Opera

발행: 1820년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 로마

301쪽

M. TULLII CICERONIS

EPISTOLARUM

AD QUINTUM FRATREM

LIBERI,

ARGUMENTUM.

QTIIN TU CICERO ex praetura provinciam Asiam Sortitus, annos jam duo continuo parum Secunda fama eam administrarat. Cum in annum tertium prorogatum illi imperium fuisset, Marcus frater inde occasionem eum ad laudem cohortandi sumsit, quod de accessione hac annua facere illum certiorem vellet. Est autem bipertita cohortati et priοr enim pars ad ea quae rem publicam attingunt, altera ad ea quae privata et Quinti fere praecipua Sunt, Pertinet: nam, in priore parte, ea persequitur, quae ad Quinti imperium ac provincialem adminiStrationem spectant de quibus quadripertito disputat. Primo loco de Quinto ips praecepta dat Sed non ita quasi de Quinto accive Romano verum ut de amplissim populi Romani magistratu, Asiam provinciam cum Ummo imperio administrante. Altero loco, de iis comitibus Praeeipit, quo secum in provinciam, imperii sui ministro publicorumque negotiorum adjutorcS, EduX- erat. Postea de vitandis Graecorum et Publicanorum nimiis familiaritatibus illum monet utpote quibus(E St. voL. III. TA

302쪽

26s AD Q. FRATREM LIB. I. I.

imperii sui dignitas Iabefactari facile convellique

poSSit Postremo etiam de servis cautionem adhibet: ejuSque caput hoc SSe voluit, ne quid iis, quod ad

rem publicam ulla ex arte pertineat, committatur. Itaque summatim haec omnia in epilogo enumerans,

quatuor haec dignitatis Quinti fundamenta nominata

integritatem ipsius et continentiam, omnium qui cum ipso erant pudorem, delectum in familiaritatibus et provincialium et Graecorum, OStrem familiae gravem et conStantem disciplinam. Altera pars, ut ante diximus, ea, quae privata magi Sunt, id est, quae Quinti personam atque ossicium praecipue attingunt, complectitur. Nam primo loco, de moderanda acerbitatu, qua usu in Suppliciis antea fuerat, deque retinenda in jure dicendo aequabilitate, preecipit Secundo, de sublevandis provinciae oneribus, minuendisque sumtibus et jacturis tertio, de conciliandis cum publicanorum rdine Sociis, conStituendaque inter illos concordia postremo, de coercenda iracundia, et naturae impetu moderando, ita luculenter et prope divinitus disputat, ut hanc epistolam non Quinto fratri scripsisse potiuS, quam Omnibus Provinciarum gubernatoribus praeclaram quamdam imperii recte administrandi normam ac regulain prinscripsiSSe videatur.

(l. MARCUS Q. FRATRI S.

I. Etsi non dubitabam, quin hanc epistolam multi

nuntii, fama denique esset ipS Sua celoritate Superatura, tuque ante ab alii auditurUS ESSes, annUm

tertium accessisse desideri nostr et labori tuo; tamen existimavi a me quoque tibi hujus molestiae nuntium perferri oportere. Nam, Superioribus literis, non unis, sed pluribus, cum jam ab aliis desperata res esset, tamen ego tibi Spem matura decessionis afferebam a non solum, ut quam diutissime te ju-

303쪽

AD Q. FRATREM. in I. I. Isi

cunda opinione oblectarem, Sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio, ut rem posse confici non dissiderem. Nunc, quoniam ita accidit, ut neque praetore Suis opibus, neque nos noStro Studio quidquam proficere POSSemus, Si omnino dissicile non graviter id ferre: Sed tamen noStros animos, maximi in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos, frangi et debilitari moleStia non oportet. Et, quoniam ea moleStiSSimeferre homines debent, quae ipsorum culpa contracinsunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum, quam tibi. Factum est enim mea Ulpa, Ontra quam tu mecum et proficiscens et per literas egeraS, Ut priore anno non Succederetur. Quod ego, dum sociorum saluti consulo, dum impudentiae nonnullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter Praesertim cum id commiserim, ut ille alter annus etiam tertium posset addUcere. Quod quoniam peccatum meum esse confiteor est sapientiae atque humanitati tuae, curare Et Perficere, ut hoc minus Sapienter a me provisum, diligentia tua corrigatur. Ac Si te ipse vehementius ad ad omnes partes bene audiendi excitaris ; non ut cum aliis, sed ut tecum jam ipse certes Si omnem tuum mentem, curam, cogitationem, ad excellentem

omnibus in rebus laudis cupiditatem incitarisa mihi

crede, unus annus additus labori tuο, multorum annorum laetitiam nobis, gloriam vero etiam OSteriS nostris, afferet. Quapropter hoc te primum rogo, ne contrahaSaut demittas animum, neve te obrui, tamquam fluctu, Sic magnitudine negotii, Sina ' contraque erigaS, ne reSiStaS, Sive etiam ultro occurras negotiis dieque

enim ejusmodi partem rei publicae geris, in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio OSSit,

et diligentia. Quod si tibi, bellum aliquod magnum et Pericu-

304쪽

268 AD Q. FRATREM LIB. I. I.

I um administranti, prorogatum imperium viderem; tremerem animo, quod eodem tempore esse intelligerem etiam fortunae potestatem in no prorogatam. Nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa mi in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet, et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatUr Nullas, ut opinor, insidias hostium, nullam Proelii dimicationem, nullam defectionem Sociorum, nullam inopiam stipendii aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus, pertimescimu et quae perSaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quemadmodum gubernatores optimi vim tempestatis, Sic illi fortunae

impetum Superare non POSSent.

Tibi data est summa pax, summa tranquillitas; ita tamen, ut ea dormientem gubernatorem vel Obruere, vigilantem etiam delectare, possit. Constat

enim ea provincia primum ex eo genere Ociorum,

quod est ex hominum omni genere humanissimum; deinde ex eo genere civium, qui aut, quod publicani

Sunt, nos Summa necessitudine attingunt aut, quod ita negotiantur, ut locupletes Sint nostri consulatus benefici se incolumes fortunas habere arbitrantur. II. At enim inter hos ipsos exsistunt grave CοntroverSiae, multae naScuntur injuriae, magnae contentiοnes conSequuntur. Quasi ver ego id putem, non te aliquantum negotii Sustinere. Intelligο, permagnum ESSe negotium, et maximi consilii Sed memento consilii me hoc negotium eSSe magis aliquantο, quam fortunae, putare. Quid est enim negotii, continere eos, quibus praesis, si te ipse contineas p Id autem sit magnum et dissicile caeteris, sicut est dissicillimum tibi et fuit hoc semper facillimum, et vero esse debuit cujus natura talis St, ut etiam sine doctrina videatur moderata Sse potuiSSe ea autem adhibita doctrina est, quae vel vitiosissimam

naturam excolere poSSit. Tu cum pecuniae, cum Voluptati, cum omnium

305쪽

AD Q. FRATREM LIB. I. I. 26s

rerum cupiditati resistes, ut facisa erit credo periculum, ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum, comprimere non poSSiS. Nam Graeci quidem sic te ita viventem intuebUntur, Ut Uemdam ex annalium memoria, aut etiam de coelo divinum hominem esse in proVinciam delapsum putent. Atque haec nunc, non Ut faciaS, Sed ut te facere et fecisse gaudeas, Scribο. PraeclarUm Si enim, Summo cum imperio fuisse in Asia triennium, Sic ut nullum te signum, nulla pictura, nullum VaS, nulla VeStis, nullum mancipium, nulla forma cujusquam, nulla conditi pecuniae quibus rebus abundat ista provincia), ab Summa integritate continentiaque deduxerit. Quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum poteSt, qUam Stam Virtutem, moderationem animi, temperantiam, non latere in tenebris, neque esse abditam, Sed in luce Asiae, in oculis Iarissimae provinciae, atque in auribu omnium gentium ac nationum, Sse positam Vnon itineribus tuis perterreri homine F non Sumtu exhauriri non adventu commoveri 2 ESSE, UOcumque VeneriS, et publice et privatim maximam laetitianis cum uri, cuStodem, non tyrannum, domu hOSpitem, non ex-

Pilatorem, recepisse videatur pIII. His autem in rebus jam te usus ipse profecto erudivit nequaqUam Sati eSSe ipSum haSce habere virtutes, Sed eSSe circumspiciendum diligenter, ut in

hac custodia provinciae, non te Uniam, Sed omnes

ministros imperii tui, Sociis, et civibus, et reipublicae, praestare videare. Quamquam legato habe eos, qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis suae; de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tuberο,

quem ego arbitror, praesertim cum Scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere, quos velit et possit imitari Allienus autem OStor St, Una animo et benevolentia, tum vero etiam imitatione

vivendi. Nam quid ego de Gratidi dicam 2 quem

certo scio ita laborare de existimatione Sua, ut ProP

306쪽

aro AD Q. FRATREM LIB. I. I.

ter amorem in nos fraternum, etiam de nostra Iaboret. Quaestorem habes, non tuo judicio delectum, sed eum, quem sors dedi IIunc portet et Sua Sponte SSe moderatum, et tui institutis ac praeceptis

obtemperare.

Quorum si quis forte esset sordidior, ferres eatenuS, quoad Per se negligeret eas leges, quibus esset adStrictuS; non ut ea potestate, quam tu ad dignitatem permiSiSSes, ad quaestum Uteretur. Neque enim mihi Sane placet, praesertim cum hi mores tantum jam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari te omne SordeS, EXCUtere unumqUEmque eorum Sed quanta Sit in quoque fides, tantum cuique committere. Atque inter hos eos, quos tibi comite et adjutores negotiorum publicorum dedit ipsa respublica duntaxat finibu his praeStabis, quos Ante praeScripSi. IV. Quos vero aut ex domesticis convictionibus, aut ex necesSariis apparitionibus, tecum eSSe voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, horum non modo acta, sed etiam dicta, omnia praestanda nobis sunt. Sed habes eo tecum, quo POSSi recte facientes facile diligereri minus consulentes exiStimationi tuae, facillime coercere; a quibus, rudi cum ESSES, videtur potuisse tua liberalitas decipi nam, ut quisque est vir optimus, ita difficillime esse alios improbo suspicatur nunc vero tertius hic annus habeat integritatem eamdem quam SVPerior , cautiorem etiam ac diligentiorem. Sint aures tuae, qua id, quod audiunt, exiStimentur audire, non in quas ficte et Simulate quaeStii causa inSusurretur. Sit annulus tuus, non ut va aliquod, sed tamquam ipse turi non miniSter alienae voluntatis, sed testis tuae. AccenSus Sit eo numero, quo eum majores nostri esse voluerunt; qui hoc, non in beneficii loco, sed in labori ac muneris, non temere

nisi libertis suis deferebant quibus illi quidem non multo secus ac Servis, imperabant. Sit lictor non

307쪽

AD Q. FRATREM. in I. l. Nil

suae, sed tuae Ienitatis apparimr; majoraque Praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia, quam potestatis Toti denique sit provinciae cognitum, tibi omnium, quibu praeSiS, Salutem, liberos, famam, sertuna eSSe cariSSimas Denique haec pini sit, non modo iis qui aliquid acceperint, sed iis etiam

qui dederint, te inimicum si id cognoveris futurum. Neque vero quiSquam dabit, cum erit hoc per- Spectum, nihil per eos, qui simulantie apud te muI- tum pOSSe, ab te olere impetrari. Nec tamen est haec oratio mea hujusmodi, ut te in tuos aut durum esse nimiUm, aut SUSPicioSum, Velim Nam, si quis est eorum qui tibi biennii spatio nunquam in suspicionem avaritia venerit, ut ego Caesium, et Chaerippum, et Labeonem, et aUdio Et, quia cοgnovi, existimo nihil est, quod non et iis, et si quis est alius ejusdemmodi, et committi et credi rectissime putem. Sed si quis est, in quo jam offenderis, de quo aliquid senseris Chuic nihil credideris, nullam partem existimationis tuae commiseris. V. In provincia ver ipSa, Si quem e nactus, qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus huic quantum credendum sit, vide: non quin posSint multi esse provinciales viri boni sed hoc sperare licet, judicare periculosum est. Multis enim simulationum involucris tegitur, et quasi velis quibusdam obtenditur, uniuscujusque

natura fronS, oculi, VultuS, Persaepe mentiuntur; orati vero AppiSSime. Quamobrem, qui pote reperire ex eo genere hominum, qui, Pecuniae cupiditate adducti, careant his rebus omnibus, a quibus no divulSi SSe non possumuS, te autem, alienum hominem, ament, animο, nc non ut commodi causa simuleno Mihi quidem Permagnum videtur praesertim si iidem homines privatum non fere quemquam, praetore Semper Om- DES amant. Quo ex genere Si quem forte tui cognosti amantiorem fieri enim potuit quam temporis,

308쪽

2T2 AD Q. FRATREM LIB. I. I.

hunc ver ad tuum numerum libenter adscribitor Sin autem id non perspiciesri nullum erit genus in familiaritate cavendum magis a propterea quod et

Omne via pecunia norunt, et Omnia pecuniae causa faciunt et, quicum victuri non Sunt, du exiStimationi consulere non curant.

Atque etiam e Grapcis ipsis diligenter cavendae sunt quaedam familiaritates, praeter hominum per-Paucorum, Si qui Sunt vetere Graecia digni. Sic vero fallaces sunt permulti, et leves, et diuturna servitute ad nimiam assentationem eruditi quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque conjungi, dico oportere. Nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt, non enim audent adversari nostris voluntatibus et ver invident, non nostri Solum, Verum etiam Suis.

VI. Iam qui in ejusmodi rebus in quibus vereor etiam ne durior sim cautus esse velim ac diligensa quo me animo in Servos Sse censes quos quidem, cum omnibus in locis, tum praecipue in provinciis, regere debemus et quo de genere multa praecipi possunt sed hoc et brevissimum est, et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus, ut si iter Appia via faceres; neve interesse quidquam putent, utrum Tralles an Formias Venerint. At, Si quis Si ex servis egregie fidelisa sit in domeSticis rebuS, et privatis quae res ad officium imperii tui, atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, de his rebus ne quid attingat Multa enim, quae recte committi servis fidelibus posSunt, tamen,

Sermonis et vituperationis vitandae causa, committenda non Sunti

Sed nesci quo pacto, ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset. Quid enim ei praecipiam, quem ego, in hoc praesertim genere, intelligam prudentia non

e5se inferiorem, quam mori usu vero etiam Superiorem p Sed tamen, Si ad ea quae faceres, auctoritas

309쪽

AD Q. FRATREM. in I. I. IIa

accederet mea, tibi ipsi illa putavi fore jucundiora. Quare, sint haec fundamenta dignitati tuae; tua primum integritas et continentia deinde omnium, qui tecum Sunt, pudor delectus, in familiaritatibus et provincialium hominum et Graecorum, PermutUS et diligens familiae gravis et constans disciplina Quaecum honesta sint in his privatis nostris quotidianisque rationibus in tanto imperio, tam depravatis moribuS, tam corruptrice provincia divina videantur,

Haec institutio atque haec disciplina potest sustinere, in rebus Statuendi et decernendiS, eam Severitatem, qua tu in iis rebus usus es, EXAEUibu nonnullas Simultates cum magna mea laetitia. SuSceptaS

habemus nisi forte me Paconii nescio cujus hominis ne Graeci quidem, at Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tuscenii, hominis furiosin Sordidi, vocibus, cujus tu ex impurissimi faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti Summa

cum equitate. VII. IIaec, et caetera plena SeveritatiS, quae Statuisti in ist provincia, non facile sine summa integritate Sustineremus. Quare, sit summa in jure dicendo Severitas, dummodo ea ne varietur gratia, sed nServetur aequabilis. Sed tamen parvi refert abs te

ipso Jus dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis siet, quibus tu ejus muneri aliquam Partem On-

Ac mihi quidem videtur non sane magna varietaSESSe negotiorum in administranda Asia, Sed ea tota jurisdictione maxime sustineri in qua Scientiae PraeSertim provincialis ratio ipsa expedita est. ConStantia est adhibenda et gravitas, qUae reSiStat, non Solum gratiae, verum etiam suspicioni Adjungenda

etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in Satisfaciendo ac disputando diligentia. His rebus nuper C. Octavius jucundissimus fuit apud quem I primus lictor quievit tacuit accenSuSV quotieS

310쪽

2 AD Q. FRATREM LIB. I. I.

quisque voluit dixit, et quam voluit diu. Quibus

ille rebus fortasse nimis lenis videretur, niSi haec lenita illam severitatem tueretur. Cogebantur Sullani homines, quae per vim et metum abStulerant, reddere. Qui in magistratibus injuriose decreVerant, eodem ipsis privatis erat jure parendum. Haec illius Severita acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur. Quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta arrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia, denique tot magiStratuS, tot nuX- ilia, tanta vis populi J, tanta senatu auctoritaS; quam jucunda tandem praetoris comitas in Asia potest

ESSe, in qua tanta multitudo civium, tanta Sociorum, tot urbes, tot civitates, unius hominis nutum intuentur ubi nullum auxilium est, nulla conqueStio, Dultu Senatus, nulla concio. Quare, cum Permagni homini est, et cum ipsa natura moderati, tum Vero etiam doctrina atque optimarum artium Studii eruditi, sic se adhibere in tanta potestate, ut nulla alia Potestas ab iis, quibus ipse praesit, desideretur.

VIII Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus, sed ad effigiem justi imperii cujus

Summa gravitas ab illo philosopho cum Singulari comitate conjungitur: quos quidem libros non sine causa noster ille Africanus de manibu ponere non Solebat nullum est enim praetermissum in iis officium diligentis et moderati imperii: eaque Si Sic coluit ille, qui privatus futurus nunquam fuit quonam modo retinenda sunt iis, quibus imperium ita datum est, ut redderent, et ab iis legibus datum est,

ad quas revertendum est y Ac mihi quidem videntur huc omnia,SSe referenda iis, qui praesunt aliis, ut ii, qui erunt eorum in imperio, Sint quam beatissimi quod tibi et esse antiquissimum, et ab initio fuisse, ut primum Asiam

attigisti, constante fama atque omnium Sermone cemlebratum St. Si autem non modo ejus, qui meus

SEARCH

MENU NAVIGATION