam sua commemoratione, aut exactione incrcedis, debitoribus semper odiosa. Quin potius industriae suae ac bellignioris fortunae laudem Principi suo tribuat. Sic extra inuidiam, non extra gloriam erit: imo haec ipsa certius eluctabitur; ut solent calidius erumpere, quae concludi aut constringi negant. Novi ego, Aulae Ministros magnis beneficiis,in remunerationem meritorum,assectos ruisse ab iis ipsis Principibus, qui, nisi rogati atque importunitate paene attriti,nil dare consueuerant; cum tamen ij qui eius. modi premiis assiciebantur, nil umquam postulassent. Vt vero Legatus quam optime audiat & mereatur; semper quae praeclariora sunt, animo proponat. Sic sublimium ac magnarum rerum meditatione detentus animus, quamuis id quod sibi proponit protinus no consequatur; assequendi tamen desiderio dum tenetur,multis molestiis careat necesse est. Dum enim in rei pulchrae consecutionem affectu rapitur; fit, ut quibus ignaui premuntur taediis,ne sentiat quidem. Generose Mamertinus: Non potest quidquam abiectum aut humile cogitare, qui scit de se semper aliquid loquendum de exspectandum D IS-

46쪽

Sacramentum. AD Legationis munus quamuis nemo euehetur, nisi aptissimus ; attamen in fidem & obsequium Principis sui iurabit Legatus. Sic geminus erit ad probitatem stimulus, & duplex vinculum. Nam honore auctus, resacramento adstrictius, non muneri tantum, sed & conscientiae ; non Principi tantum, sed di Deo satisfaciet: quem utrumque, si deliquerit, contempsisse videbitur. Eritque Principi occasio grauius in eum animaduertendi,si deliquerit, ac iurarit periuraturus. Ipsi quoque Legato promptior probabiliorque excusatio ; si quid amici, nes,popularcs,famulive gratia vel obsequio illicite extorquere contenderint. Nullum, teste Cicerone, vinculum ad obstringendam fidem,iureiurandoarctius,veles.s vel haberi potest.

H. Fides. T N T E R eas vero dotes & conditiones quae in Regilat oratore laudantur aut requiruntur, eminet Fides praestanda Principis qua sine,cetera Legationis ornamenta atq; instrumenta obsint potius,quam prosint. Haec sundus de velut gluten est a stionum & negotioru omnium,

sine non teletus pacem,non aequora normi, Iustitia con ora, tacitumque in pectore numen.

Numen,ut sic dicam, quo prccipue sacramentum Legati

47쪽

M FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. resertur, continetur. Vnde si vaci et hoc sulcis,munus ipsum, superbe licet atq; industrie instructium,subuert

tur ac ruat,cerippericlitetur necessum est Quorsum Principi fiant promissassi fluxa,&nisi firma ac sincera)Quo sum verba, ni vera si rebus vidua Fidij simulacrum de

mysterium vide. Tres una in imagine imagines erant (Sabinis idolum viri,mulieris,pueri. Vir Honorem notabat; mulier,dexteris complicatis, Veritatem; puer Amorem,

sed medius,& sub hoc nexu velut filius utriusque. Pollie& prudenter. Grandis enim honor est,quein Legatus sustinet: sed ille dum Veritati iungitur, Fidem repraesentat. Ex hoc deinde nexu Amor nascitur: amor Principis erga Legatum, amor Legati erga Principem, amor utriusque erga Rempublicam. Inprimis itaque fide Legati opus est, aut Legatio suo fructu,si non nomine,destituatur: Verbiate opus & candore,aut esse fides non potest. Comparationem si admittis, lingua malis quam fide Legatum carere: quippe minori vitio, aut nihil aut inepte apud exteros dicturus est,quam improbe aut peruerse acturus. L caena quaedam cum venum exponeretur, & interrogata

ex more effet,Quid sciret Fida, inquit, esse. Mulier profecto,praecipuam Legati virtutem, velut oraculo aut icone exhibuit. Integritatis sic quidem pectus eruditissimum est: candor doctrinam omnem & facundiam reserat & claudit. Argutum Ciceronis dictum huc facit. Nam ob ciente illi Metello: Plures testimonio peremisti, quam patrocinio seruasti. Nempe,inquit, plus mihi fidei quam eloquentiae est. Legatus igitur si fidem negligat,

rudis,infans, vilis erit, & honorem tandem cuna infamia& infortunio commutabit. Sed anne satis vapulat, quem Annales oc Historiae castigant3 Constat in magnas coni ctum

48쪽

ctum curas Galli e Ivgem,occulia Antonij Ph Legati sui

apud Pontificem praeuaricatione ac perfidia . Agebatur de Ducatu Ferrariensi: quem Rex Alphonta Estensi cohnato suo asserebat. Legatus contra niti, & hoc subdole agere, ut in ditionem Pontificis prouincia tam luculenta veniret. Publicum negotium videbatur,& priuatum erat;

sibi, non Rees, Legatus studebat: quippe toparchiam Carpi, cuius dimidium dumtaxat sub Alphonso possid bat,totam sperabat e spolio, si prouincia Pontifex potir tur: at periclitabatur etiam de dimidio, si Estensis praeualuisset; uti interdum contingit praedia & possessiones viacinorum, facultatibus potentioris, velut iure alluvionis, accrescere. Sio etiam missus a Pontifice Leodium Nuntius ut sacris censuris discordias inter Episcopum plebemque natas componeren cum Vrbs dc Ditio placuissent,inhiare ipse ausus est, utque ambitionis consilia promou ret,auxit dissicultates, quas placatum venerat. Pax inter

Ludovicum XI. Galliae Regem & Carolum Burgundiae Ducem ictis conditionibus coaluerat; Sc quia infida fide Legatum Regni Cancellarius egit, nomen suum apud posteros labefactauit. Infida inquam: nam cum alere &s abilire concordiam deberet,euertere conatus est. Carolum namque in pacta alioqui facilem,& paene incautum, subdole monuit,ne temere Regi,ad fallendum iram, citra iusiurandum crederet; militem, nisi prius receptis, quae Rex promiserat, oppidis, non dimitteret. Auaritiam L stati huius plerique accusant: quia enim utilius sibi bellum censuit, hostis pacis filii; & ne rebus forte tranquillis; Regiae obnoxius censurae fieret qui turbatis creuerat, &requireretur,tempestatemfouit. Legimus profecto,rebus

Galliae plurimum sies obfuisse dedecessisse, quia ij qui

49쪽

xs p RED. DE MARSEL AER LEGAT vs.sanistioribus consiliis intererant, adpersariis clam singula

suggererent. e contra Venetorum Senatum, secretorum

magis obseruviem tenacemque extitiise: adeo quidem, vi dum triremium praefectus absens capitis damnatus esse set, (ob expeditionem quamdam in gratiam Tiu ci omis- sam vel commisiam 3 a nullo praemonitus suerit, ut sibi consuleret; quamuis plures consanguineos inter Senat res haberet, atque octo menses interciderent,priusquam, licet saepius vocatus,reuerteretur. Sed scribit quidam,sententiam executioni fuisse mandatam,non adeo quia constaret de perfidia aut delicto, quam ut dignitatem hanc acciperet alter; & simul Fiscus, centena aliquot aureorum millia,quibus Rebublica, si non egeret, tamen frueretur. Gravi autem pern diae stigmate Metrodorus inustus fuit. Quia enim suis dissidebat viribus Mithridates, iungere alienas studuit, & Legatum hunc ex familiaribus suis, ad Armeniae Regem Tigranem mittit, belli foedus ac socia arma petiturum. Abit ille, sed illibens: Legationem exponit,neque urget. Tigrani quoque periculosum videbatur,tam potentes hostes,Martisque populum Marte laces.sere: tutiusque putauit his amidis,quam inimicis uti. Itaque sententiam ipsius Metrodori explorans; Consilia, in- , quit, Regis tui video, nunc tua requiro. Suades hoc se, dus,an dissuades 3 Respondit ille; Publice quidem,atque ut Legatus,suadeo: priuatim vero, ut Metrodorus, dissuadeo. Perside ac peruerse: licet hoc bellum patriae ac genti suae graue,periculosum, exitiosum fore praeuideret. Nec enim ad Tigranem consiliarius, sed Legatus iuerat, qui iam aduersus Regem suum Legatione fungi videbatur. Olim grauissimam incurrit poenam Antiphon Ath niensis, quia perfido consilio res Lacedaemoniorum , ad

50쪽

LIBER PRIMUS. UT quos Orator missus vat, iuuit. Domus eius talo aequata est,hias familiaque partim supplicio tradita, partim perpetua infamia notata. O quanto igitur melius, fidem, ut decet, colere, dareexemplum, quod ad publicum decus, non ad priuatum lucrum exciteti Fabricius Legatus apud Pyrrhum,neque blanditias Regis,neque irritamenta moratus est aut aestimauit: munera quoque honoris causa oblata respuit,& reliquit testimonia animi despcistoris rerum,quibus imbecilli potissimum subruuntur. Attamem cum Nicias, Pyrrhi siue familiaris siue medicus,perfidam operam Fabricio obtulisset, & immedicabile iuxta ac ineuitabile toxicum in exitium caputque Regis spopondioset ; Fabricio auctore, per Senatum proditor vinctus missus est ipsi Pyrrho: qui admirans hinc hostis aequitatem, is hinc iniquitatem domestici insidiatoris, illinc Fabriciani animimagnitudinem,exclamasse fertur: Hic est Fabricius ille, qui dissicili, ab honesto, quam sola cursu

dimoueaturi Litterae autem Pyrrho missae sunt, hoc fere tenore: (quamuis exempli forte pulchritudine hic varient Historici:) Ad nos sponte venit, quem modo remittimus reluctantem, Nicias tuus, postulans praemium tunc demum persolui,ubi te intersedisset. Sed nos scelesti petitioni tantum abest annuerimus, ut eccum obsistentes, se mittamus hominem cognitioni ac censurae eius quem potissimum offendit. Te namque saluum atq; superstitem volumus,ut existat quocum potetioribus animis armisq; contendamus. Animaduertent hic Legati,quam aliquando intutum sit sidere etiam iis, quos enutriunt aut secum ducunt, qui forte, vel minus vel nimium benigne habiti, vel panim sani, suos heros cum Plauto conqueri cogunt: ser si totidem habemus hostem D x Comes

SEARCH

MENU NAVIGATION