장음표시 사용
61쪽
sic et aliqui generare debent, ut genus humanum hic maneat. Edere enim est se nutrire ac reficere, generare vero est speciem suam nutrire et sustentare. Sicut autem corpus nostrum non tantum nutrire debemus, quo perduret, sed augere etiam quo functionibus illis, ad quas a natura destinatum est, sussciat; ita genus humanum non tantum instaurare generando, sed et multiplicare nobis incumbit. Ab hac autem Obligatione generandi eximuntur subinde, qui egregie probi ac docti, alios etiam probitate morum ac doctrina facile possunt ad virtutem informare Sicut enim modica cibi ac potus abstinentia pravi humores concoquuntur et subiguntur in corpore tum vero vel in bonos corriguntur, vel melioribus superantibus, eo mandantur, ubi corpori molestiam et periculum creare non possunt; sic etiam hac generis humani quasi abstinentia, vastum illud corpus, quod toto orbe dispersum est, in praecipuis suis membris ad Sapientiam et Virtutem excolitur, atque adeo ipsum totum quodammodo magis pulchrum, sanum, et Vegetum redditur. Caeteri, qui tantum aeris in censum non deferunt, qui nec tantum moribus et doctrina valent, ad proletarios plerumque referendi proli generandae et educandae vacare debent major pars orbis adhuc incolis caret. Non tamen aut hos omnes generationi addicam, aut illos omnes generatione interdicam. Omnia vero hic depromere nec possum, nec debeo; hoc confirmo, eos qui sui commodi, aut licentiae, aut honoris, aut admirationis apud plebeculam gratia, coelibem vitam agunt, Dei
3. Verum enim vero , ne offendam te alicubi, ne forte labar, cautio est. Cavendum, inquam, magnopere est mihi, ne, dum huic tertiae obligationi vaco, obliviscar priorum Obligationum , in quibus haec fundatur; ne ita superiorem hanc contignationem ornem et onerem, ut inferiores illae fatiscant, et hac in illas illisa tota in se corruat et concidat compages.
Et imprimis memor esse debeo quod hujus aedificii funda-
62쪽
icta P a. mentum est b, me dereliqui se me, me Deo totum mancipasse me. Ex quo sequitur, studiose quidem me et sedulo hanc tertiam Obligationem exsequi debere; sed sine sollicitudine , anxietate,
cura, saltem quam ipse vel accersam vel alam. Nam si quae incidat ' homo enim sum), eam, tantum quod mearum est partium satagens, aliorumque omnium incuriosus, negligere
potero, et nullo numero habere. Scio enim non eo me, quo non timendum esse demonstravero, impetraturum a me, ne
timeam suadere hic aliquid possum, saepe non persuadeo. Cur autem hic anxius sim et sollicitus Pro quo anxius et sollicitussim Pro eo Nugae Pro me Amisi jam dudum me, non invenio me. Pro meis ii ' Multo minus; quia, ubi non est e, non est etiam Meus Gravis annona Non est quod metuam Cibus non suppetit aut suppetit quidem, sed corpori tabido non apponit In parvo est jam enim vocare me
Deus incipit, et hac obligatione, cui hactenus Vacaveram, intercidente, restat alia, cui mos gerendus est nempe veniendum est ad appellantem me ad vocantem me. Edi hactenus
ut viverem; et vivere volui, quia Deus jusserat ut hoc vellem; jam cum edendo, cum vivendo obedire amplius ei non possum(quia sibi hoc pacto obediri a me amplius non vultu, restat ut id agam, quod nunc jubet. Vocat me nunc e vivis, Vocat me ad se veniam igitur, et nihil mihi longius erit quam ut Veniam. Quomodo me accipiet, non laboro, qui de me non laboro ii. An protinus in aliud corpus me refundet ias Anme exutum corpore retinebit apud se 'Non accipiet me, ut
ego malus sum ' An ignoscet mihi, ut ipse bonus est 'IAn haec duo ineffabili modo conjunget g multa enim, quod inspiciendo me didici ' sunt ejus in me reconditae et ineffabilis sapientiae monumentab, et pietati simul ac justitiae suae satis ciet Divinare aliquid possum, si curiose luaeram sed
tamen quaerere tantisper dissero, nescire assecto Occupatus
sum meis obligationibus sum in ossicio, in negotio totus,
63쪽
necdum vacat mihi ad alia. Quaeram primum, quid mihi Herus meus injunxerit tum si quid otii ab ossicio superet, in illa
scrutanda conferam; imo tum demum scrutabor ea, cum id Herum meum velle resciero; hactenus equidem ad Herum meum pertinere illa, caeterum mea nihil interesse videbantur. Igitur
rigide et sic debeo insistendo obligationibus meis nam nihil meum est praeter illas nullam mihi vel cogitatione fingere
possum timoris aut sollicitudinis ansam quoquo me Vertam, omnia jubent me sine cura esse ' omnia jubent me bono animo esse. . Nunc ad quartam obligationem properemus Ante tamen subsiste paululum Philarete sine tibi scrupulum aliquem eximam; stimularet te forte posthac et pungeret. Propositum autem mihi est, omni studio cavere et providere, ne quid te in hac regia ad Virtutem via remoretur. Secundam Obligationem meministi enim in eo fundavi totam, quod exire hinc pro arbitrio nostro non possemus, non mori nos cum volumus, nihil nos hac in re valere adeoque nihil valentibus nihil etiam attentandum quodcunque hac negotii est, Deo committendum esse, qui solus potens, solus vitae necisque dominus est. At vero ad edendum ' ad bibendum, aliaque, quae tertiae obligationis sunt, exsequendum, nihilo plus valemus. Motus enim hic adhibendus, in quo nihil nobis est juris nulli eum imprimere corpori, in nullo corpore supprimere eum possumus quod et secunda Obligatio supponit, et nostrum inspectio nos abunde docuit. Quin igitur, Philarete, hanc tertiam Obligationem rescindimus Ad edendum, ad bibendum nihil valemus Nihil
interponamus nos i Manus non excurrat in cibum coneratam
jam praeda sua non revocemus ad os non dentes interiectis frustis inter se committamus; quae dentes subigere, lingua non mandet gulae Equidem accepimus quosdam patrum memoria hoc insaniae genere correptos fuisse, qui in arbores et tecta scanderent, ibidemque perdit et pernoctes negarent fas esse sibi de corporis refectione laborare, testati, se id negotium Deo
64쪽
Est ii ii a. integrum relinquere; pasceret ille, si vellet; sin minus, e vivis eriperet. Stolidi ' miselli Ne longius abeam tenetur scrupulus excutiendus est, da sed, ut video, subtiliter. Deus injiciendo nobis secundam Obligationem, qua jubet hic manere, simul etiam jussit nos assentiri ' acquiescere, approbare, et
conferre quantum ex parte nostra possemus, ad manendum. Ac
proinde justa nos velle quid enim nos aliud conferre possumus 2 eos motus, quos ad pascendum reficiendumque corpus necessarios esse voluit. Id ita esse, experimento discimus 'A: videmus enim motus illos non suppetere, nisi eos essicaciter velimus iis vero non suppetentibus, migrare no e corpore, et non manere, Ut tenebamur Ratio igitur illa, quae secundam Obligationem fundavit, non potest evertere tertiam, quam secunda secum necessario trahit et sciendum utique, hanc tertiam Obligationem, ceu superiorem contignationem, in aedificatam esse secundae, ceu inferiori contignationi non autem proxime in hujus aedificii fundamentum quadrare cui si eam inaedificare proxime volueris, fateor, corruet. Hoc breve dicam, Philare te. Ubi nos nihil posse videmus, nihil etiam debemus attentare; debemus ut Scholae loquuntur habere nos mere negatirer nisi cum forte Deus assentiri nos et cooperari vult. Hoc autem velle eum in refectione nostri corporis, docet nos, ut dictum est, experientia.
I. Quarta Obligatio proxime fundatur in tertia Haec jubet me artem aliquam addiscere, ita condicionem et institutum aliquod amplecti, ac, postquam amplexus sum, instituti illi ac muneri diligenter acare; et, nec id oblat quaris mutandi an respuere,
ire tamen i si male elegerim, quasi condicionem ritae et vitam ipsam promiscuas habeam, mordicus retinere. Nisi enim haec serva-Vero, quo Vescar, quove aeris injurias a me abarceam quod
tertiae obligationis caput est), non suppetet.
65쪽
Traci L Cap. II. S. II. Oet. Ea vero vitae condicio captanda est, quae ad corpus sartum tectum conservandum sussciat. Aliquid hic ultra, quod voluptati vel pompae sit, quaerere, est se quaerere, onus Elna gravius, quod tam feliciter adiecerat et perdiderat Humilitas. Tantum igitur sit condicionis, quantum ad victum, et tantum victus, quantum ad vitam susscit, vitae denique tantum, quantum Deus dederit. Atque ita semper cavendum , ne qua superior contignatio, inferiore latior ampliorque vitium faciat, dehiscat, di olvatur, atque inferiores etiam, usque ad ipsum Virtutis fundamentum, contignationes in eandem secum ruinam
S. Enimvero non tantum provincia quae mihi sussiciat, sed et cui sussciam ac par sim, eligenda est ' nec committere debeo, ut incuria ac temeritate mea velut tempestate ad quamcunque vitae condicionem delatus, in illa tanquam in scopulo adhaerescam Corpore bene robusto ' ingenio obtuso, animo debili sum inter fabros et dulo merebo Corpore ac ingenio debilis, animo festivus et hilaris cauponem agam. Corpore ac animo imbecillus, ingenio aliquid valens sartor ero, vel ludi magister Mens sublimis est et perspicae philosophabor, et alios ad sapientiam ac virtutem instituam. Ad haec animus magnus, constans, inconcussus est conferam me ad capessendam Rempublicam. Nullam ex his provinciis prae alia suspiciam illa mihi speciossessima videbitur, quam ductu Rationis occupabo,
aut quomodocunque Deus dabit omne nervos intendam, ut
. Et sedulo quidem haec omnia tractabo, sed secure ;memor, me omnia agere ac non agere, non quo mihi studeam,
sed quo Deo paream . Repuissem pas in sum et ossicium, quod sola Ratione permotus ambibam, competitori meo cessitqquid tum Deus jussit me petere, non jussit impetrare Deo autem obedire volebam, cum ambire volebam aliud nihil volebam Provincia quidem obtigit mihi quam petebam, sed actiones
66쪽
in ea administranda ac sententiae meae, non perveniunt ad
illum exitum qui mihi propositus erat quid refert Deus exitum non injunxit mihi, sed propositum hoc voluit uris mei esse, illum tam obligationi meae subtraxit quam potestati. Si ergo Deo parere is, et ut debes hoc unum is, quid est, anime mi, quod angaris 'S uinta Obligatio.
Quinta Obligatio in quartae in aedificatur proxime. Illa praecipit, multa facere, multa pati, ut aut institutum eme ritae cursum perpetuo et aequabiliter ferrem , aut mutem etiam aliquando, et iter, si opus est, alio flectam. Somno temperandum, abstinendum lusu, sudandum et algendum exantiandi labores, devoranda taedia, antequam in arte vel disciplina quapiam, cui nomen meum dedero, mediocrem progressum faciam. Quid si de fastigio Sapientiae cogitem, ut pluribus prosim Duriora me manebunt, imo non durariam, sed dira aliorum me flagellabit censura, aliorum arrodet invidia, aliorum supprimet aut subruet etiam impotentia. Quod si Ratio me ad honores in Republica
petendum adducat competitoreS, susurroneS, ObtrectatoreS,
ambitus, repulsa, inquies, vigiliae, ingratae multitudinis imperitia et saevitia, haec omnia in me instituta, parata, intenta sunt. Rus me mittit Ratio, aut ad operas, tabernarios, Cerdones mandat Quotidianum me pensum et servitus exercebit, rei familiaris angustia constringet, contemptui ero, aliis fastidium, aliis ludibrium debebo Si denique ex praescripto Rationis condicionem meam deseruero, et ad aliam defecero jam facienda mihi sunt illa, quorum sum insolens et ignarus inter nova
omnia ac recentia quaedam me implicabunt inopinata, quaedam me repentina consternent multis sermonem dabo, rudem me et veterem tironem alii reprehendent, alii ridebunt. Haec igitur omnia ferenda et concoquenda sunt; Deus imposuit, cui
67쪽
1. Quinta Obligationis additamentum continet legem remittendi subinde animum , ne is perpetua contentione frangstur. Gratiis subinde litandum est, ambulandum, vagandum; lusibus, jocis amicorum fabulis et silibus indulgendum, epulandum,
potandum, saltandum, et fere dixeram desipiendum, sed ut ait illex in loco '. Retro subinde animus in haec ludicra
recedat, ut deinde, collectis Viribus, et velut cursu concitatus, tanto fortius longiusque saltu se transmittat in seria Contentior est arcus quem postquam relaxatus fuerat, denuo contendimus. Cum fueris Socrates ludere non erubescebat et Cato in laxabat
animum curis publicis fatigatum se et Scipio triumphale illud et
militare corpus mori ad numeros Proba sunt haec, et quae
deinceps usque ad finem libri istius Seneca subjungit. Hoc aegre fero, male materiati aedibus Tranquillitati Animi malo fundamento Philautia subnixis, coronidem illam imponi;
crede mihi, non ferunt. Nos illam coronidem domicilio, quod vitium non facit, imponimus, domicilio arto tecto, cujus fundamentum est Deus. Tu relaxari vis 3 ut quod te turbabat excutias, et hoc excutere, ne quid tranquillitati, aut potius Libertati tuae, quam unice et tam impense deperis, ossiciat; hic finis. Nos relaxari volumus , ut mox intendi possimus, et muneri nostro pares esse volumus, Ut suppetat quo Vescamur; vesci volumus ut vivamus vivere volemus quia Deus voluit; non amplius id volemus, ubi ipsum id non amplius velle re- sciemus. Et ita quidem nos affectos esse, ad libertatem nostram facit nos vero ad libertatem nostram illa non facimus Liberierimus si ista faciamus non si, ut liberi simus, ista faciamus.
Si enim ista fecerimus ut liberi simus, hoc ipso non liberi, sed servi nostri erimus, nobis ipsi serviemus; quae durissima est et deplorata servitus. Quid est igitur propositum nobis, quo
intueri, quo cursum nostrum dirigere debeamus Deo
obedire hic sinis noster est, hoc satis est.
68쪽
a. Verum enim Vero, quod ante inculcabam, totam hanc ad perpendiculum exigendam esse structuram, id jam iterum iterumque inculco . Nam si, superiore aliqua contignatione protuberante, totum Virtutis domicilium deforme sit et caducum, quant erit hoc magis inconcinnum et indignum, si ampla nimis ac insana coronis , quae ornatui esse debebat, sit oneri, et vasta sua ac velut ingrata mole subjectis aedibus, quibus suffulciri debet, ruinam minetur Tantum igitur inter
amicos nam sic loqui solemus desipiendum est, quantum ad
sapiendum satis est; tantum remittendus animuS, quantum OpuSest ut contendi melius possit; tantum genio indulgendum, quantum par est, ut ille torpori moerori, caeterisque quae in officio nos irretiebant impedimentis perrumpendis lassiciat. Aliquid ultra quaerere, rursum est se quaerere, et e Virtutis aedificio desilire tanto periculosius, quanto jam in illud ascendebamus altius T. S. Sed jam dudum observat me Philaretus videtur interpellare me velle . Ouid, inquit , jam inter improbos et probos
interest, si et hi genio indulgeant et isti si pariter ludant,
debacchentur, pergraecentur Improborum hoc mihi idebatur,
genio suo indulgere proborum ero, genium suum defraudare. Saepe equidem ' , Philarete, probi ac improbi paulum distant
externis actionibus animi sententia semper immane distant. Improbi ex proposito indulgent genio probi ex causa improbi, quia lubet, probi, quia jubet Deus. Et bene sensisti ' Philarete, proborum hoc esse, genium suum defraudare Dictum inopinatum et mirabile tibi imprimo Dum genio suo indulget vir bonus, tum Vel maxime genium suum defraudat; non enim indulget genio suo quia hoc amat potius hoc oderito, sed quia hoc debet. Atqui, sicut qui medicum adit pharmaci bibendi causa, non id facit quo pharmacum bibat, sed quo sanus sit; item sicut mercator in Indiam forte navigans, qui suborta tempestate merces suas dicit in mare, non id facit quo eas diciat,
69쪽
sed quo salvus sit c sic vir bonus, qui tantum ideo indulget genio ut Deo pareat alioqui non indulturus), non genio suo indulgere, sed Deo parere, et genium suum ut elegan et Verum hic adagium est defraudare dicendus est. . Instare Philaretus ii, imo, ut video, expostulare mecum: Scita sunt ista, subtilia, et Scholae potius accommodata quam Mitae. Sed dic sodes, quilibet jam bonus erit Cum enim cuticulam curare instituit, cum altabit, cum ineptiet, Dei piam Dei esse dicebas praeceptum obtendes ovis Disciplinae tuae fectator probos jam et improbos, quos ita promiscuos habes et confundis,
internoscet Bona verba, Philarete, bona verba Mali cum simulant virtutem, non sunt boni, sed eo pejores, quod simulent et fucum faciant. Divinas leges comessationibus et libidinibus suis praetexant, quid juvat praetexere sub praetextu scelus est. Sed ita larvatos i internoscere non poterimus Quid nostra interest num nos ipsi sic larvati simus, facile intelligimus; id nostra interest. Enimvero, Philare te 3 si totam vivendi rationem, austeram, rigidam, metalla relaxatione contentam quod nefas est praescripserimus, putasne tedam melius probos inter ac improbos internosciturum Falleris felicius hic simulant et dissimulant inamoenam illam fabulam, moesta facie, caperata fronte, fortibus oculis, districta in optimum quemque censura, ad vivum sadant olim et hodie tot personati nebulones. Lidem vino forte succensi, per tegmen suum trans lucent; nam recte dictum est In rino eritas, et non nisi vir bonus, qui nunquam non patet, hic bene patet solus illeniuεrio illud et decorum servat, non facturus detrimentum(quod olim de Scipione tripudiante Seneca dixitu, etiamsi ab hostibus suis spectaretur. Quin secerni ' si opus est, bonia malis, et internosci, etiam in his animi remissionibus et oblectamentis facile possunt. Quamvis enim in his idem saepe et mali et boni faciant, aliter tamen hi ac illi faciunt boni, tanquam non facturi nisi uberentur mali, tanquam facturi
70쪽
E J L a. etiamsi vetarentur boni, tanquam aliud agentes mali, tanquam id unum agentes boni, tanquam advenae et alio properantes mali, tanquam indigenae et mansuri boni capiunt Voluptatem, mali captant boni capiunt voluptatem, mali voluptate capiuntur. Putas haec omnia dissimulari posse, Philareteqnihil horum ad oculos, ad os, ad manus, ad totius corporiSambitum manare qS. Atque hae sunt leges, quae hinc abeuntem me et hic Versantem dirigunt, praescribunt moriendi mihi vivendique normam. Nam exitus meus, seu mors, in duabus prioribus Legibus directe versatur i. Cum ilicor, exire non grarcte; a Nisibocor, non exire omninob. Conversatio mea, seu Vita,
Versatur in tribus vel quatuor reliquis legibus s. Corpus resceres . Vitae institutum aliquod equi S. Multa me ferre, multa
facere f. Inter caetera, animum subinde relaxare .
I. Quaerendum restati, num ab Humilitate etiam Lex aliqua
manet, quae Versetur circa adVentum meum in hunc mundum,
id est, attritatem meam nasci enim mihi non es in lucem edi, sed corpore jungi, et intrare in hunc Mundum, in quo etiam eram, cum matris utero inclusus eram b. Estne igitur Lex aliqua Humilitatis, quae circa attritatem meam verseturqEst sane ' Ut scilicet illam boni consulam ne illam et erunquam; ne de illa conquerar. Ne eo dementiae et impotentiae aliquando Meniam, ut natum esse me, poeniteat me. Ne eos exsecrer, qui corpus meum generarerunt; multo minus eum quod me horrore cogitare non possum qui me in corpus meum misit, et cum eo tam mirabiliter copulando me fecit ut meum esset A.
Ne cum insipientibus illis censeam licet populo, quod aliter atque ipse et splendidius infimierint, apientes visi fuerint): timum es non nasci; proximum huic, quamprimum ad mortem ire. Quin imo optimum est, natum esse me, et ideo optimum.
