Symbolae litterariae opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa lapides numismata gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1749년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

toa DE Mi TRATO CApi TEnain Ecclesiae seculo apud veteres Christianos obtinuerit gloriosae Imaginis CHRisTi in Clluc Equatuor clavis adfixi ante omnium oculos in Tacris Synaxibus expositio, ut ordine quoad fieri potest perspicuo procedam, de symbolis ipsum I Esu MCRRisTvM Dominum nostrum in CRvCE pendentem ab ipsis Ecclesiae cunabulis praesignantibus, breviter pertractandum elle Censeo. Ne qua vero in his elucidandis , expendendisque oriatur confusio , totum tempus a CHRIsri Crucifixione ad secula nobis proximiora elapsum , in tres secul Oxum series dispertiri posse arbitror ; adeo ut prima series, quinque eiusdem nascentis, & surgentis, totoque orbe diffusae Ecclesiae secula respiciat; secunda series sequentia quinque secula ; postremo tertia series alia quinque sequiora, & infima secula complectatur .i I. Quod adtinet ad priorem seriem . etsi Sanctissimi Apostoli ae Discipuli Domini, & Consensores, ubique gentium praedicaverint IEsvM CHRISTUM, & hunc quidem CR vcisi xv M, uti eorum Rcta, & Divinorum Scriptorum oracula nobis te stantur quod frequenter ostendit maximus CHRI STI CRVCI pixi, atque eius C Rucis Praeco , D. Paulus in suis Epistolis, & disertis hisce verbis ad Galatas Cap. i I. v. I9. & ao. Christo confixus sum

Cauci et vivo autem , iam non ego: vivit vero in me CollisΥvs . Quod autem nunc vivo in carne tin fide sivo Hlii Dei, qui dilexit me , ct tradidit se ipsum pro me. Et ad Corinthios I. v. 23. Non autem iudicavi me scire aliquid inter vos . nis IEsvM Custis 'vM, or hunc CavCiFixvM; haut tamen perspicue constat in sacris veterum Christianorum mysteriis REDEMPTOREM nostrum in

122쪽

caveis patibulo suspensum primoribus seculis colendum, atque adorandum expolitum fuisse . Profecto eiusdem CRvciFixi Imagines tam remotae Vetustatis ad nos quod solicite investigandum mihi proposui ) non pervenere ; nec in SS. Patrum

scriptis memorantur. aut describuntur . Adsertur ex Epistola D. Pauli ad Galatas Cap. Ii I. Ver. I. insignis locus , quo aliqui eruendum censent apud eosdem Galatas exstitisse ClinisTi CRvciFixi Imagines in Eccles a. Ita enim Gentium Doctor admirabilis scribit 3 O insensati Galatae, quis vos fascinavit uon obedire veritati , ante quorum oculos .IEsvs CHRisTus praescriptus es, in vobis CauciFixus p In hunc locum videndus Celeberrimus GREΥs Estvs Soc. Iesa Presbyter in Tractatu DKCRuce Lib. II. Cap. I. qui censet Imagines SANCTAE CRucis , & CRvciFixi esse antiquissimas , &ab ipss Apostolorum temporibus fieri solitas :quod ego quidem adfirmo ; sed expositas primis

nascentis, ac surgentis Ecclesae seculis, adcuratius elucidandum censeo ; nam id diserte expressum, testatumque non invenio. Quod adtinet ad adlatu in D. Pauli ad Galatas testimonium , quo probare Conantur in Galatarum Ecclesia Dominum nostrum CRuci FixVm Omnium oculis expositum fuisse ; id nec perspicuum esse, nec menti D. Pauli consonum esse adfirmo , auctoritate S. Ioannis Chrysostomi, qui illud fusius ,& perspicue eXplicat. Pauca haec adfero: Καὶ ουκ εἰπεν , ἐςαυρωθη, αλλὰ προεγράφη . Nec dixit Cruci us es; sed, praescriptus es Cruci us et Patet D. Paulum non loqui de vera Ita v CRuci vixi sue pictura, sive sculptura sed Galatas reprehendit, qui quum fidem accepissent, se seduci permisis.sent, quasi nescissent se CHR:sTi CRvcIFixi legem

123쪽

ao4 DE MiTRATO CAp a amplexos esse. Videndus etiam Cl. Io. Christophorus WoLpius in suis Curis Philologicis ,& Criticis Tom. ii I. in priores S. Pauli Epistolas, qui Doctorum Interpretum propositis variis huius vocis προεγραφη dilucidationibus in hunc locum , Opinionem suam ita exponit pag. Tis. Mihi quidem plicius , ct verius dici videtur , quod phrasi, hac metaphorica claritas, perspecuitas , qualis pictis imaginibus propria est, praedicationis Paulinae, protoopo Chrso exacte respondentis, ct ab ipsis Galatis olim agnitae, innuatur . MOx adlata Chrysostomi sententia , subdit . Recte optimus Do.ctor vocem ἐταυρωμεν γ , cum τω tπροεγράφη .immediate coniungit ; ut scilicet adpareat , quae Custisτi emies , seu Agura Galatis contemplandast proposta . me sensis lanatius Epis. ad Phila-Glph. CRVcEM CHRisTi , nempe praedicatam, ad

κοσμου τουτου φρίττει , καὶ α κουων φωβειται .Igitur videtur D. Paulus increpare Galatas, quod IESUM , quem antea praedicatione sua ante eorum Dculos C RuciFixvM , quodammodo ad vivum depinxerat, & ostenderat, & in eorum cordibus altius insculpserat, nunc seducti ab eo discederent, & Ω- scino dementati veritati obedire detrectarent. iiI. Cur iidem Sanctissimi Ecelesiae Praesules , IEsvM C stuciFlxv M primaevis Christianis non proposuerint , docti sacrarum Antiquitatum Interpretes eruunt ex verbis B. Pauli Apostoli ad Corinthios Epist. I. ver. 21. & 23. Iuoniam ct --daei Mna petunt , ct Graeci sapientiam quaerunt Inos autem praedicamus CustisTvM CRUCiFIXUM . Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem fluui iam ipsis autem vocatis Iudaeis, atque Graecis

124쪽

IEsv CHRisTi Cuelpixi Io HRisΥvΜ Dei virtutem, er Dei sapientiam . In , hunc locum haec adnotat D. Hieronymus: Iniuria Domini nostra gloria est: ille mortuus est, ut nos viveremus; ille defendit ad inferos, ut nos

adscenderemus ad eaelos ; ille factus est stultitia , ut nos feremus sapientia . Itaque quum primi Fideles, sive ex Iudaismo, sive ex Gentilitate ad

CH RisTi Fidem converterentur, atque ex his multi erubescerent CustisTvM CRvcim xv M uti Deum adorare , quod etiam frequenter viderent eodem

crucis supplicio adfectos latrones, hominesque n xios in cruce suffixos, & pendentes; eorum fragilitati indulgentes vigilantissimi Ecclesiae Pastores, opportunum iudicarunt eorumdem oculis ipsum NAzARENvM in patibulo suspensum non exponere, uti animadvertunt Viri Celeberrimi A RiNGΗius Rom. Subterran. T. II. Lib. VI. Cap. XX. Pag STI, cuius sententiam mox adseram, CAsALius de Vet. Christian. Ritib. Cap. II. p. 3. & 4. &CiAMPi Ni s

de Sacris Aedificiis Cap. iv. pag. 4s. Alia mihi

suppetit causa , quam ΑRiNGHivs , CAsALivs , &CIAM H Nivs non adferunt, ut inde adstruam minime ostensum primitivis Fidelibus CustisTvM NAM EARENvM in Ligno suspensum ; sed dumtaxat sym-r hola quaedam, quae eum pro redemptione hominum in Cauca passum & mortuum significarent; nempe ut irrisionibus Ethnicorum praecluderenti -' a situm,. qui, teste MINvTio Felice , & ΑRNoaio Lib. I. adversus Gentes , Christianis insultabant . di maximo opprobrio vertebant , quod colerent hominem hominum novissimum , despectum , dc inter sceleratos deputatum, teterrimo CRVcis su plicio , ac servili poena adfectum ac damnatum .i quod etiam ex sinceris Sanctorum Martyrum Actis Perspicue colligimus. Id diserte testantur SS. Pa-

tres, quos adferre supersedeo, quia res est explo

125쪽

xos DE Mi TRATO CAPiTEratissima. Loca tantum duo adferam D. Augustini . qui haec scribit Tomo x. de Conversione Pauli : Io erubescamus de ClinisTi nomine . Insultetur nobis , quod credimus in CRVCi FixvΜ , Occisum .. Et Serm. v m. de verbis Apostoli: De Cave κCunisTi nobis infultant capientes huius Mundi, ct dicunt : quale cor habetis , qui Deum colitis Caucipixv,1 3 His adde Lactantium Divin. Inst. Lib. I v. Cap. 36. Isidorum Pelusiotam Lib. xv. Epist. ap. Eusebium in Vita Constantini Lib. ix I. Cap. I. ut hinc etiam animadvertamus haec Pa-gauorum in Christianos scommata per aliquot secula perdurasse, atque , ut videtur , toto Praesertim tempore ; quo saevissimae Ethnicorum in priscos Fideles persequutiones perdurarunt quibus irrisionibus ne ansam ultro praeberent Christianae pietatis Moderatores ἰ & ut Neophytorum imbecillitati constiterent, cavendum esse censue runt , ni fallor , ne CHRisTus in CRuca adfixus exponeretur ἰ 1essi tantum Clluc M , & ad eorum captum aptiora quaedam *mbola. & figuras proposuerunt. quae amarissimae cΗ Ism Ρasnonis mysterium ,'& ipsum in carne pro omnium salute passum adumbrarent , & perspicue significarent. IV. Inter has symbolicas fguras , quae Imvis

tant , praecipuum locum apud Primaevos , CH Risaei Fideles obtinuit pΑs illis B i imago , qua nil frequentius in vetustioribus monumentis, quae iam a Celeberrimis Vir si & de sacris primorum CHRI-sTi Fidelium reliquiis , ac monumentis Optime meritis, Bosio, Aringitio , Clampinio, Milettio, Bo- narrotio , Bottario edita , ac luculenter illustrata

sunt, occurrit. Hunc ita praenuntiarunt Prophetae , Ieremias Cap. xxx I. v. Io. Ezechiel Cap. XXXIV.

V. LI.

126쪽

IEsv CHiusTI CRuci Fixi IOTU. II. & seq.& Cap. XXXura. V. 24. Michaeas Cap. I. V. I 2. Zacharias cap. X3I3. v. 7. David Rex , &Propheta Psal. xciv. I. Sed clarius prae ceteris Isaias Cap. XL. v. Io. & ir. his verbis: Ecce Do minus Deus in fortistione veniet, ct brachium eius dominabitur : ecce merces eius cum. eo , o : lopus illius coram illo . Sicut. PAsTOR Lregem Dum pascet: ἐπ in brachio suo congregabit AGNos , ct in suu suo levabit, foetas ipse portabit. D. Hieronymus in hunc Isaiae locum: Iste , qui posea in

maiestate venturus es . potius formam . P4sToRis accipit . Idem Isaias Cap. LIII. 6. ut clarius ad pareat PAsTOREM BONUM esse CHRisTu M, qui pro nostra salute animam suam posuit , CRusis tormentum, atque opprobrium 1ubivit se haec inquit romnes nos quas OvEs erravimus , unusquisque in viam suam declinavit ; ἐπ posuit Dominus is eo iniquitatem omnium nostrum. Hac typica Imagine designari CHRisTvM, certum est,& docent SS. Patres , de qua plura apud Cl. Huetium. Quamvis &Deo eadem conveniat , ut observat Praesul Celeberrimus BOTTARivs in Tab. Lxxx. Romae Sub-

terr. Pag. 7 . tamen Salvatori , ac Redemptori nostro ita convenit , ut ipse hoc potissimum typo Ecclesiae suae se exhibuerit, pinxerit , ac repraesentarit, ut perhibent divini Evangelistae. Nam hahetur Matthaei Cap. xxv 3. 3r. Scriptum es enim: percutiam PAsTOREM, ct di pergentur DuEs gregis . Et Ioannis Cap. X. v. II . - go sum PAsTOR BoΝvs.

Bonus Pastor animam suam dat pro Ovigus suis .cta. Mox; Ego sum PAsTOR BONVs , io' cognosco

meas , ct cognoseunt me . meae. H.oc emblema adgnovere Sancti Apostoli , & Ecclesiae catholicae Antistites ; nec alium fissi figura PAsTostis BoNι, quam IEsvM CHRisTuta pro nobis in CRUCE pansum

127쪽

ad Hebraeos Cap. x III. v. 2o. Deus autem pacis , qui eduxit de mortuis PAsTOREM MAGNvMovium in sanguine Testamenti aeterni , Dominum nostrum I EsvM Culli saevM, aptet vos in omni bono. Et B. Petrus CHRisaei Vicarius , & eius Ecclesiae Magister in ' Epist. I. Cap. II. v. 23. Eratis nunc sicut ovEs errantes , sed conversi estis nunc ad PAsTOREM , o Episcopum animarum vesrarum.

. ' . - . ' . . .

' V. Hisce divinarum Scripturarum oraculis nil disertius . Minime igitur dubitandum inter Praecipuas nascentis i Ecclesiae picturas recensendas esse Imagines DNi PAsTostis , & AGNI DEi immaculati de quo mox t dicam. His typicis figuris Fidelibus repraesentabatur Esvs CARiSTVS DO- minus nosteri, qui pro ovibus suis animam. suam posuit, saliguinem sedit, & eas in C stvcE adsi-Xus , occisus redemit. Profecto id est meridiana luce clarius, quum frequentissime in mystica figura ' PAsaeostis Bosi exhibeatur CΗRisTVs in picturis ipsis vitreorum calicam , & Vasculorum, quibus primitivi x Christiani: usi sunt, occurratque etiam in vetustissimis sculpturis BoΝvs. ΡAsTOR , oviculam in humeris ferens, quod observata dignum , non raro cernatur pietius in medio multorum emblematum veteris Tostamenti, uti videre est in adlata vitrei calicis lamella apud Cl. BONARROTivM Tab. xJ num. 1 quam luculenter illustrat : . Alia quoque multa apud eum huius facti em- 'hiematis exempla adseruntur' in Tab. I v. & VI. & in Tab. v. in i qua circa ΦAsTOREM.BONUM festiva adelamatio picta est si hisce litteris ' . U CON-cORDI BiΗAs nempe vivAs IN PA E DEI . Hanci .

typicam figuram Tertullianus in Libro de Pudicitia

128쪽

IEsu CugisTi CRuci ira Ioscitia Cap. X. adfirmat pingi conlaevisse in Calicibus Christianorum, nec alium reserre PΑsTO REM BONUM , nisi IEsvM CHRasTvM . Frequenter Occurrit Imago PAsTostis BoNi in eorumdem Christianorum Coemeteriis ornatis picturis sacris, in marmoreis sarcophagis , in lucernis , quae inexhausta, ac recondita eruditione a Praestantissimo Praesule Ioanne BOTTAstio , Uaticanae Bibliothecae Praesecto illustrata sunt , & adhuc in Romae Subterraneae Tomis illustrantur. Occurrit etiam BoNusPAsTost lineari caelatura sculptus in titulis sepulis cratibus Fidelium primitivae Ecclesiae , ut videre est apud Cl. BOLDETTvM de Sacris Vrbis Coe- meteriis pagg. 363. 361. 363. 364. 369. & 3TT.& in pluribus vitreorum Vasculorum sacrorum lamellis , ab eo quoque adlatis . Huius emblematis sacri usus per aliquot secula ab ipsis Ecclesiae Dei cunabulis . maxime vero tribus prioribus in invaluit, ac frequens suit. HVI. Constat etiam ex aliis primitivae Ecclesiae

monumentis Salvatorem nostrum non tantum smplicis PAsΥostis Boxi effigie priscis Fidelibus repraesentatum fuisse, verum etiam effigie sua, adiectis certis divinitatis notis nam in vetustissimo Christianae Religionis monumento , adlato Primum ex suo Maseo suo a CAs Lio de Ueteribus Christianorum Ritibus Cap. xLIl. in quo agit de Lucernis Chrisianorum , aliis Luminibus, stu. 228. mox iterum producto a Celeberrimo Paulo Aringhio Tom. II. Romae Subterran. Lib. VI. Cap. xxxv i. pag. 616. & luculentis Observationibus illustrato , contemplari quisque potest ipsum Pastorum Principem Itav M CHRisTVM DO-minum nostrum, pallio, & tunica amictum , cum

129쪽

Ho -DE Mi TRATO CApi TE radiis eius caput ambientibus , atque Ornantibus , oviculam perditam in suis humeris ferens; quo nil clarius esse potest , ut animadvertamus Sacramentum Dominicae Passionis hoc mystico typo ex- Pressum, quod operatus est CHRisTus, verus D Eus& ΗΟMo ; quum in aliis monumentis, in quibus iisdem Bo Ni PAsTostis propriis vestibus amictus cernitur, idem significetur , simulque expressius declaretur, quam maxima eius fuerit humilitas ,

qui ut ait Paulus Apostolus ad Philippenses

Cap. II. v. 6: Cum in forma Dei tiset, non rapinam arbitratus est esse ' aequalem Deo ; sed semetipsum exinanivit FORMAM SERvi accipiens, in similitudinem hominum factus , ct habitω inventus se homo . Humiliavit Iemetipsum factus

obediens usque ad mortem, mortem autem CR cIS .

Ipse etiam Redemptor noster de se ita loquitur Lucae Cap.Xix. ver. Io. Venit Filius hominis quaerere , ἐπ Divum facere , quod perierat . In alia sacra sculptura , cuius apographum ad me exstat, PASTOR BONus penulatus cernitur, peregrinantium more, qua etiam specie se obtulit CustisTus Dominus Discipulis in Emaus euntibus . VII. Alio typo CHRisTvs Igsvs CRVclFiXVS pr positus est primitivae Ecclesiae Fidelibus , nempe sub specie AGNi IMMAcvLΑΥi, qui vel stans supra

montem , vel iacens occisus in altari, in vetustissimis monumentis saepe numero exhibetur.

Interdum C Ruc EM desert humero insistentem, & uidem erectam ; interdum etiam vertici capitis ui eam impositam gerit, ut videre est in sculpturis

Rom. Subter. de apud Cl. BoΤTARiv M Tab. XXI. XXH.

Hunc significavit apud Hebraeos Paschalis Agnus; hunc Prophetae designarunt, & futuram pro Pec

130쪽

Issu CunisTi CRYCIFixI MIri catis totius mundi hostiam in ara Caucis praedin xerunt . Isaias Cap. 16. v. I. Emitte AGNvM tuum I, Dominatorem terrae , de petra deserti ad montems Filiae Sion. Et Cap. s3. v. 7. Sicut ovis ad oc- si cisionem ducetur , ct quasi AGNus coram tendens re se obmutescet, ἐν non aperiet os suum . Quam, OvEM, & AGNvM, non alium esse praeter I Esu Ma CHRisTvM Dominum nostrum docuit S. Philippus si Virum Aethiopum , Candacis Reginae Aethiopum Eunuchum , atque eius regiae Gazae Praefectum , ut Apostolorum Acta Cap. v m. v. 37. testantur . Hunc ipsum AoΝvM non semel adgnovit, & digito suo monstravit Praecursor Domini Ioannes, is inquiens : Ecce ΑGNvs Dei, ecce , qui tollit pec- , catum mundi . Nec dubium primaevos Ecclesiae, Fideles, dum AGNi imaginem sibi propositam venerabundi respicerent , statim non intellexisse, &Cognovitie, se pretioso AG Ni sanguine redemptos, , Ut docet B. Petrus , columna . & sandamentum Ecclesiae CustisTi, qui ait Epist. l. v. 18. & I9. Scientes, quod non corruptibilibus auro , veι aris gento redempti estis de vana vestra convergatione

paternae traditionis ; sed praetioso sit sine quasi

AGNi immaculati CHRisTi , ct Incontaminati . Consonat B. Paulus ad Corinthios I. Cap. s. V. T.

Etenim Pascha nostrum immolatus es CHRisTus . Frequenter etiam in divina Ioannis Apocalypsi AGNi specie pingitur,' uti Cap. II. v. 6. & seq. Et vidi , ct ecce in medio throni , ct quatuor animalium , ct in medio seniorum , AG Nubi santem tanquam occisum Et cum aperuis

fer Librum , quatuor animalia, ct viginti quatuor

Seniores ceciderunt coram AGNO. Eidem AGNO,

aperienti Librum viginti quatuor Seniores cum citharis,& phialis aureis Plenis odoramentorum,

SEARCH

MENU NAVIGATION