Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus & coloribus lucis libri tres. Authore Isaaco Newton ... Latine reddidit Samuel Clarke .... ac D.no Joanni Moore ... Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de Speciebus & magnitudine figurar

발행: 1706년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

'. iv. Simili quoq; ratione Objectum in per Lentem A Binspectum, eo in loco ρ collocatum videtur, unde radii, in transitu suo a I ente ad oculum, divergunt. Obseravandum est autem, Objecti imaginem se tanto majorem aut minorem, quam ipsum Objectum Q, videri; quanto distantia imaginis q a Lente A B, major minorve est quam distantia objecti ipsius Q ab eadem Lente. Quod si objectum per hina plurave hujusmodi

. Vitra convexa aut concava inspectum fuerit; unumquodq; Vitrum novam Imaginem effnget; objectumq;

eo in loco eaq; magnitudine videbitur, quae erant ultimae Imaginis Locus atq; Magnitudo. Ex hac observatione pendet tota Microscopiorum Telescopiorumq; Theoriae explicatio. Etenim in hoc sere posita est ea universa Theoria, ut exponatur talium Vitrorum conficiendorum ratio, quae ultimam Objecti imaginem tam distinctam tamq; magnam tamq; quminosam repraesem tent, quam possit commode exhiberi. In his Axiomatibus eorumq; explicatu, quicquid ant hac de rebus ad opticen pertinentibus traditum iu rit, breviter atq; summatim videor mihi exposuisse. De quibus enim inter omnes sere convenit, ea, in his quae

insta dicenda sunt explicandis, tanquam 'incipia adhibere mihi licere existimabo. ' Atq; haec quidem sussiciant, quae loco Introductionis dicta sint in eorum Lectorum gratiam, qui cum sint acri quidem & perspicaci ingenio, nondum tamen in Studio optices vertati fuerint. M lius tamen atq; facilius haec, quae sequuntur, intelligent,& cogitatione assequentur ii, qui antea in his rebus aliquid operae atq; Studii posuerint, Sc Vitra tractare as

32쪽

Lumina, quae colore disserunt, ea itidem Refrangibilitatis gradibus inter se disserunt.. Probatio ab Erperimentis desumpta.

Oper. I. Illanam accepi nigram, oblongam, rigidam, lateribus inter se parallelis definitam ; eamq; linea transversa, ad perpendiculum ab uno latere ad alterum ducta, mediam in duas aequales partes dispertivi. Harum partium alteram colore rubeo infeci; alteram caeruleo, sive indico, ad violaceum accedente. Charta ipsa nigerrima erat, colore'; largi ac saturi, atq; insuper crasse illiti; ut Phaenomenon evidentius ac notabilius exhiberetur. Chartam istam duobus colorihus hoc modo discretam, per Prisma inspexi ex vitro solido conflatum; cujus eae hinae facies, i per quas Lumen ad oculum transmitteretur, planae erant ac perpolitae, angulumq; circiter sexaginta graduum inter se continebant : Quem quidem Angulum, Restingentem Prismatis Angulum appello. Dum Chartam hoc modo intuerer, eam & Ρrisma ita ante fenestram collocavi,

ut chartae latera essent nismati parallela; eaq; latera, atq; ipsum insuper Prisma, Horizonti parallela; & linea transversa, Fenestrae Ρlano perpendicularis; Lumen etiam a senestra in chartam incidens, & charta ipsa, Angulum

inter se continerent ei aequalem, quem eadem charta,& lumen jam inde ad oculum reflexum, inter se itidem

33쪽

continebant. Ultra Ρrisma, paries cubicesi subter sens stram panno nigro obtectus erat, atq; ipse insuper pannus tenebris undiq; circumseptus; nequid Luminis inde r flecteretur, quod prope chartae extremitates ad oculum transiens, sese Lumini a charta reflexo immisceret, eoq; pacto experimentum interturbaret. His ita dispositis; quae observabam, hujusmodi erant. Si Angulus Restingens Prismatis sursum convertatur, ita ut charta refractione altius attolli videatur; dimidia ejus pars illa, quae erit colore caeruleo iniecta, altius videbitur refringendo attolli, quam illa quae erit rubra. E contrario autem, si Ρrismatis Angulus Refringens deorsum convertatur, ita mi Charta refringendo deorsum ferri videatur; tum caerulea ejus pars aliquanto inserius demitti videbitur, quam rubea . Quamobrem in utroq; horum Casuum, id Luminis, quod a caerulea chartae parte per Prisma ad oculum fluit, majorem in eisdem Circumstantiis Refractionem patitur, quam id quod fluit a parte rubea; ia consequenter, magis restangibile est. Fist. 31. Illustratio. In Schemate undecimo, MN exhibet

Fenestram; & D E Chartam, lateribus D I & Η E

inter se parallelis definitam, & linea transversa F G dispertitam in binas partes aequales, quarum altera D G.colore caeruleo saturo, altera FE colore rubeo saturo insecta sit. B AC e ab repraesentat disma, cujus Facies refringentes A B ba & AC ea interiunguntur in commissura refringentis Anguli A a. Haec angulata acies A a sursum spectans, parallela est & Horizonti di simul extremitatibus chartae inter se parallelis D J & H E,& linea transversa F G plano senestrae perpendicularis est. Porro de est chartae Imago refractione ea, quae fit sursum versus, ita repraesentata, ut pars caerulea DG altius

34쪽

altius sublata sit ad dg, quam pars rubea FE ad se; ac

proinde majorem passa sit Restactionem. Quod ii Acies refringentis Anguli deorsum conversa sit; jam charta

imago deorsum refringetur, puta ad δε; S. pars caerulea refringendo inserius demittetur ad δ γ, quam pars rubea

Exper. 2. Chartae ante memoratae, cujus dimidiae partes colore rubeo & caeruleo seorsum insectae erant,

quaeq; papyri conglutinatae spissitudine erat ad rigiditatem, tenue serici nigerrimi filum sapius circumvolvebam ; ita ut singula fila super charta colorata, tanquam totidem lineae nigrae superinductae, aut longae tenuesq; umbrae in eadem projectae, conspicerentur. Licuerat lineas nigras calamo ducere ; sed fila serica tenuiora erant, & distinctiori termino definita. Chartam hoc modo coloribus inductam, k ad insistendum a tergo conspissatam, ad parietem admovi, Situq; ad Horizontem perpendiculari ita collocavi, ut Colorum alter ad dextram esset positus, alter ad sinistram. Ante chartam, in Colorum confiniis, ab inferiori parte, & parvo admodum interjecto intervallo, candelam apposui; quae Lumen quam clarissimum chartae affunderet: Noetu enim capiebatur Experimentum. Flamma Candelae ad inseriorem chartae marginem altitudine pertingebat, vel paulo supra eam serebatur. His ita dispositis; ex adverso Chartae, lex pedum & unius duarumve unciarum intervallo, erexi super Tabulato Lentem Vitream Uncias l. latam, quae radios e diversis chartae partibus fluentes ita colligeret, ut ii ad totidem alia puncta ex altera parte, eodem lex pedum & uniuS duarumve unciarum intervallo, ultra Lentem convergerent; eoq; pacto chartae coloratae imaginem luper charta alba ibi collocata

depingerent ; eodem modo quo Lens in senestrae sora C mine

35쪽

mine infixa, corporum soris objectorum Imagines in cu-hiculo tenebricoso chartae albae plagula exceptas depingit. Chartam istam albam, Si tu & ad Horigontem Scad radios sibi a Lente incidentes parallelo erectam, ultro

citroque, modo Lentem versus, modo a Lente, movebam; ut quibus in Locis caerulearum rubearumq; chartae coloratae partium Imagines maximo distinctas se exhiberent, invenirem. Loca ista facile dignoscebam, ex imaginibus linearum nigrarum, quae erant ipsa fila serica in chartam, ut dixi, convoluta. Etenim Imagines subtilium istarum tenuissimarumq; linearum, quae lumino 1uo nigrore ad umbrarum in Coloribus projectarum similitudinem accedebant,) confusae erant vix discerni potuerunt ; nisi quo tempore Colores, ex utraq; parte cujusq; lineae, terminis maxime distinctis definiebantur. Contemplatus igitur, qua potui summa accuratione, quibus

in locis rubearum caerulearumq; chartae coloratae partium Imagines quam maxime distinctae apparerent; observavi id ita se habere, ut quo in loco rubea chartae pars videbatur distincta, eo in loco pars caerulea semper confusa videretur, adeo ut lineae nigrae ei inductae vix dincerni potuerint; E contrario autem, quo in loco caerulea chartae pars maxime distincta videbatur, eo in loco pars rubea temper videretur confusa, adeo ut lineae nigrae ipsi inductae jam vix discerni potuerint: Quodq; inter ea duo loca, in quibus hae duae imagines seorsum distinctae videbantur, spatii interjaceret; id 1e1qui-unciae

intervallum esset. Etenim quo tempore rubea chartae

coloratae pars maxime distinctam sui imaginem exhibebat ; charta alba , qua hae imagines eXcipiebantur, &Lens, sesqui-unciae intervallo longius inter se distabant, quam quo tempore partis caeruleae imago maxime distincta videbatur. Cum itaq; utriutq; Incidentia in Lentem plane

36쪽

plane eadem esset; Color caeruleus a Lente plus refringebatur, quam rubeus ; adeo ut sesqui- uncise intervallo propius a Lente, quam Color rubeus, convergeret; &consequenter magis fit Refrangibilis.

In stratio. In Schemate duodecimo, D E exhibet Fig. ia. chartam coloratam ; D G partem ejus caeruleam; F Epartem rubeam ; MN Lentem ; Η Ι chartam albam eo in loco positam, ubi partis rubeae imago, una cum suis lineis nigris, distincta videbatur; Sc h i eandem chartam eo in loco positam, ubi partis caeruleae imago videbatur distincta. Locus h i se1qui-unciae intervallo propius, quam locus H I, a Lente M N distabat. Scholium. Idem erit hujusce Experimenti Eventus, utcunq; quaedam Circumstantiae varientur. Exempli gratia : In primo Experimento, si Prisma & Charta ad Horigontem quavis proportione inclinentur; & in utroq;

Experimento, fi lineae coloratae luper charta nigerrima

ductae sint; exitus Experimenti nihil immutabitur. Verum enimvero , in hisce Experimentis describendis,cas volui adhibere Circumstantias, quibus vel ipsum Ρhaenomenon clarius atq; evidentius exhiberi posset, vel quibus Tiro rem facilius experiretur, Vel tandem quibus solis ut ipse usus suerim acciderit. Atq; hoc idem saepius in sequentibus Experimentis describendis seci: De quibus omnibus hoc in loco Lectorem semel monuisse, 1atis sit. Observandum est autem, ex hisce Experimentis non id continuo essici, ut illud omne Lumen, quode charta caerulea fluit, magis refrangibile putandum sit, quam id omne quod fluat e rubra : utrumq; enim istorum Luminum ex radiis diverse refrangibilibus compositum est ; Adeo ut in isto rubeo Lumine nonnulli sint radii nihilo minus retrangibiles quam radii in caeruleo, Sc in isto caeruleo Lumine nonnulli sint radii nihilo magis

37쪽

refrangibiles quam radii in rubeo: Sed istiusimodi radii, ad totius Luminis rationem, perpauci sunt; & id effici

unt, ut Experimenti successus minuatur, nequaquam autem ut penitus impediatur. Quum enim Colores ru-

heus & caeruleus dilutiores & languidiores essent; Imagines ante distae, minus quam sesqui-unciae intervallo, inter se di itabant: Quum autem hi Colores largiores &laturatiores essent; ear imagines, uti in serius exponetur, majori intervallo inter se distabant. Atq; haec quidem sussiciant, quae ad hanc Propositionem comprobandam, in Corporum naturalium coloribus capta sint Experimenta. In illis enim Coloribus, qui Prismatum Refractione sese exhibent, Veritas hujusce Propositionis, ex iis quae in Sequenti Ρropositione enarranda sunt experimentis, uberius apparebit.

Lumen Solis conflat ex radiis diverse Re frangibilis . Probatio ab experimentis desumpta. Exper. 3. TN Cubiculo valde tenebricoso, ad rotundum senestrae operculi foramen, quod erat circiter quarta aut tertia Unciae parte latum, Prisma vitreum admovi; quo Solis Luminis radius, per id foramen in cubiculum transmissus, sursum versus ad oppositum Parietem refringeretur, ibiq; coloratam Solis imaginem exhiberet. Prismatis Axis hoc est, Linea per medium Prisma ab uno extremo ad alterum, Situ ad Anguli Refringentis aciem parallelo, transiens,) erat in his & sequentibus Experimentis ad Radios incidentes perpendicularis. Circa hunc Axem lente converso Prismate;

38쪽

mate; Lumen refractum, si ve coloratam Solis imaginem in Pariete depictam, primo descendere, deinde ascendere observabam. Inter descensum & ascensum istum, cum Imago Consistere & morari videretur, Prisina cohibui, eoq; in positu fixum retinui, ne moveretur ampliuS. Etenim in ca Ρtiimatis politione, Luminis Refractiones quae fierent in duobus Anguli refringentis lateribus, hoc est, ad ingressum Sc egressiun Luminis, aequales erant inter se. Similiter, in aliis Experimentis, quotiescunq; id agerem, ut Refractiones in utraq; Ρrismatis facie inter se essent aequales; notavi Locum ubi Solis imago Lumine refracto depicta, inter duos contrarios motus suos, in communi progressus & regressus sui confinio, consistere atq; morari videretur : Et cum in istum locum incideret Imago, Prilina cohibui fixumq; retinui . Atq; in hac quidem positione, quippe omnium convenienti Dsima, intelligendum est Prismata omnia in sequentibus cxperimentis esse collocata ; nisi ubi alia aliqua positici nominatiin describetur. Prismate igitur hac in positione collocato; Lumen refractum chartae albae plagula, ad

perpendiculum radiis objecta , in opposito Cubiculi pariete excepi; Solarisq; Imaginis in Chartam co Lumine depictae Figura atq; Mensurae, quae essent, adnotavi. Imago oblonga erat ; non tamen Ovalis ; sed du bus rectis interq; se parallelis lineis a Lateribus, A duo. bus semicirculis ab extremitatibus, terminata. A lateribus definiebatur terminis satis quidem distinctis: Ahextremitatibus autem, finibus valde confusis & minime

distinctis ; Lumine istis in locis deficiente paulatim, &evanescente. Latitudo Imaginis ea erat, quae Solis diametro responderet; utpote Uncias a ὸ complectens, inclusa penumbra. Quippe Imago, intervallo octodecim pedum cum dimidio, a Brismate distabat: Quo quidem

39쪽

intervallo interjecto, praedicta Imaginis latitudo, sub ducta foraminis in operculo senestrae diametro, hoc cst, i Unciae, subtendebat Angulum ad Prisma circiter dimidii Gradus , qui est Solis apparens diameter. At

Longitudo Imaginis erat Unciarum circiter IO ; late-rumq; rectilineorum longitudo, circiter octo Unciarum ;& Angulus Refringens Prismatis, quo Imago tanta longitudine exhibita est, erat 6 graduum. Quum iste Angulus minor esset, Longitudo Imaginis itidem minor erat, latitudo autem radem quae prius. Si Ρrisma circa

Axem suum eam in partem convertebatur, quae efficeret ut radii e secunda refringente Prismatis facie obliquius, quam ante, emergerent ; Imago continuo unam duasve uncias, aut plus eo, se in Longitudinem amplius extendebat. Sin Prisma in contrarias partes convertebatur,

ita ut radii jam in primam refringentem faciem obliquius inciderent; Imago statim Uncia una atq; altera in Brevitatem se contrahebat. Quocirca in hoc Experimento Capiendo, qua potui summa accuratione id mihi agendum existimavi, ut ratione supra exposita Ρrisma eo insitu diligenter mihi collocatum foret, quo radiorum eΡrismate emergentium Refractiones simul pares essent, ac fuerant in erisma incidentium. In Prismate, quo usus sum, erant quidem Venulae aliquae se ab una extremitate ad alteram per Vitrum diffundentes; quibus radiorum nonnulli quoquoversus quidem irregulariter dispergebantur : Verum in Imagine colorata in longitudi-dem extendenda, nihil quicquam effecerunt hae vente.

Etenim idem Experimentum in aliis Prismatibus cepi; eundemq; semper exitum habebat. Et specialiter, quum Ρrismate uterer hujusmodi venis perquam immuni, &cujus Angulus Refringens esset graduum 6 al; Inveni longitudinem Imaginis, intervallo Pedum i 8 1 a Pris

mate, Diuitigeo by Goosli

40쪽

mate, esse Unciarum 9: aut Io ; Foraminis autem in fenestrae operculo latitudo erat, ut prius, i Unciae. Porro, quoniam in Prismate apte recteq; collocando proclive est errare; experimentum ter, quater, saepius repetebam ; Imagini'; Longitudinem semper eam, quam dixi, inveniebam. Quum alio Prismate, ex Vitro ad huc pellucidiori politiorique, uterer ; quod venis itidem immune videretur, cujusq; Angulus Refringens esset graduum 63i; Imaginis Longitudo, eodem intervallo Pedum I 8l a Prismate, erat iterum Unciarum circiter Io aut IO.. Ultra hos Fines, spatio circiter : auti Unciae, ab utraq; Imaginis extremitate, Lumen e nubibus proveniens colore rubeo & violaceo nonnihil tinctum videbatur; Verum id Coloris adeo languidum erat ac dilutum, ut a radiis quibusdam ipsius Imaginis, quos sorte inaequalitates quaedam vel in ipso Vitro, vel in Faciebus ejus, irregulariter dilperserint quoquoversuS,

ortum id vel omnino, vel saltem maxima ex parie, suspicatus sim: Ideoq; hosce Colores, in mensurarum supra expositarum rationem, non sum complexus. Ad haec, varia foraminis, in operculo fenestrae, magnitudo; varia Ρrismatis, qua parte Lumen transmitteretur, crassitudo; variae insuper Prismatis ad florigontem inclinationes; Longitudinem imaginis nihil quicquam ad Sensum immutabant. Neq; vero diversa ipsa, ex qua Ρrismata constarent, materia, quicquam immutabatur ista Longitudo. Nam quum V a se expolitis Vitri lamellis in formam Prismatis,conclusa intuS aqua, conglutinatis uterer; similis plane erat Experimenti Exitus, secundum proportionem Refractionis. Observandum est praeterea, Radios a Prismate ad utq; Imaginem, semper rectis in lineis progressos; ac proinde, simul ut primum e Prismate exierant, eam omnem inter se Inclinationem

SEARCH

MENU NAVIGATION