Symbolae litterariae opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa lapides numismata gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1749년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sai DE Mi TRATO CApi ΤΕ iNaec ipsa monumenta adseruntur & in Codice CcLI v. Celeberrimae Bibliothecae Stroetiae , in quo alia etiam antiqua epigraphe , quae olim in Hierotheca huiusce Baptisterii scripta erat , adfertur, multaque notatu digna in eo Occurrunt .

Ea iam exscripsit, collegitque ex antiquis Tabulis ac Monumentis eiusdem Universitatis Consulum Callismalae, Vir Praeclarissimus , Antiquitatis Parens adpellatus , Senator Carolus STRO ZiVS , quidum Provisoris eiusdem Vniversitatis munere egregie fungeretur, summo labore ac studio digessit, di multa ex iisdem excerpsit, atque manu sua e Xarata in compluribus Codicibus, in eadem sua Bibliotheca repositis, aeternitati commendavis. In

eo igitur Codice haec alia adfertur Inscriptio HE SUNT RELI aYIE E SvNT IN ALTARI

num adservatur ex aere inaurato, eleganti Oper constructa, crystallis cum in antica tum in postica Operta, quae secuti x I. ingenium , atque opificium referre videtur . In hae Hierotheca conlO- Caluin fuisse in medio SACROsANcΥAE CRUCls LΙ-GNvΜ , & DE VEsTt CristisTi praeclaram portionem , antequam in alteram recentiorem CRvcIS Thecam ante descriptam transferrentur, Vetus in

112쪽

etiana superius memorabam; οῦ .

C R V X DE LIGNO CRUCIS

Hanc vidi, & diligenter eius epigraphen exscripsi; quam si figuris , quae in . aliis Cpuci Bus Occurrunt , vel Evangelistarum symbolis, sacrisque emblematis ornatam vidissem , haud sane sumtibus peperissem, ut aeri incitam in lucem. proferrem ;sed praeter purum putumque opificium nil rari

continet .

V. Exstat etiam in nostra Basilica, & statis solemnioribus Festis colendum proponitur , alterum Hierothecium ex solido auro , pretiosis gemmis ornatum, quod Diptrchon quodammodo refert ;nam tanquam volumen tribus constans Tabulis clauditur , quod olim pertinuit ad CAROLUM IRFrancorum Regem , qui illud ut videtur, secum ante pectus detulit, quod in alia lucubratione describam, & multa de eo notatu digna proferam . Constat, ut dicebam, tabulis tribus, quae ita inter se compactae sunt, ut claudi possint. In mediana tabula , in qua varii loculi incisi sunt, disposita spe

.. - .

ta,&in medio eorum particula e GLonioso C Rucis LiGNO. Tabulas ad utrumque latus loculi faberrime facti implent, in quibus Imagines Sanctorum pictae, & 1ub his eorum Lipsana, quorum nomina Gallico sermone scripta leguntur. v I a

113쪽

VI. Alterum , sed perparvum Lis Ni S. Caveis segmentum apud nos servatur, quod Clausum crystallina thecula testamento huic Ecclesiae donavit Franciscus SANcΥi Nivs e Collegio XII. Presbyterorum , qui huic Basilicae , & Pueris baptizandis deserviunt, qui obiit I v. Nonas Februarias , anno

MDCCXvii. iuxta Aeram Florentinam, in cuius locum, iussu Cos Mi III. Magni Dacis Etruriae, eg subrogatus sui .

describitur. ' .

I. DAteor me sere ab adolescentia , quum hulo P Basilleae Baptisterii Florentini S. Ioannis in

Clericorum coetu deservirem , ac deinceps quum Sacerdos in XII. Presbyterorum Baptistarum Collegio essem cooptatus, impensius colerem studia eruditae Antiquitatis , quoties tam venerabile nostrae Religionis , & Salutis TaopAEvM populorum adorationi propositum contemplarer, ac deoscularer . non solum obstupuisse , conspecta tam eximia Sacratissimi Lic Ni portione; verumetiam saepenumero ingenti admiratione subspexisse singularem lianc CHnisTi in C RucE pendentis Imaginem, cui in hisce Florentinis Ecclesiis nec similem . nec ob sculpturam in eo factam, vetustiorem, ad hoc tempus observare mihi contigit. Iamdudum cogitaveram de ea disserere ; tandem id haud diutius di ferendum censui, postquam eam delineandam curavi . Dum ad hanc lucubrationem animum adiice

rem Dipiti bν Coosli

114쪽

IEsu CullisTi C VcΙFixi s rem meum, optimum duxi eam amicis describe re, & misso per epistolam schemate mea manu detineato , coepi rogare eos, ut quid de ea sentirent, actutum patefacerent , ae praesertim , si quid adnotatum iam haberent de CHRisTi CRuci. ν ira C ApiTE MiTRATo , sive Ti ARA PONTi FiciAcoronato , humanissime ad me perscriberent . Statim hi responderunt, perinsigne ac prorsus singuis Iare esse hoc divini Capitis Redemptoris in C Ruc EPendentis ornamentum : nec se ad hoc tempus alterum simile observasse, neque legentibus adii. mile exemplum occurrisse .i I. His intellectis , animo haud despondi meo, sed tanto alacrius sculpturam hanc explanare, &sacrorum monumentorum Cultoribus ostendere adgrestis sum . id vero antequam Praestem, opere pretium me facturum arbitror, si ipsam Venera-hilem Lic Ni SANCTAE Cκvcis Iconam , in propOsta Tabula diligenter expressam, per singulas partes adcurate dei cribam . Primum illud notandum est in ipso As Mipico LiGNO SANeTAE CRucis , anaglypho opis eis nunc eminentiore , nunc dein prestiore plures quodammodo CRUCEs insculptas adparere, quas ornamenta quaedam con siciunt ;nam duplex unionum linea. & extimi limbi per-Pulcre eas ornant, ac discrimine ipso eas essi. ciunt . Itaque priorem CR vCEM , ut intuentibus ad- Paret , ad oram efformat circumquaque extimus limbus: secundam constituit ornatus ille unionum continuus : tertiam planities exscisa demissior; reliquas vero Cavo Es lineae unionum , vel paullo eminentiores emciunt, donec ad maiorem ac latius patentem Cave EM devenitur, in quo CHRisTus in ea adfixas sculptus eth . Haec , minima licet s

115쪽

urnamenta, & quodammodo repetitae CRuc sis in aversa eiusdem Admirandi Lis Ni parte , quae in . eadem Tabula adfertur , non conspiciantur i sed ipsum totum puruin putamque sit. Licet orna menta , quae in antica SANCTi Lic Ni parte sculpta visuntur, nempe coronides, & unionum crebrarum continuae lineae, proculdubio supervacanea censeri possint ἰ tamen neque in hoc ingenio suo Cae latorem indulsisse crediderim ; qui quum videret frequenter CRxc8s expositas in Basilicis ornatas gemmis pretiosis'. voluit ω hanc CRvcEM, E verQLiGNO CRUCIs , Ornare gemmis, quibus quotquot

fuere in Orbe gemmae,& pretiosi lapilli, & sunt, erunt ad mundi finem, nullo modo sunt comparandi.

ii I. Nune ad ipsam CauciFixi Redemptoris Ima. ginem describendam gradum lacio. Ea anaglyptiis ca caelatura admodum rudi, & aliquantulum eminentiore sculpta est . Mediator hominum Custisaeus I Esus , veras Dei Filius , quatuor clavis in Clluc si

defixus cernitur . Toto corpore nudus est, pendetque ab umbilico usque ad genua femorale , sive e panno subligaculum satis breve , non ut in aliis longe prolixius; ex qua nota arguimus sequioris aevi sculpturas, vetustate haud tam remota insignes . Putarunt aliqui ex nostris , qui inulta notatu digna , quae in hoc Florentino i Baptisterio exstant , sibi defcripsere , hane Cis RisTi CRuci Fixi Imaginem veste amictam esse ; sed diligenter mihi in- .spicienti , aliisque ad inspicienduim adcitis , perspicue patuit, nudum esse C RisTi CRvCIFixi pectus , nuda brachia, nuda crura, & pedes; his membris exceptis, quae brevi illo subligaculo cooperiuntur . . Eiusdem ClistisTI NAZAste Ni in C stuc E

116쪽

IEsv CHRisTi CRVei Fixi 97 defixi vultus imberbis, plusquam decet, procerus, Ec late petens est; at licet sculptura ipsa valde

rudis, ut monebam, si ἔ tamen ad gravitatem , dignitatemque compositus adparet; quapropter licet servata non sit cum reliquis membris syinmetria, & proportio; tamen vivum ac videntem re seri ipsum Redemptorem humani generis , non

vero semianimem , atque animam exhalantem :quin etiam ita expressus est , ut populum suo sanguine redemtum videatur defixis oculis intueri. Oculi cavi sunt ; nam duo satis profunda parva licet in foramina eos conficiunt ἰ quare coniecturae locus, si quis velit, ac probet, esse potest, antiquitus in his honoris gratia insertos fuisse pretiosos lapillos. Hoc decus veteres Christiani tribuerunt , ad dignitatem ostendendam, sacris Imaginibus , & hunc morem ad sequiora usque secula servatum, iam Eruditis notum est, & nos alibi etiam observavimus . Ad rem nostram facit adorabilis CustisTi in CavcE pendentis palmaris Imago ex aere pervetusta , quae in meo Museo servatur ; in qua CRucifixi IEsu oculi e nigro vitro, veluti ex onyche , inserti sunt , & augustiorem reddunt ipsam Imaginem; eius vero sabligacula ex encausto, vulgo finalto, caeruleo, &rubro, picta cernuntur ; reliqua vero corpori S membra , ex reliquiis, quae supersunt , auro superfuso contecta fuisse adparent. Et in hac quoque Imagine CΗRisaeus vivo similis est , sne promissa barba, sed tantum punctis quibusdam crebris indicata ; capite vero coronam praealtam gerit, regiam quidem, quae ipsi Regi Regum , & seculorum immortali convenit; nam tribus radiis in vertice latis constat; & sane in medio radius quidam sursum adscendit , qui eXit e fascia exstima, ca- SYMBOL. LiTT. UOL. ii I. G piti

117쪽

ςη DE Mi TRATO CAPiTEpiti proxima, quae illud circumdat. Pedes redeo ad Baptisterii Florentini CRvcEM ) insistunt claro - πόδι tu parvo , sive scabella O , de quo nonnulla

interius adnotabimus . At, quod est notatu dignum, prorsusque rarum , t Esus NAZARENus caput habet MiTRA , seu Ti ARA PRETiOSA PONTIFiCIA Ornatum , quod nunc primum doctis Viris expendendum propono. IV. Erunt fortasse aliqui , qui temeritatis nota culpabunt Caelatorem ipsum antiquissimum, qui ausus est in hoc SAc Est RiMO GLORi OsAE CRUCiS LIGNO, de quo agimus, anaglyptico opificio , licet valde humili ac demisio , insculpere Imaginem CHMsTiDOMiΝi CRvc1Fixi . Sed his respondebo, eum minime culpandum esse, neque temeritatis nota inurendum. Primum, si antiquorum temporum indolem,& mores respiciamus , iam inde penes Orientis. ac praesertim Palaestinae populos Christicolas, ulum inolevisse videbimus, sculpendi in ipso Sacrosancto

Caucis LiGNO non solum litteras,verum etiam eiusdem CR vci Fixi Redemptoris Imaginem, cuius e X empla non desunt. Praeclarissimum in Ecclesiastica Historia huiusce sculpturae monumentum tam praetetereundum esse non arbitror. Exstat & adhuc adservatur in Sacrario Apostolico Particula ex pretioso, & vivi sic o LiGNO Sacratissimae C stucis IEsvCHRIsTi Do Mi Ni NosΤRi , qua maiore alibi non inveniri testatur eidem Sacrario Apostolico Praefectus Vir Celeberrimus Fr. Angelus ROCCA ex

ordine S. Augustini, Episcopus Tegastensis , in suo

Commentario , quo eam non solum descripsit , &illustravit; verum etiam Iconem protulit. Coniicit praeclarus Auctor eam dono missam Sancto

Leoni Papae , natione Tusco , qui sedit ab anno Chri

118쪽

IEsu CristisTI CRUCIFIXI . 99 Christi eeeexL. ad xi I. Id. April. anni ccccLXI. huius nominis primo , ex Epistola eiusdem Leonis ad Iuvenalem Episcopum Hierosolymitanum , in qua in fine haec memorat : Particulam DOMINICAEC Rucis cum Eulogiis dilectionis vestrae veneranter accepi . Censet hanc ipsam esse DiviNAE CRucis Particulam , quam Sergius I. Pontifex Maximus trecentis circiter post annis in Sacrario Beati Petri Apostoli invenit, teste Beda , eidem synchrono . Papa SERGi us in Sacrario Beati Petri s olicapsam argenteam , quae in angulo obscurissimo diuta sme iacuerat , ct in eo CRVcEM diverss , ac pretiosis lapidibus adornatam, Domino revelante , reperit de qua tractis quatuor petriis , quibus

gemmae inclugae erant, mrrae magnitudinis por-xionem LiGMi SALvTIFERi Dominicae Caucis interius repositam inspexit ἰ quae ex tempore tuo annis omnibus in Lolica Salvatoris , quae adpel. Iatur Constantiniana , die Exaltationis eius ab omni osculatur, atque adoratur populo. Eadem meia morantur in Sergio I. inter Vitas Sammorum Pontificum , quae Anastasio Bibliothecario tribuuntur ;item ab aliis auctoribus , quos idem ROCcA recenset. Pontificalis quoque Liber declarat capsam illam summo Hierarchae Sergio vix argenteam adparuisse, ea' nigredine transactae anno statis . Porro haec tam memorabilis Portio LiGNi SANcΥΑΕ CRucis , quam fere aequat magnitudine sua haec recondita in Sacrario Baptisterii Florentini variis Imaginibus sacris cum in adversa , tum in aversa parte in ipso Sacratissimo Lis No incisis, ornata est. In ea , in qua Christus Salvator ac Redemptor noster Cauci adfixus cernitur quatuor cum Clavis, Capite ornato nimbo , cum asserculo sub pedibus ,

sive scamnulo , & femoralibus praecinctus, duode-G a cim

119쪽

roo DE MiTRATO CApi TE cim exstant Sanctorum Imagines , quas ne nimius sm, Lectorem ad eum ablegare satius duco. Iam igitur perspicae liquet , quam antiquus sit usus sculpturis ornandi Sacratissimae Caucis LiGNv M.

V. Ex his constat IN vicTissi MuM SANCTAE Rucis Lis NuM, non solum C Ruci FiXi Imagine , Verum etiam sacris Imaginibus caelari a secuto v. ac deinceps consuevisse ἰ adeoque minime vertendum crimini .

vel nimiae Caelatoris temeritati tribuendum , si hoc INEFFARiLE LiGNVM CRucis ita insculpsit. Praeterea opinari possumus', id ab eo factum iussu Sancti alicuius Antistitis , ut excisis illis particulis aliae Ecclesiae ditarentur. Equidem , si adserere aequo iure non possumus, eum sine iudicio , aut aliorum consilio ductuque, atque ut probabile est, antiquorum Ecclesiae Patrum iussa ac praescriptione, expressisse CHRisTvM Dominum C Ruci adfi- xum ornatum Pontificio Regno, sive Mitra, aut Tiara ; haud etiam credendum erit , id inconsulte atque ex ingenio, arbitratuque suo fecisse . Credi bile tamen est sculpsisse in TRivMPHALi Lis NoImaginem REDEMPTORis . CRvciFixi, ut usus per ea tempora ferebat. Quam vero scite convenienterque insculpserit MiTRATVM eius CAPvT, ex dicendis patebit. In rebus maXimi momenti , ac praesertim ad Religionis mysteria probe exhibenda spectantibus, constat primoribus Ecclesiae seculis , ostensumque est a Viris doctissimis , ac sacrae

Antiquitatis peritissimis , nunquam peccasse sacros Pictores ac Sculptores; nam in his exprimendis a tradita Sanctorum Patrum institutione, & praeceptis sapientissimis haud discessere. Exploratum est veteres Ecclesiarum Antistites iisdem normam, & exempla praebuisse, sive Historias sacras cum Veteris, tum

novi

120쪽

IEsv CHRisTI CRvcIFixi I Inovi Testamenti pingerent, aut sculperent , quod non solum Conciliorum Decreta aperte ostendunt ἰ verum etiam monita ipsa , oc praescriptiones Sanctorum Patrum perspicue testantur , &innumera documenta praebentur a S. Paulino Nolae Episcopo , a S. Damaso Pontifice Maximo , a S. Ambroso, atque etiam a D. Gregorio Nyseno , qui in edita Epistola , in lucem prolata a Cl. CARACCio Lo , in Pisano Lyceo eximio Professore, Templi structurain, qualem esse cupiebat, &fieri iuxta veterem Ecclesiae disciplinam oportebat , descripsit. Legenti mihi S. Paulini opera , probabile admodum visuin est , sacrarum picturarum , quas describit luculenter, & accurate . hi storias, vel ipsum delinealIe, vel verbis perspicue expressisse sacris opificibus , ut eas adcurate

exprimerent, ac ne eas exprimendo a Veritate aberrarent Quare nec Caelatorem nostrum arbitratui

suo indulsiste credendum est, dum fecit IEsv CRv-ci Fixo Mitratum Caput .

Christianos . I. ANtequam de Mi TRATO CHRisTi CRVCiFixit Capite agam , & singula, quae sculpta conspiciuntur in Divino C Ruci pixi LiGNO , quod in Sacrario Florentini Baptisterii adservatur, elucidem, nonnulla praemittenda mihi videntur . quae in scopum huiusce mei Commentarii, ni fallor, op- Portune conlimant. Primum igitur, quum occasione hac expendendum mihi propuluerim , quo

SEARCH

MENU NAVIGATION