장음표시 사용
571쪽
Multis se curis laborare amoris autem ignes nec sermonum nec carminum ope restingui.
Haerebat calamo dextera scribendi avida, sed incerta quid scriberet tam multis et tam Variis uno prope tempore nuntiis pulsabar. Interpellabat incoiberis, hinc Arnus, hinc Rhodanus. Ille mihi insolicis
et de me optime meritae urbis Statum, imo verius ruinam, quam sine lacrimis audire non possum, nuntiaverat. Ille quorumdam ingeniosorum adolescentium
querelas ad me diverso quidem stilo, sed una eademque sententia transmiserat, indignantium graviterque tolerantium, quod illic expectatus huc diverterim, seu quod ita natali solo habitaculum istud antetulerim, quae crebra multorum admirati est. Ille autem curialium litteris amicorum silentio meo in tanto excellentis amici gemitu quod in levioribus malis minime solebam, quodque non tam iudicio quam stupore cadentis illustrissimae familiae, ac moerore suscepi calcar blandae, sed validae reprehensionis incusserat. Quonam ergo primum verterer Romanis amicis miseratio, Florentinis excusatio, ransalpinis consolatio debebatur. In hoc trivi haesitanti quartus rumor accesserat. Quidam et nomine mihi iunctus et sanguine quodque super omnia est et amor et obsequiis animo me probatissimus atque carissimus, dum ex Galliis ad me, visendi cupidus, accelerat, morbo seu laboribus viarum
572쪽
seu coeli inclementia contracto, Saonae Subsistere coactus acerba mihi morte subtrahitur. Qua in re quibus longaevi parentis ac miserae matris Oriaitatem fratrum que solitudinem ac sororum lacrimas consolarer, qui meas proprias lenire non possem ' Itaque turba rerum circumventus seci quod in talibus soleo, quique mos poculiaris inertiae meae est statui ex aequo universa negligere, Vel si possem, etiam oblivisci. Sic assecto tua incidens epistola torporem abstulit, o destitutum atque abiectum calamum restituit tam dulcis gravitas et tam gravis dulcedo inerat. Sane quod inter caetera scriptum erat, Africae meae nomen suspirare vel invitum compulit; neque enim solus coepti illius exitum expectas Mihi vero promptius sit arenas maris et coeli astra numerare, quam cuncta fortunae laboribus meis invi dentis obstacula. Finem et ipse incertus opperior, prorsu ne laustra Vigilaverim, ac mihi saltem studii mei Voluptas aliqua, quamVis sera, servetur. Quod si rite successerit, ad hoc qualecumque spectaculum ingenii curabo ne quis te praeveniat in orchestra Ulti mam litterarum tuarum particulam Subridens legi Iuvat enim morbi mei veteris tales nosse participes, et
arbitrari cogor non ignobile accidens, quod in tali con sederit subiecto. Solamen vero Vulgaris eloquii quod ex me iocose nisi fallor, exigis, ego ex te, si sorte animi vulnus sando lentesceret, et poscendum dicerem
et sperandum. Hiscene versiculis speras tibi posse dolores Atque aestus curasque graVes e pectore pelli 'Augentur potius alunturque. Alia est igitur huius aegri-
573쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTOLA vul. 405
tudinis medicina cuius quidem quod lateri veritas iubet noster Esculapius auctor est Herbae autem quibus illa conficitur, vel in hortulo tuo certe non Sunt, Vel incognitae tibi sunt, vel inamoeno gustu efficiunt ne tangantur. Vale et, quod optimum adversus omnia vitae nostrae mala remedium reor, quidquid se a m vendum loco animum obtulerit diligenter examina, etsi principio delectaris finem cogita.
574쪽
FRANcISCUS PETRARCA STEPHANO CULUMNAE SENIORI S. P. D. Consolatur de morte Iohannis Cardinalis qui unus supererato siliis eius.
Heu miserande senex me vivacissimum caput lQuo piaculi genere coelum offendisti Quid secisti, ut tam longae vitae supplicio punireris Metellus alterdicebaris, nec immerito. Omnia convenerant patria, genus, forma, divitiae, aliaeque corporis atque animi singulares et admirabiles dotes uxor quoque clarissima, et uxori generosa foecunditas, et consularis dignitas, et in Romanis exercitibus imperii fastigium, et victoriarum ac triumphorum tituli senectus longaeVa, et inconcussa usque sub ultimum fortuna. Si quid enim adversi intermiscere hactenus ausa est, qualia inulta famosis persecutionibus pertulisti, secit hoc ut asperitate insigni abstergeretur et enitesceret gloriae tuae decus. Hanc tibi fidem prope ad centesimum Vitae annum fortunauervaverat. Et tu similiter, in orbe terrarum et in orbis regina urbe princeps natus, poteras ubi do solicitate agitur, a scilicet quae sperari potest
575쪽
LIBER OCTAVUS. - EPISTOLA L MI
in hac vita, rarissimis exemplis tuum nomen inserere. Non ut Sophydius inops et inglorius arator, mendaci felix dictus Oraculo; sed ut gloriosissimus omnium n strae aetati romanorum ducum et quod prorsus dinficillimum ac paene impossibile dixerim in altissima
fortuna felicissimus, poteras, exclus Arcade peregrino, sedere fidentius, romanus cum romano, princeps
cum principe, Stephanus cum etello nisi quod praetor religionis eminentiam, cuius inter paganum christianumque hominem comparatio nulla est, cedere illum tibi, saltem fratrum ac liberorum numero, dignum erat Fratrem ille nullum habuisse legitur tibi quinque contigerant summi viri, et, ut breviter dicam, nec anguine nec fortuna, quam Virtutibus et gloria, clariores. Quatuor illo filios habuit, praetorios, consulares, censorios triumphales tibi septem fuerunt. Unus romanas Ecclesiae Cardinalis alius vel Cardinali maior suturus, si ad legitimam pervenisset aetatem tres
Episcopi, duo bellorum ducos, et bellica gloria parenti ut Omnia simul expediam propo pares. Illi tres, tibi
ver sex filiae de quarum moribus silentium brevit qui praeserendum puto. Et quaenam, Deus bone, quam
florens e utroque sexu, nepotum ac pronepotum aciest
Quam dulcis turba, quam iucunda societas Quis ille, ne infinita sequar, ex primogenito filio primogenitus nem Iohannes, divinus quidem et plenus priscae Verseque romanae indolis adolescens Cui iure optimo Columnae cognomen obtigisse diceres neque enim De Columna, ut caeteri, sed ipse Columna dicebatur inquam scilicet amicorum spes, in quam domus ingens et antiqua recumberet. Alter iam Marcellinus evase-
576쪽
rat. Eadem aetas erat, eadem vis animi, par corporis vigor, idem et amor armorum et equorum studium et squitandi peritia Alter quoque arcellus in dies vel si quid arcello clarius, fiebat. Quae cum ita essent, quaquaVerSum Om3num resonat nomen Vulgo iam felicissimis, si dici potest, elicior, ac summis sublimior videbaris. Sed sapientes expectare finem iubent, quod ille fortunatissimus olim rex Lydiorum Solonis consilio monebatur. Re enim vera de mortali felicitate mors iudicat, et quod mirabilius, de aeterna. emo ergo confidat lubrica felicitas est Vis te elicem latear 'Morere veri testes Vitae sunt cinis ac sepulcrum aliter enim quo altior es, eo graviori subiaces ruinae. Unicum elicitatis exemplum eras nostri temporis, Si qualis vitae cursus talis exitus suisset. Nihil mali ostqvod non secum asserat longa aetas Ut multorum dierum navigatio, sic multorum annorum Vita ost. Non unum coelo Sidus, non una tempestas pelago saepe flectendus clavus, saepe contrahenda sunt carbasa et
saepe quo nihil periculosius habet ars nautica proventorum varietate flectenda sunt. unquam expecteSut diu sit immota tranquillitas aut maris aut Vitae. Mutantur assidue rerum acies, et saepe serenissimu Smane dies nubilo fine concluditur. Mene salis placidi ullum fluctusque quietos Ignorare iubes Mene huic considere monstro'
Hoc apud Virgilium ille famosus nauta in mari dicit: hoc apud seipsum sapiens vir dicit in vita. ihil metuit armatus et iugi meditatione praeparatus animus: improvidum et sibi laeta omnia promittentem quaelibet
577쪽
LIBER OCTAVUS. - EPISTOLA I. 409
advorsa deiiciunt. Sed ad ortunae tuae arietatem redeo. Quinque germanos ratres iampridem sepelieras.
Quem non tantarum columnarum ruina prosterneret 'Mansisti tamen inconcussus, et quod proprium magni invictique animi suit in te unum universam domus sarcinam transtulisti. Et illud quidem damnum irreparabile immortali compensabalsama rerumque praegrandium memoria solabaris inque tot fratrum locum nepotum longus ordo successerat. Dilecta tibi interim et amantissima uxor eripitur
Felix morie sua, nec in hunc servata dolorem.
Μulto quidem sua morte felicior quam uxor Evandria, de qua id dictum est. Illi enim ne unius, huic ne plurimorum filiorum acerbum interitum videret, tempestiva morte consultum est. Eripitur et natorum maximuS, cui singulariter incumbebas geminum grave Vulnus tam multa perpesso. Mansisti tamen iam ruentibus landamentis. Inde aliis usque ad invidiosam magnitudinem auctis et mira luce fulgentibus, ortunae pepei ceras, et miscens amaracum dulcibus, desiderium defunctorum, superstitum solatio, leniebas. Iam sensim obliteratus primorum vulnerum dolor erat felix adhuc, et, ut dixi, etello elicior mori poteras Longa vita praestitit ut fieres Priamo similior quam Metello Metellum quippe sepelierunt sui suos Priamus sepelivit multum diversa conditio Trux Fortuna Paucane inconstantiae tuae argumenta praebueras, nisi veteribus etiam nunc exemplis Stephanus noster accederet ' Quem brevissimo tempore, vario genere moriendi, filiorum ac nepotum multitudine spoliatum, de elicissimo patri',
578쪽
410 DE REBUS FAMILIARIBLSmiserandum orbitatis spectaculum posuisti. O magnanimo viri O memorabilis Stephane Iam felicior apparebas, quam qui fieri posses infelix iam comitatior
eras, quam qui solitudinem sormidares ciam morti proximior, quam cui esset mors filiorum adolescentium metuenda extra teli iactum constitisse videbaris. Sed omnipotens illa et immitis ea est, seu verius Dei ministra, et divinarum voluntatum executrix impigerrima sed occulta miris et incomprehensibilibus modis agens cuius ut clandestini semper et varii, sic saepe moesti et flebiles ludi sunt; et certe nullum hac aetate clarius suae varietatis indicium erat. Ideo insidiatam esse, et ascensui glorios lavisse crediderim, quo se mundo notiorem saceret, et post tantum lavoris, insignior clades, et ex tam alto terribilior casus esset Ν que enim aliter esse poteras tam infelix. alium filiorum numerus efficit ut spectabilior orbitas tua sit
Ilo dulcedo amarissima Heu laboriosa quies t eu funestae blanditiae Quid metuendum, quid optandum, quid tenendum vitandumve homini est Importunum nihil habuisse quod placeat durum dulcia o habuisse quae perdas Vixisti nimium sateor; sed sic oportuit, ut doctior morereris Putasses solidum alia quid esse Fortunam, si eius alteram tantummodo sa-ciem aspexisses O multis iactato casibus quid nunc expectas ut dicam ' olo speres; nolo desperes: alterum vani, alterum infirmi animi est. Quid enim, oro te, speres' ovos filios, nova coniugia Intem Stiva est aetas tam senectus apta nuptiis, quam bruma messibus Ridiculum ioci genus, sponsus se X. Contra
autem quid desperos' o tot siliis nullum habes. Si
579쪽
LIBER OCTAVUS. - EPISTOLA I. 411
habes in ipsum, satis est. Nulis divitiae maiores, nulla clarior possessio, quam in potestate animum habere. Invenimus qui centum quindecim filios habuerit Erotimus quidam rex Arabum, mirum dictu i septingentos habuisse traditur. Se ipsum habere paucis contigit. Amisisti colloquia filiorum tecum loquere. Cum aliis
enim Omnium secum loqui, paucorum est. Multa sunt quae loquaris, multa quae respondeas multa enim in tam longa vita secisti, quorum vel meminisse iucundissimum esse potest. Non possunt ut apud Ciceronem ait Cato omnes esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestres malesque pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. Τ vero de illorum es acie, quibus rerum suarum recordatio ψωriosa est. Recordare quae gesseris domi militiaeque, quae terra pelagoque sis passus, quos labores, quae pericula obieris, quae tibi clarissima contigerunt. Fateberis, credo, te, etsi semper sine liberis suisses, magnum Virum, et non otiosa quidem felicitate, sed felicem tamen. Nunc vero nec sine liberis suisti, et
tales habuisti quales ut amisisse durum, sic habuisse suavissimum sit. Adde quod nihil incauto accidit;
ea sapientia tua est, ut non modo quae tibi Venerunt, sed et omnia quae possunt evenire praevideris:
possibile enim nihil est inopinabile sapienti. Stultorum impraemeditata sunt omnia. Non hoc dicere volo maius quiddam in animo est, cuius tibi uno Verbo memoriam renovare satis erat; sed ne quid eorum quae ex te audierim emuere mihi putes, dicam expressius. Memento ergo mihi enim imago illius temporis
ante oculos est dum ante annos ducem Romae tecum
580쪽
agerem, et sorte soli hora diei iam sera essemus, deambulantes in Via Lata, quae a domibus tuis ad Capitolii arcem ducit constitimus tandem illic, ubi transversa illam secat Via, quae a montibus ad Camilli arcum atque inde ad Tiberim descendit dumque in illo quadrivio, nullo interpellante, multa colloqueremur de statu domus ac familiae tuae, quae tunc ut saepe aliis externis clarior periculis civili bello gravissimo agitabatur; incidit, ut sit, unius ex filiis tuis mentio, quocum Suggestu maleVolorum, ut reor, eo tempore, plus quam pa'
terna iracundia dissidebas. Sed tribuit mihi benignitas
tua quod multis ante negaveras, ut me auctore, ille tunc tecum rediret in gratiam Caeterum cum de eo multa mecum familiariter questus osses, mutata fronte, tandem adiecisti haec sere non enim rerum modo, Sed verborum mihi suppetit memoria. . Filius meus, ami- cus tuus, de quo me cogis ut paterne sim affectus , in senectutem meam quae honestius continuisset eu , muit Sed quoniam negare tibi hoc non possum, prae teritorum omnium oblivio et, ut aiunt, abolitio sit., Post hanc diem nullum mihi, vel in verbo, irae vestin tum Videbis. Unum non silebo, cuius te tempus in
, Omne testem sacio Mihi quidem obiicitur in primis η quod contra aetatis meae decus, pluribus me bellis, implicem, quam oportet hanc filii Odiorum ac dis, criminum hereditatem relicturus. Ego ero Deum, testor, nullam me aliam ob causam, niSi amore pa- , cis, bella suscipere. Quietis avidum me vel senectusi, ultima, et in hoc iam serreo pectore rigescens anii mus, o longa humanorum casuum reddidit obseri vatio. Verum ita fixum riuo firmatum habeo, labo-