장음표시 사용
671쪽
suos, sectum bene. In aliud tempus Concilium Mantuanense protrahitur. Quamobrem tandem' Cur, cum ii jam in urbe Mantua sunt, qui tuis bullis parendum censent. Cur pollicitis, Paule, non itas λ Cur non cogis Concilium' Bulla nobis obstrepit, Audimus, Dux Fredericus nobis super hoc respondens, non parvam huic negocio intulit dissicultarem, asserens militare prae. sidium, dc pro eo nutriendo itipendium necessarium esse. Id quod, inquit, nihil aliud erat, quam civitatem praedictam manifeste negare. Quae contumelia magnanimos heroas unquam tetigerit, si ista tam insignes eorum omnium animos non Commoveat, non acerbet, non exulceret An non aperte irrides, & plane contemnis Caelarem, reliquosque orbis monarchas, qui ad eam urbem, maximo cum rerum suarum dispendio accesturos, accersis, quam
nec ipse tu Concilii celebrandi causa intrare possis 3 Si ulli unquam Reges habiti sunt ludibrio, nae tu Paule Reges bis ludibrio habes, vel quod vocas, quo vcnire non possiis ipse, vel quod Concilium differs, nec ullum locum designas 3 An si tibi paruissent, iterque, cum tu primum ad Mantuam neminem non vocares, ingre, fuissent, non probe derisi domum rediissent abes
nimirum, cur posthac Principes accuses, si minus venerint vocati, quos cum vocas, sic contumeliose derides. Finge, omnes imperium tuum agnoscere, omnes tibi parere debere, an non v
rendum, he ab obedientiae ossicio discedant, si tu tuo imperiola eos sic abutare λ Nunc vero, cum illi tibi parere nullo modo debeant, tu omni humanae creaturae, nedum Regi, tanquam praeexcellenti, obedire jubearis. Potes posthac sperare Monam Chas morigeros, quos tam aperte ludis ac deludis p Quis unquam tam temerarius, audaX, impudens ut Reges ad Conctium vocet, neque certum aliquem locum, ubi consultent, illis significavit pPaulus vocat Reges ad Concilium. Quo Nusquam. Quid est Regum majestati illudere, si hoc illudere non est y At tandem homo memor, quanta injuria vel contumelia potius omnes affecerit, dolere se simulat. Magnum profecto illi negotium, dolorem simulare, qui nihil non probe norit simulare. Falsum se fuisse
dicit, sperasse se dicis, Ducem Mantuae libenter passurum, ut
672쪽
Mantuae Concilium fieret. Dux passurum se negat, ni si dato praesidio. Paulus hinc veretur, ne aliqui indictioni suae eonfisi
iter ceperint, metuit, ne recta Mantuam progressi sint, unde jam exclusi, magno cum suo incommodo domum repetere coisgantur. Uerum ut omnes intelligant, quam nihil Papae metuere
possint, ait se aequiore animo hanc orbi illatam injuriam ferre, quod aliena, non sua culpa hic peccatum sit. Hanc vero Z Non satis est tibi absentes contumelia affecisse, nisi tua culpa Federi- cum Mantuae Ducem oneres Z Quid peccat ille, quod tantum hominum numerum intra civitatis suae muros, nisi accepto militum praesidio, se recepturum negarit Z Tu qui venerabiles fratres tuos, patriarchas, archiepiscopos, episcopos dc dilectos filios tuos abbates, & caeteros ecclesiarum & monasteriorum praelato,
fulmine feris, nisi illic sint, ubi esse non possunt 8 An Maculata fulmina pro tuo arbitrio revocantur, quoties libet Z At pulehre te purgas, omnique crimine facile te eximis, qui dicis, te judicasse rem incongruam, & mali exempli, armatum Concilium celebrare. Nonne bellum hoc, dc plane paparium t Si non das praesidium, Dux non permittit tibi & tuis Mantuam suam, sin
das, praeter juratos tuos eo accedat nemo. His artibus facile
declaras, quod omnes jam diu suspicati sunt, te omnino generale Concilium nolle. Vis omnes adesse ad Calendas Novembres, nec, ubi tum tu futurus sis, etiam dum nom. Quanquam quid t*in , quo nos voces, cum paria sunt, nusquam ene, & ibi esse, . ubi GonciIium seri non possit. i. Nullus locus perinde tibi servit, qui prorsus decrevisti, nullum Concilium haberi, sic quisque locus. Imo praestiterit tibi, qui tecum statueris non adesse, nullum, quam certum aliquem locum praescribere. Facile fidem
liberas, si nihil pollicere. Nonnisi semel Principibus illusi',
in Papa magna quoque laus est. Certe si quem tandcm locum designet, non dubium est, quin vel ad civitatem hiiqi iam suam suae putantur verius quam sunt, quas & majores sui per vim de dolos sibi compararunt, & ille contra jus & aeqlium malae fidei posse r, deturbatis iis, ad quos jure haereditario venire debent, occupat) vel ad cujusquam alterius principis imperio subjectam. nos vocet. Ad illam nemo unquam, cui aliquid mentis est, si ab
673쪽
,b isto dissentit, sese contulerit. Et si eo nos invitet, ubi necis esse potest, nisi exercitum alat, annon plus quam stulit furit, qui semel illusi, bis se decipi patiantur 3 Annon verisimile est, non deceptum iri, si illi credimus, qui promittit, quod praestare non potest, si velit, nec vult, si posseti Sed in re, quae nihil ad nos pertinere videri potest, nimium diu moramur. Nam
locum reperiat, quem Velit, tutum, quo omnes tuto sine ullo vel periculi metu accedant, nos, is quo vocant, ad nullum unquam Concilium veniemus. Imo & Paulo & sitis, hoc, quod saepe diximus, aperte dictum volumus, nullum jus illis in Anglos esse, nos nullum illis cedere, dc id quicquid est, quod a nobis olim per vim & scelus extortum est, jure & optimo jure repetere. Olim dedimus vobis primatum, si a nostro consensu vestra in nos autoritas initium habear, per nostrum quoque consensum finem habeat, Cur enim, qui dedimus, sustulisse non possumus Z Olim scripsimus, nos Pontificibus minores esse, minores quamdiu nobis visi fuimus, illis libenter paruimus. Longe alia nunc scribimus. Et proinde, si posthac eorum decretis non obtempei cmus, non est, quod valde mirentur. Leges cum civiles, tum Dei, pro nobis pugnant. Non enim amittit libertatem ingenuus, imo nec libertatis causam laedit, qui se servum scribit. Si consuetudine nos oppugnant, Cypriano respondeant voIumus, qui, Cum veritas abest, putat, coniuetudinem nihil aliud,
ruam erroris vetustatem esse. Quid quod Christus perpetuo ixit, Ego sum via, veritas vita. Nunquam dixit, Ego sum
consuetudo. Et proinde cum hac parte pro vobis consuetudo, ex illa pro nobis Sacrae literae pugnent, audetis in harenam descendere ξ Christus quoties vos admonet si tamen ejus discipuli estis, qui praeceptore vestro multo doctiores illius leges violatis, vestras traditiones editollitis ut nullo quaesito primatu vosmet
ceteris non nteponatis. Sed non commorabimur in re aperta.
Cautum optamus, ut Caesaris & Christianorum principum autoritate Coiκilium generale, idque liberum, sit, uri veritati &religioni consillatur, quae hactenus non alia re magis oppressae sunt, quam istis Romanorum Conciliis, vel ut verius dicamus, conciliabulis. Iampridem in immensum crescunt errores, abusus,
674쪽
impietates. Erudimini tandem, qui judicatis terram, de tot malis, tantis aegrotantis Ecclesiae morbis, aliquid saltem remedii excogitate. De generali Concilio, qui prudentiores sunt, vident
plane desperandum esse. Nos optimum arbitramur, ut interea, dum magis Concilium optumus, quam speramus, sui quisque regni errores sua autoritate tollendos curet. Consilii nostri omnes participes esse volumus, si recta monuisse videbimur, non credimus hortatore opus esse, qui ad haec eos invitat. Bona spes nos
habet, quemque Regem Regum majestati jam pene restitutae adfuturum. Non alent posthac lupi catulos. Non, si nos audient, callidis Paparum commentis, audaciae, impietati subscribent. Coeptis favete Principes, vester honos, dignitas, majestas restituta est. Memineritis, hoc unum ad vestrum ossicium vel maxime pertinere, ut veritati religionique Christianae operam vestram navetis, Cavete, ne plus hostium doli, quam vestra virtus possit. Nobiscum una bellum gerite cum Pontificum vitiis
aeternum. Ita eorum decretis aures vestras accommodate, ut siquid vel in hoc Mantuanens, vel quovis alio Concilio decernant, quod religionem adjuvet, veritatem illustret, id libenter amplexemini. Non quidem quod a Pontifice suisque Cardinalibus decretum est, sed quod hic honos religioni veritatique perinsetuo deserendus est. Vera enim dc honesta etiam ab Ethnicoibenter discimus.' Atqui quemadmodum libenter ea admiserimus, si qua sunt, quae Christianae .pietatis negocium promovere videantur, ita si quicquam statuant in verita is praejudicium, vel quod ad eorum primatum , potestatemve papariam confirmandam faciat, vel quod Regum ius, autoritatem, majestatem minuere, laedere,
violare, videatur, hac nostra testatione orbi denunciamus, nos eorum nihil neque probare, neque unqino probaturos.
Habetis, Christiani orbis incolae, quae de Cesicilio generali
nos in praesentiarum scribenda putavimus. Arbitramur, vobis planum esse, Episcopum Romanum sibique addictos Cardinales, Episcoposque, non hoc animo Concilium velle, ut veritas regnet, sed ut haec una cum Christo conculcetur.
675쪽
Intelligitis, non hoc tempus Conciliis celebrandis idoneum esse, non Mantuam locum eue idoneum, multo minus, nullum lacum idoneum esse. Videtis ubi ubi sit, nos neque ipsos venire debere, neque quenquam nostra causa eo mandare. Videtis, vin tenuem spem Concilii generalis esse. Admonitos vos videtis, quo pacto quisque principum domi suae, res religionis alioqu turbatas, tranquillet. Si qui vestrum meliora adferat, pollicemur, nos ea libenter facturos, quae maxime a religione sient, neque nos nostro consilio usuros, si quis nobis rectius consulat. Sem animorum nostrorum affectum Deus Opt. Max. qui dedit, pro sua bonitate, non tam in nobis augere, quam in omnes vel eum ipsum, vel meliorem effundere dignetur. Cui honoromnia, omais gloria, in omnia secula seculorum. Num. XXXVI.
HENRICI VIII. Mandata Regia, de
IN nomine Dei, Amen. Authoritate & mandato Serenissimi Principis, HENRICI, Dei gratia Regis Angliae &Francia, Desenseris Fidei, Domini Hiberniae , dc in terris, lub Christo, su-vremi Ecclesiae Anglicanae Capitis. Ego Thomas Dominus CROM-WELL, privati sigilli Custos, & in causis Ecclesiasticis intra
hoc regnum authoritate regia Vicem gerens, in omnipotentis Dei honorem, incrementum virtutis, & expletionem mandui regii, vobis do di exhibeo sequentia mandata, servanda, observanda dc implenda, sub poenis infra declaratis. - yriω; Ut uncere serves & observes omnia & singula Regis mandata, meo nomine antehac, ipsius authoritate, data; non
Blum sub poenis heic expressis, sed etiam, in casu delicti post
676쪽
seeundam hanc admonitionem, ulterioribus poenis ex arbitrio Regis, vel ejus Vicem gerentis, irrogandis. Bem, Ut cures Festo proximo librum Bibliorum Anglie norum, loco Convenienti, in Ecclesiam curae tuae commissam collocari, quo parochiani tui commode in illo possint legere scujus libri pretium pro rata parte a pastore & parochianis soluendum, dimidia scilicet pars a pastore, altera vero a parochi
Item, Ut neminem, neque clam neque palam a lactione vel auscultatione dictorum Bibliorum arceas, sed potius quemvis, ut illa legat, exhorteris, cum sint ipsum vivum Dei verbum, 1 quovis Christiano amplaetendum, credendum & imitandum, si
salutem speret sempiternam , ita tamen ut sedulis moneas, ut omnes vitent altercationcs 3c litigia, atque in pervestigando vero sensu honesta utamur sobrietate, explicationemque locorum ob scurorum viris in Scriptura Sacra mercitatis relinquant.
Item, Ut singulis dictus Solis di Feriis, publice dc plane, bis
vel ter, vel, si opus sit, saepius, partem vel sententiam Oratio nis Dominicae, vel Symboli, lingua Anglica, recites, eo fine, ut ilia memoriae tradant, Atque ita de die in diem lectionem aliquam seu sententiam illis proponas, donec integram Orati nem Dominicam dc Symbolum Anglicd memoriter teneant. Ac dum sententiam aliPam memoriter ediscunt, explicabis ipsis
senium earundem, α hortaberis PMentes di Oeconomos, ut iblos liberos dc servos suos doceant, quemadmodum ex conscientia
tenentur. ino fiato, Decalogum ipsis explicabis, singulis di bus Dominicis & Feriis praeceptum, donec illa pariter edidic
Item; Ut quovis tempore Verno m Confessio ius quemvis ad Conte nem accedentem examines, an possit recisate Articul fidei εc Orationem Dominicam Anglice, di illa audias , si non sciat perfecte, indicabis illi, quemvis Christianisu debere illanosie, priusquam Sacramentim Altaris possit recipere, & monebis, ut in annum sequentem melius illa ediscis, secus non posse ipsum absque persecta eorum notitia ad mensam Domini admitti, imo cum periculo animae id futurum: Mesarabis ci que dc --Αa a nifica.
677쪽
nificabis, te hoc ipso tempore, nova, pro arcendis a Domini mensa ignorantibus, a Rege expectare mandata, proin hortaberis, ut ic animae periculum, dc mundi opprobrium vitare stu
Bem; Ut quovis quadrimestri, in dicta Ecclesia, & quovis
Coetu Tibi commissis, minimum Concionem unam habeas, vel habendam curra, ut in ea pure & sincere verum Christi Evangelium explices, populumque ad opera Charitatis, Misericordiaedi Fidei in Scripturis mandata, horteris atque doceas non fidendum esse in ullis aliis, hominum arbitrio eXtra Scripturas exincogitatis operibus, peregrinationibus religiosis, oblatione oummorum, Candelarum, vel Cereorum, Imaginibus ac Reliquiis, vel earundem deosculatione, recitatione certarum precum sine intelligentia, vel aliis similibus Superstitionibus, talia namisque opera non solum non habere promissionem remunerationis, sed potius comminationem maledictionis, ceu talia, quae ad Idololatriam tendunt dc superstitionem, quae Deus prae coe teris detestatur, quoniam ejus honori dc gloriae maxime adve
Item, Ut fictas ejusmodi Imagines, quibus homines ad pere
rinationes vel oblationes in Coetibus tuis abutuntur, ad vitan um detestabile Idololatriae crimen sine mora e medio tollas snec imposterum patiaris Candelas, Cereos, vel imagines cereas coram ulla imagine aut pictura collocari 3 dc saltem lumen, quod transverse per Ecclesiam prope Statuarium est, lumen coram Sacramento Altaris & lumen prope sepulchrum, pro ornamento Ecclesiae, εc cultu divino retineas, atque Parochianos tuos edoceas, non esse alium Imaginum usum, quam quod libri sint illiteratorum, legere nescientium, ut hac ratione erudiantur de vita& conversatis ne eorum, quos imagines istae repraesentant; qui vero illis aliter quam ad talem recordationem utuntur, illos cum animarum suarum damno enormem Committere Idololatriam. Rex enim salutem animarum Subditorum suorum unice quae
rens dc jam & imposterum, istiusmodi imagines, occasiones fri- minis adversiis Deum. 8c animabus dilictorum suorum periculosas, omni studio abrogabit dc e medio tollet. Item
678쪽
i 89. Ii , Ut omnibus beneficiis, & Coetibus, quibus non ipse
praesens es, loco tuo talem praeficias Curatum, qui & aptus sit dc promtus ad perficienda haec mandata, quique Coetum tam exemplari vita quam Verbi divini cxplicatione aedificet, secus neglectus tibi imputabitur, dc ratio a te, si aliter fecerit, exigetur. Bem; Ut nemini in ullo Beneficio vel Coetu ad concionandum admireas, nisi qui sufficientem a Rege, vel ejus authoritate, ab Archiepiscopo Cantuariensi, vel ab Episcopo Dioecescos, impetravit vinam , qui vero veniam habent, illos ad praedicandum Dei Verbum, absque repugnantia vol contradictione, admittas. Item, Si antehac Parochianis tuis quicquam proposuisti pro extollendis Peregrinationibus, fictis reliquiis, vel Imaginibus, vel aliis superstitionibus, ut nunc palam Coram iisdem eadem reis voces & damnes, atque ostendas, sprout verum est) te id nullo Scripturae fundamento, sed communi errore di ab usu, qui in Ecclesiam per tolerantiam & avaritiam eorum, quibus superstitiones proficuae erant, irrepserat, seductum fecisse.
Item, Si quempiam in Coetu tuo vel alibi scias, qui impedire conatur, ne Verbum Dei in lingua Anglica legatur, vel iis qui
sincere id annunciant, impedimento est, vel executionem horum mandatorum inhibet; vel fictiliae Episcopi Romani potestati, Legibus Regni hujus merito nunc abrogatae, favet 3 ut eum dein se M vel Regiae suae Serenitati, vel venerabili ejus Senatui, vel ejus Vicem gerenti jam nominato.
Item, Ut tu, se quivis Pastor, Vicarius aut Curatus, pro quavis Ecclesia in Dioecesi sua habeat librum seu Indicem, in quo diem & annum cujusque Matrimonii, baptismi di sepulturae consignet, insertis nominibus eorum, qui copulantur, baptizantur sepeliuntur, atque, ut liber iste tuto asservctur, Parixcecia communibus sumptibus capsulam cum gemina sera de clavi conficiendam curabit, quarum altera penes te, altera penes custodem cujusque Paroeciae, pro asservando libro isto, manebit; atque in hunc librum, praesente dicto custode, singulis diebus Dominicis, nomina copulatorum, baptiz torum dc sepultorum, septima praeterita , consignabuntur; quo facto libor in dicta capsula asservandus: qui vero hoc facere negligit, mulctam n ., A a 3 solvet
679쪽
Bem , Ut quovis quadrimestri haec dc priora mandata, autho ritate Regiae suae Majestatis tibi injuncta publice coram Parochialibus tuis legas, eo fine, ut tu tanto melius de tuo admonearis officio, dc Ρarochiales tui eo majorem illis praestent obedien
Item , Quandoquidem lege stabilita, inivis tenetur Decimas persolvere, nemo, sub praetextu officii a Curato suo omissi, Decimas detinebit, ut malum malo cumulet, vel suus sit Judex, sed eas sincere, pro more dc consuetudine, Pastoribus 8c Curatis, sine restrictione vel imminutione solvet; desectus vero vel neglisentia Pastorum & Curatorum ad ordinarios deferatur, vel ad alios Superiores, quorum erit, defectus manisestos emendare
Item , Ut nemo imposterum immutet ordinem vel modum I junii ab Ecclesia mandati di indicti, neque Precationem vel Curutum Divinum, secus quam in dictis Mandatis continetur, donec Regia authoritate injungantur vel transserantur, Vigiliis illorum Sanctorum, quorum Feriar abro tae sunt, exceptis, illae enim imposterum non amplius erunt dies Jejunii, excepta quoque commemoratione Thome Beckeri, quondam Arch istopi cisam tuarisnsis, quae penitus omittenda, ejusque loco Feriale servitium adhibendum. Item, Ut Campanarum pulsatio ob silutationem Amelieam peractis sacris, aliisque temporibus, praetextu Indu gentiae Episcopi Romani introducta, imposterum omittatur, ne populus credat, se peccatorum veniam recitatione Salutationis Apostolicae, tempore Pulsationis istius, impetrare, quemadmodum hactenus tractum fuerat. Item, Proili hactenus usitatum fuit variis in locis in Processi nibus canere ora pro -bis; illamque Cantionem ad tot Sanctos dirigere, ut tempus non permiserit sequentia canere Suffragua, Parca nobis Domina, & Libera nos Domine: ideo populus erudi tur, omittendum esse illud ora pro nobis , coeteraque suffragia
680쪽
ist. Quae mandata omnia & fingula Ego Vobis Et Suecessoribus
vestris nomine & authoritate Regis mihi concessa injungo, ut ea strvetis & observetis sub poena privationis, confiscationis redituum, vel alius coercitionis, prout Regi vel ejus Vicario p. t. expedire videbitur. Ea mandata in Indice fol. 29. 3 o. repseriuntur, una cum Bonneri tandato ad Arbi-Diaconos suos pro eo rundem observatione, O. Sept. IsqI. Anno Regni 34. Num. XXXVII.
Epistolarum biga ad Henricum VIII. Angi. R.
PRiorem Epistolam nobis conservavit, qui eam ex autographo edidit Illustris BURNETUS in Collectione Documentorum ad Librum Tertium Historiae Reformationis sol. 2 s. seq. Posteriorem decerpsimus ex Epistolarum Melanchthonianarum Volumine editionis Londinenus in solio Lib. I. Ep. 28. sol. 22-29.
SD. Serenissime di Inclyte Rex ; Etsi audieramus Roma-
. num Episcopum, omnibus artificiis incendere Caesaris Caioli & Regis Gallici animos adversus Brita os di Germanos, in tamen quia spero Deum haec pericula gubernaturu . esse, & de- sensurum tranquillitatem tuam, scripsi in alteris literis de Eeclesiarum emendatione, quam, si tempora sinent, rogo ut Regia Majestas tua suscipiat. Postea adjeci hanc epistolam, non impudentia, sed optimo studio, & amore cum Ecclesiarum, cum Regiae Majestaris tuae incitatus: quare per Christum obtestor. Regiam Majeitatem tuam ut meam libertatem boni consulat. Saepe