장음표시 사용
61쪽
42 OasERvAT. lN PEstv ET. IcoNEM quasi unciae. Porro dividitur cum supra , tum nonnihil infra in duas transversas portiones, quarum luperior circa verticem longitudine aequax quatuor uncias , Inferior vero quinque cum dimidia . 33. Prae vetustate color evasit phoeniceus, vulgo castaneus, ut passim in aliis S. Crucis portionibus conspicitur; verum quaenam si huius ligni species , incertum . Peritis videtur potius elle cedri; sed per vitrum, indeque sine eius rasura , id pro certo adfirmare nequeunt . Iustus
Lipsius si censet Crucem Servatoris nostri exercu compactam fuisse: primum , quia viri fide
igni adserunt , frusta saeratissmi huius Lieni .
quae hodie exstant, Deciem hanc prae serre . Tum, quia crebra, ct frequens in Iudaea olim, ct nunc quoque illa arbor . Tertio, quia robustum lignum , ct Mioni laturaeque aptum. Huic Lipsi sententiae adhaeserunt Alphonsus Ciaconius χὶ, & Iosephus Laurentius 33. At Iacobus Greti eius Soco Iesu, qui multa ad SS. Crucem spectantia optimo labore, ac successa eruditissime congessit tribus voluminibus in solio, probare contendit minime quernum fuisse hoc sacrum Lignum. Placuit illi potius sententia Sancti Bedae Monachi Benedicti ni . Venerabilis passim nuncupati, qui adserit, e X quatuor lignis compactam fuisse Sanctis. simam Christi Crucem, nempe cupresso , Cedro opino, atque buxo; sed buxus , ait Beda sq) , nos
fuit in Cruce , nisi tabula de illa ligno supra
62쪽
Lissi SANeTAE CRucis 43 frontem Chrisi, in qua conscripserunt Iudaei ii
tulum; cupressus fuit in terra usque ad tabulam; cedrus in transversum ἀ pinus rursum . Quae sententi a antea fuisse Videtur S. Iohannis Chrysosto mi si), cui suffragantur Alexander Monachus Graecus Auctor Historiae de Inventione S. Crucis,
sius Sinaita Patriarcha Antiochenus, & Iohannes Cantacuetenus Imperator CP., etsi hi varient in ipsorum Lignorum dispositione ac stu , circa ipsum tamen Lignum , utpote ex tribus Ligni speciebus exortum , fabellae nonnullae a Graecis praecipue Scriptoribus concinnatae fuerunt , de
quibus' videsis Epistolam Celeberrimi Leonis Al-latii sq), ubi ad calcem ipse adnotat; vera a Diasis , o probabiliora ob improbabiιioribus secerne- νὰ ' sinitisque tradicionis originem excutere, opor
tere . Huius odi commentitias narrationes refellit praecitatus Gretserus 6 . Porro de Cruce adserere minime dubito ex ignobili, atque procero ligno consectam fuisse; nam Sanctus Gregorius Nysienus 7 ait et Lignum Crucis omnibus hominibus salutare es , cum si pars , ut audio , arboris ustis, contemtiorisque , quam aliae multae snt . Et S. Iohannes Chrysostomus 8ὶ de Iesu
sermonem habens ; etenim in alto ligno pependeras , animadvertit . . Insgnioribus enim noxiis insigniores etiam Cruces tradebantur . Alia plura. Iegi
63쪽
44 OBsERVAT. IN PERvET. I ONEM legi possunt apud Iacobum Bosum in eius Tractata Crucis Triumphantis, Gloriosae , summa eruditione conscripto,& edito Romae ann. I 6 I. . rypis Alphon si Ciaconii; & apud Lipsum , qui ex
veteribus Scriptoribus , atque munumentis , de Crucis forma , & de usu modoque Cruci adfigendi multa doctissime collegit . 34. Forma Crucis nostrae Iconis duplex dicitur ex duplici ipso transverso ligno. Non tamen Crux haec duplex , seu gemina fuit in usu pro iis , qui Crucis supplicio adsecti sunt; nunquam enim penes Lipsium haec forma reperitur ἔ etsi omnimodas Cruces, quibus orientis populi , & Romani usi sunt , auctor iste describat. Sed cur ita Crux cum duplici transversario stipite, maiore α-tero , alter6 minore sngeretur , non omnino constat , ut ait Ducangius ti). Primum hanc geminae Crucis formam reperi in nummis Leonis Isaurici imperatoris CP. , qui regnavit ab anno TIT. Etsi hic Augustus, Iudaeo quodam auctore, in sacras Imagines impietatem exercuerit I attamen semper Cruci obsequium adhibuit, cum Crucis imagines Icon octastae omnes admitterent: & deinde in aliis nummis Michaelis Balbi, Basilii Macedonis , Iohannis Zimiscae, Romani Diogenis , aliorumque subsequentium CP. Augustorum non raro adinvenitur; ac in saepius citato Basilii Menologio gemina Crux fere semper delineata deprehenditur . Hinc mos huius duplicis Crueis taliter invaluit penes Graecos , ut & hodie vigeat in ea natione .
33. Crux ista duplex, seu gemina dicitur vulgo Patriarchalis, seu Hierosoldiuritana ; quia crux hoc
si Differt. de infer. aevi numism. num Uri . - - .
64쪽
LicNi fANcTAE CRucis Asmodo efformata ab Hierosolymitanis , aliisque Patriarchis ferebatur . Fortasse placuit Patriarchis Crucem augere , vel ita exornare', ut ab aliis inferioribus Episcopis semetipsos distinguerent . Haec gemina Crux nuncupatur etiam Apostolica a Scriptoribus reruin Hungaricarum, qui de Cruce
gemina , scripserunt si , Apostolarus insigni , quam
Romanus Pontifex una cum Corona transemisit
Vivo Stephano Hungarorum Regi , & Apostolo fiJ, potesate ei facta poserisque Regibus eam pro serendi , veluti Apostolica legatione fulgentibus . Vide sis Historiam Didacticam S. Crucis 33 compostam a Doctissimo Patre D. Magnoaldo Ziegelbaur, Monacho nostro Benedicti no Imperialis Monasterii ad duplices Aquas in Austria, cuius Comitati, & henevolentiae plurimum me obstrictum profiteor .
36. In insignibus Alberti s J Patriarchae Hierosolymitani, qui Heraclio successit anno I 1 4., adparet Crux cum triplici transverso ligno , quorum iu premum est brevius secundo, & secundum ter rio . Porro Crux haec triplex melius convenire videtur Pontifici Maximo in supremae potestatis supra omnes Patriarchas argumentum .
Quare Molanus fueJ dicit, Supremo Patriarchae, sive Romano Pontisci, quιdam dant pedum cum triplici Cruce , ut obiurget adrogantiam eorum , qui Patriarcham CP. Romano Pontifici pa-xem faciebant. Fivlaganus 6 vero nonnullas ra
65쪽
46 Osis ERvAT IN PERVET. ICONEM tiones profert, ut probabilem reddat hane opinionem , adseritque aliquod exstare exemplum imaginum Summorum Pontificum , qui manu tenent Crucem , euius stipes duplici, er triplici linea est decussatus. Dissicile tamen statuere tempus ritus triplicis Crucis , dum in antiquitatibus Liturgicis nullum testimonium adparet Hierarchas consuevisse incedere cum Crucibus huiulce figurae ante se latis. In eruditissimo opere de Liturgia Romani Pontifcis , edita ab Dominico Georgio clarissimae memoriae, nullum prosecto exstat huiusmodi vestigium. Nihilotamen secius ipse Fivigetanus autumat in aliquibus Metropolitanis , & Patriarchalibus Europae Ecclesiis Crucem' praeire solitam , qualis super Patriarcharum in s gnibus statuitur. Inge rationes adducit huiusmodi ritus , &proponit hanc Crucum varietatem denotare, nobis in Ecclesia Dei dari sedes varias honore, ditione dispares . Aliquando triplicis Crucis forma reperitur in veteribus Christianorum monumen istis, quorum duo videre licuit apud Boldethum t), nempe Iovinae alterum, alterum Luciferi Calaritani Episcopi , etsi hoc postremum sit apocryphum .
37. Statuae Constantini, & Helenae ex industria locatae fuerunt ad latera huius S. Crucis, quia non solum hisce debemus felicem SS. Ligni adinventionem ς sed quia Constantinus ipse , cum CPoli insignes Cruces erexisset , ad earundem Crucum latera statuas S. Helenae Matris suae, atque sui
ipsius itidem poni mandavit ; nimirum faJ ad arcum Miltiarii , in fornice Camerae Fori Con- : stan-
66쪽
LiGNi SANcTAE CRucis 67st antiniani , & alibi: quam ob rem Graecis consuetudo invaluit ita dictorum Augustorum effigies collocandi ad ipsius Crucis latera. Nobilior locus Divae Helenae datus vilitur ; quia Graeci laevam dextera praestantiorem esse iudicant . 38. Ad verticem S. Crucis ex utraque parte Angeli cernuntur , quasi admirantes vivificae Crucis mysterium , quo Orbis totus salvus factus est ; &non pro artificis placito , sed ex graecanica consuetudine sunt hic & inde locati, ut animadverti
potest in s milibus Tabulis , & praecipue in illa Ducalis Basilicae Sancti Marci si) , ubi hi duo
Angeli distinguuntur nominibus Michaelis,& Gabrielis: Mικαήλ . Γαβριήλ . Αnonymus Auctor Antiquitatum CP. quas e Codice Regio 3os 3. 4. Cl. U. Domnus Anselmus Bandurius e Graeco vertit, & in lucem primum edidit, refert faJ ad extris, atque a sinistris memoratae Crucis Fori Constantiniani adcommodasse ipsum Constantinum duorum Angelorum statuas , iuxta Versionem doctissimi Lambecii, & laudati Bandurii, qui in notis amplissimis , omnique eruditione refertis, hac
quam , adcommodasse ad conservandam caelestem, ac celeberrimam illam visionem S. Crucis, & Ange
lorum Constantino dicentium EN TOTTco NIKA IN HOC VINCE . Ita Bandurius adnotat ): Perperam Combe ius, Γνθεν κά, δύο τακυῆρομον ,
siJ Tlepolo Trauato dege Ss. Reliqui e di S. Marco di Vene-etia pag. 69.
67쪽
48 OasERVAT. IN PERVET. IcoNEM OeIocium duorum Cursorum , ui ct Aemilius Portus Suidae interpres . Duorum quippe Angelorum
flatuas fuisse puto id probae in nota ad n. 33.
quoniam una cum Cruce, Consantinum, Angelos dicentes , ἐν τουτω νIκα, vidisse fertur; unde adeonservandam illius visionis memoriam, Crucem , O Angelos erexisse . 39. Me tamen non latet , plerosque scripsisso non Angelorum vocem audivit te Constantinum , sed verba, ἐν τουτω νίκα vidisse in caelis penes Crucem, ex luce conscripta . Cedrenus ti J ex stellis eGrmata fuisse haec verba adnotavit; quod& Zonaras sa) repetit, addens Romanis litteris fuisse composita quamquam Leo Imperator in Epistola ad Umarum, mavult scripturam hanc Graecam exstitisse .
De huiusce Iconis aetate. 4o. NX hactenus dictis quisque eruditus coniicere poterit, cui aevo adscribenda sit haec
Ieon nostra pervetusta. Verum quoniam ad Cap. I. non improbabilem sententiam in medium adtuliante seculum XI. eam confectam fuisse; ideo, ut quibus observationibus innixus id protulerim, adpareat, aliqua hete prae oculis ponam , & breviter quidem , ne acta agam. Icon tota undique redolet antiquitatem . Imprimis Angelorum , & Imperatorum schemata , seu imagines , quae , ut ita
dicam, duriusculae sunt, & rudes, licet non satis
68쪽
iuxta typum modernus artifex, quo usus sum informando ectypo ad frontem huius Syntagmatis exhibito , non satis , inquam , eam expretierit ;attamen notam antiquitatis praeserunt: nam opus cum aliis medii aevi collatum, statim vetustatis characterem id ipsum intuentibus ostendit i mitiique reperitur in iis Imaginibus , quod nos in eam sententiam inducere possit , ut posteriorem esse hanc Tabulam , seu Iconem credamus. Characteres quoque Graeci quadrati , & rotundi post memoratum ieculum XI. non lunt tam facile obvii;
S globus quidem absque Cruce supereminente non fuit in usu post id temporis apud Graecos.
4 i. At si vel distinctius, apertiusque quid sentiam proferre mihi per te licuerit, VIR HvMAΝissi ME, adsignabo huic Tabulae eam ipsam aetatem, qua vixit Basilius Porphyrogeianeta , auctor Menolo
gii saepius in hoc opere memorati. Si Baronio i)1idem praestare debemus, huius Menologii collector fuit Basilius Macedo, qui seculo I x. 1loruit; si vero Allatio Σ), Basilius iunior, qui sequenti seculo imperavit , eiusdem Menologii exstitit auctor . Eo lubentius subscripsimus Allatio, quo i in Menologio mentio iit Beatae Theophanus s3), coniugis Leonis filii Macedonis . Et insuper ipse Basilius Macedo sin), utpote ex infimo ortus genere , Porphyrogeianetae titulo non potuit decorari , sicut potuit, & fuit Basilius iunior, nempe secundus , si lius Romani Imperatoris . In hoc igitur Menologio , ac in aliis eiusdem seculi X.
69쪽
so OasERvAT. iN PERvET. IcoNEM monumentis, ea omnia, quae in nostra Icone deprehenduntur , obvia sunt, facileque reperiuntur ἔquod prosecto in alterius aevi monumentis nota ita facile occurrit. In hoc , inquam , Menologi visuntur schemata iis simillima, quae sunt in no-sra Tabula, ut supra notavi ad Capita V. & v I. Cama leucium nempe in Imperatorum figuris, quo Constantinus noster redimitus est, & altera Corona in Augustabus , qua S. Helenae caput decoratur. Itidem vestem S. Helenae , Cruce eXOrnatam, nusquam reperi, nisi in Menologio . Vetustioris, vel inserioris aevi Augustarum indumenta admodum diversa exstabant, ut ex numismatibus , atque ex tabulis. Praeterea globas non crucifer,
di forma sceptri se adtollentis ad instar floris cuiusdam , ut videtur in Icone , una simul adparent in Tabula Regia Parisiens in Cap. IX. memorata, ubi filii, & uxor ipsius Basilii Macedonis
exhibentur; quae Tabula circa eiusdem Menologii aetatem elaborata fuit . Vt ut sit , eruditis
Viris , ac de Graecanicis rebus plane instructissimis, banc spartam libentissime lubiicio .
De Iconis Translatione. 4r. ΑΝtequam ad huiusce Iconis Translationem meo convertam , non abs re erit praenotare
S. Crucis Lignum a Constantino Magno divisum sui ste in plura segmenta . quorum unum Hierosolymis reliquit, ibique insigne Templum construxit; alterum CPoli Sophianae Aedi custodiendum tradidit; tertium vero Romam misit, ubi & regalem Basilicam erexit , S. Crucis in Hierusalem adpel-
70쪽
ravit , atque omni magnificentia exornavit. Eam
igitur portionem, quae CPolim translata fuit, in minora segmenta constat partitam fuisse , quae variis in locis eiusdem Urbis adservabantur , ut Ducangius i) adnotat ad Annae Comne nae Alei Xiadem . Nihilotamen minus 1uo tempore S. Beda iij scripsit, in Sophiana Basilica tres magnas portiones Ligni S. Crucis servatas fuisse ; longum , videlicet , Lignum in duas partes incisum , ct transversum eiusdem Sanctae Crucis Lignum . 43. Ex hac igitur, quae CPoli contigit, parte,
Crux haec nostra formata fuit. nam in Monumento, quod mox daturas sum, narratur , eam ex Urbe CΡoli secum adsportasse duos nobiles Viros Eubo eos, qui etiam scire se profitebantur, hanc
usui exivitisse Constantini Magni,& Helenae Impp.
Sed plane error hic est a nimia Graecorum credulitate proveniens; cum satis constet ex dictis superius, & praecipue ex Patriarclialis , seu geminae Crucis forma , quae postea tantum profecto viguit, dictorum Augustorum tempore Iconem hanc non fuisse confectam neque decebat maiestate nitantorum Principum Crucem postidere nullo , vel parvo Ornatus pretio insignitam. intelligere sorian potuerunt , ipsius S. Crucis portionem ab Icone separatam, eam ipsam fuisse, quam privato cultu laudati Augusti venerarentur . Verum &hoe non tam facile dictis nobilibus viris concedendum. Haec enim Icon oblata fuit huic Monasterio non longo post eius primordia; nam erectio huius Μonasterii S. Michaelis contigit anno I 2I'.