Vitae synopsis Stephani Borgiae S.R.E. Cardinalis amplissimi S. Congr. de Propaganda Fide praefecti

발행: 1805년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

sacro purpuratorum Senatu egclesiae bonorum administratorem esse; ac proinde eorum curae , et con Scientiae onus incumbere, ut perdita , usurpata , et alienata ecclesiae bona CaeSaris interventu et auctoritate restituantur et vendicentur : ad quam rem comprobandam, in modum et circum Stantias u Surpationis et alienationis inquirit, atque ex

iis deducit: supplici libello Caesari porrigendo, omnes purpuratoS Patres subscribere debere . iauisquis , inquit , meta cujuslibet Potestatis

veritatem occultat, iram Dei super se provocat, quia magis timet hominem quam Deum . Tractum hoc est ex epistola S. Augustini ad Ca- Sulanum . Plura sunt alia praeclara argumenta , quae Stephanus ex intimis causae visceribus ad vindicandam Ecelesiae bonorum restitutionem affert, Sed quae pacis amore heic producere non expedit; et hoc prae cipue ea de causa , quod variantibus rerum circumstantiis , allatoque

de obitu Pii VI. nuncio, Galliae domitor, et deinde ejus Augustus Imperator , Napuleon L, se Ecclesiae Romanae propitium oStenderit, et illius bonorum restitutionem animo decreverit . Huic doctissimo commentario inter omnes S. R. E, Cardinales distribuendo , et ah aliquibus jam maXima mentiS attentione perlecto , Stephanus Patavii operam navaverat anno I 799., et vertente sesta die Virgini Dei parae in caelos Assumptae, mense Augusto Cardinalium manibus volutandum tradiderat . Adest quin i inino et aliud illius manu scriptum eodem tempore expeditum, quo novo Pontifici eligendo obeundi sui muneris rationes, et eXimia praecepta sistit, quaeve in eo vitandat, quae viribus omnibus amplectenda Sint, palam et aperte commonstrat . Hoc eccleSi a sticum προτρεπτιχον in venerabiles Pii VII. P.M. manus incidit, ex qui bus cum id extricare non licuerit, nihil de eo statuere possum . Hae et

aliae fuere Stephani Cardinalis Patavii ccclesiasticae occupationes. Lepidum est illud , quod falso allato nuntio , quem tamen ille Verum eS- se credebat, de liberato, ab Austriaco milite, Pio VI. Pontifice , dum Florentia in Gallias traducebatur , ipse statim ad sacram D. Antonii aedem properaverit , ibique aucto jam rumore Sacerdotes in concionem convocaverit, roganS, ut ad majorem templi aram solemni cantu Deo debitae grates persolverentur . Et cantatum eSt , totaque civitas laetitiae iubilo personavit. Perspecta deinde nuntii falsitate, cum ego Stephano adrisissem , ejusque praecocem fidem in culpam traducerem, ipse repente ad me conversus, nihil, inquit, perdidimus eanendo ; at dolendum est rumorem a vero aberrasse . Tantus erat ipsius in Pium VI, devotionis affectus , ut ne momento quidem caelare posset

suum animi gaudium allato gratissimo de illius salute nuncio .

72쪽

i et a

CAPUT V. Stophanus Cardinalis Venetiis . Comitia PurpuratorΠ Patrum .

Ilorioso fine supremum vitae diem clauserat PIU VI. Ρ. M. Valentiae Allobrogum, IV. Kal. Septembris, anno MDCCXCIX., annOS natus LXXX l , Mens. VI. Dies X lU Mortis rumor Patavium allatus est XII. Septembris , idemque confirmatus epistola D. Spinae , Archiepiscopi Corinthi, nunc S. R. F. Cardinalis , qui Pio UI. e vita decedenti

adstiterat . Ergo nulla interjecta mora Purpurati Ecclesiae Patre S Venetiis congregantur , ut de more comitia celebrent, in quibus novus Ecclesiae Pastor eligeretur. FluXit hac in re admirabilis miserentis Dei providentia et bonita S , nam plures ex his Ecclesiae ProceribuS e X tre ma Senectute confecti , aerumnis et itineris incommodis Vehementer attriti , Superatis terrae et maris periculis , ex longinquis Italiae urbibu S mira celeritate , animo et corpore incolumes , VenetiaS CODUCnerant . Apparantur Francisci II., Augusti Caesaris , ingenti sumptu in insula S, Georgii M., in amplo ΡP. Benedicti norum coenobio innumera conclavia , et in ea novi Electores die prima Decembris intro. ducuntur. ClauSis undique januis, et apth collocatis e Xcubiis, Praetoriant milites, quos Caesar adesse jussit, locum diligenter custodiunt, ne Sacri Senet tus consilia per ulti b citroque commeantes di Sturbentur. Labebatur jam tertius mensis, et nondum Electorum suffragia in pro 'poSi tum collinea verant . Nunc Cardinalis Carolus Belliso inius, nunc Hyacinthus Ger lilius, nunc Card. Valenti , et Mathaei in Pontificem electus suisse sal So rumore per urbem ferebatur. Neque Vero parum mn te Stiae asserebat Electorum discors opinio et tarditas omnibus illis , quos haec comitia Venetias scci Uerant. Λ liqui enim si nec re et ex animo hac tempestate calamitosa cito Ecclesiae universali Summum Pastorem dari e X Optabant, alii personarum, partium, et sui commodi Studio assecti , potentiae, honoris, et divitiarum avidi, tamdiu cunctantem , suas libidines explendi occasionem , aegerrime ferebant . interea in Cola Clavi duae inter se divisae factiones decem Cardinales proponunt , iuquos reliquorum suffragia conferri debebant . Fuit ex hoc denario numero unu S, Stephanus Cardinalis, in quem septemdecim voceS concur rerunt . Diti in hoc campo certatum est , nemine tamen ex his decem Viri S pa Imam serente. Concurrere tandem non Sine omnium Stupore et admiratione omnium Electorum suffragia in unum , de quo toto tem pore ne levis quidem quaestio ferebatur . Et Sane Deus ipse affatu , divina virtute et potestate sua in hoc opus exivi SSe , et Electorum ani NUS permovi Sse videtur, ut monachum in Papam eligerent ea tempe

State , qua huic hominum classi in tota fere Italia et Gallia ultimum

73쪽

excidium i ntentatum fuit . Fuerunt etiam aliae dissicultates , quae huic

electioni Obstare. videbantur , quas tamen omnes abstulit et evertit una nimis Electorum consensus, et ille , qui ex alto univergam moderatur Ecelesiam, Servator N. C. . Itaque omnium Vocibus Romanus Pontifex acclamatus est Gregorius Baruabas ClaramoVtius, Cae Senas , praeclarus

ordinis S, Benedicti, Congregationis Cassinen Si S alumnus, qui in venerationem sui antecessoris PII VI , patria Caesenatis , PII VII. nomen sibi imposuit . Actum est hoc anno MDCCC., XIV. Martii ; die vero XXI. ejusdem mensis Summus Ponti sex eX Veteri Ecclesiae more triplicidiaώemate redimitus fuit . Ad quod Spectaculum , Venetiis numquam antea visum, effusa ingenti omnium ordinum multitudine , tota illa insula incredibili plausu et clamore personavit . Aderant illis diebus Venetiis advenarum et peregrinorum amplius triginta millia, quos rei

in Solitae eventus, aut sancta in Summum Ecclesiae Pastorem devotio ediversis Germaniae et Italiae regionibus acciuerat . Omnibus id maxime mirum , et a Supremo Numine Prota PSum opuS esse videbatur ,

quod cx iisdem Venetis undis, quibus CPleberrima et perantiqua cioilis Respublica Veneta absoppta fuit , novum lugentis Ecclesiae Caput emergeret, et ea ipsa, quae jam ab impiis prostrata esse videbatur,

augustior et florentior enaSceretur . Contremuere Regum throni , Conturbata fuit sceptrorum potentia, jam diu vexabatur Christi Ecclesia, sed praevaluit Domini consilium et Virtus, qui adversariorum acerri ma molimina uno leni aurae sibilo disjecit, et jactatam fero mari Petri naviculam ad pacis et tranquillitatis portum subduxit . Non erat

Stephanus toto hoc comitiorum tempore inerS et otiosus . Duos homines , dum rerum nece SSitas id POStulabat, agere perdoctus, unum in sanctioris consili senatu oeeupabat , altero per totum terrarum orbem

excurrens, Orthodoxae fidei propagationem diligentissime proaurabat. Extant plures ejus epiStolae e X Venato Conclavi Scriptae , quibus reli. giosorum ordinum moderatoreS exhortatur, ut juvenes Sacris Missionibus idoneos inquirant , et Venetias Submittant , Complectebatur is animo suo Bulgariam, Moldaviam , insulas maris Egaei , Constantiaopolim , Armeniam , Mesopotamiam , Persidem , Tibetiam , Indiam Orientalem , et ipsas Sinas . Neque effugit curam et sollicitudinem illius Affricae pars Oceano obversa, et florida Ameri eae regna , in quae pluros Patres Ord. Min. S. Francisci, quos Capuen os nuncupant , ex aquis Venetis expedivit. Illis vero regionibu 3, quas Ozeanus et mare pacificam alluit, per D. Se os, virum Armenum , Venutiis negotiorum mole et

diligentia notissimum , Londini, Constantinopoli et Alei pi ingentia mimorum Subsidia assignavit; jamque viribus et file dilatari coupit ulla

EccleSia, quae nuper contracta, excisa, et eversa fuisse ab inistiis ja, ctabatur . Dum haec Venetiis aguntur, conciliata sunt tanti Sper in re

74쪽

24 liquis Europae urbibus Christianorum Princi ptim discrepantia studia , aditusque apertus fuit Romam redeundi . Quare Summus' Pontifex , amplissimique Ecclesiae Proceres omnia sua consilia , conatu Sque ad maturandum in urbem reditum conνerterunt. Apparatur Francisci II. Augusti Caesaris jussu praetoriana navis, fellona nuncupata, quae novum Pontificem honis avibus Pisaurum deferret. Lecti suere itineris comites et Socii, amplissimi Patres, Joseph ab Auria, Stephanus Borgia, Joannes B Caprara, Franciscus Maria Pigna tellus, et Romualdus Bras chi de Honestis Cardinales. His accessere tredecim Romanae Ecclesiae Praesules Beatissimo Patria cubiculis, ab epistolis, a Secretis. Non minor eorum turba, qui sponte, et solo in Pontificem amoris affectu cum navigantem comitari , et incolumem in Urbem deducere voluere .

Ergo impositis praesidiariis militibus , et annona jam probe instructa nave, itineris moderatore Philippo Ghisterio, Caesaris Legato, anchorae solvuntur, et die VI. Junii mollitui' inflantibus vela ventis, Bellona

ex aquis Venetis subvehitur. Vix nauim Pontifex conscenderat, prae Senti , virilique animo iter aggressurus , cum tota inSpiciente urbe IaXantur ab omnibus in undis Venetis stantibus navigiis innumera bellica

tormenta , quorum sonitu et fragore totum contremuit caelum circumsuSum . Illachrymabantur proficiscenti Pontifici multi boni viri , et planctum ac lachrymas confundebat ex omnibus turribus editus sonantis aeris Campani ingens clangor . Jam Bellona portum Malum o attigerat, cum aliae duae subsidiariae, eidem in comitatum datae minoreS naveS, in eumdem locum conveniunt, administros Summi Pontificis , et qui eum comitabantur , amplissimorum Cardinalium sarcinas

Uecturae . Harum navium unam ego conScenderam , et in eodem portu , in ipsa Bellona jam tertio Suae Sanctitatis pedibus advolutus , ab eo mira humanitate exceptus sui . Vidi ibidem innumeris schaphis ingentem ultro citroque commeantium illustrium virorum , et nobilium Venetarum mulierum numerum , quae cum viris de Veneratione tanti Pontificis concertare videbantur . Triduo integro in hoc portu sub Stitit nOStra classis, tum quia hujus portus et maris ClauStra altiora Sunt, quam quae praetorianam navim , mediocriter onustam , ejicere valeant, tum etiam quia valido vento opus erat ad clasSem e portu eXpellendam . Tandem scha pharum non exigua multitudine, praetorianam funibus trahentium, e portu provecti, die X. Junii altum tenuimuS, et illo quidem die in societate Sacri Senatus navigavimus . At inclinato ViX Sole, atra tempestas in mari suborta , navigia disjecit, et nos quidem valido et adverso Austro assanti semper obnitentes , e decumanis maris fluctibus labore et sudore eluctati sumus , atque die XII. Junii in Pisauri portum appulimus , Hellona autem sua mole velificationi

ineptior , altis concussa undis ad Histriae oram in portum Ruietam

75쪽

2ς vi .entorum delata fuit. Subsidit heic tandem ferocia maris , et iam

Soluta nave , tranquillo Salo naVigatum est usque ad XVII. ejusdem me sis lucem, qua Summus Ponti seX Pisauro subvectus e navi exscendit, et inter Caesareas equitum cohortes , ac infinitae plebis gestientis laetitiae signa Pisaurensis Episcopi aedes ingressus est . Non est heic locus diffusiori narratione Pontificis iter ad S. Urbem prosequi, atque

hoc unum commemorare Susticiat , Pisaurum ordine et elegantia suorum cirium , Fauum et Senogalliam florido platearum apparatu , An-cozam Austriaci militis decore , tormentorumque bellicorum immani fragore , Lauretum nocturni luminis claritate in Summi Pontificis ingressu idecertasse, et palmaS tulisse, In hoc maritimo itinere Stephantis Cardinalis, individuus ΡII VII. P. M. comes, qui Eum in his maris molestiis sua eruditionis copia et amoenis colloquiis plurimum recreabat, nedum tumorem contraxit, quem ille Romae adhibitis pluri-hus balnaeis depulit. Quis, et quid Papa esset, in Histriae ora, dum Bellona in portu diuisio anchoras jecerat, se didicisse lepide dictitabat';

nam cum ille locus paucis humilibus casis Sit con Situs, ac propemodum desertus, sparso de Pontificis adVentu inter paucos piscatores rumore, tam celeriter ea regio hoc laeto nuncio completa est , ut exiguo duarum horarum spatio prope infinita populi multitudo e scopulis, e rupibus et sylvis eruperit ad Pontificem invisendum , et filialibus obsequiis , ac multis laetitiae signis concelebrandum . In hoc inculto et deserto Histriae portu Stephanus Borgia , quem ne quidem navigando litterarum stimulus deSeruerat , in ipsa praetoriana navi nobili Viro

D. Bartholomaeo Vergottin auctor fuit, ut i S Suum opusculum manu

scriptum de Pareativi Episcopi jurisdicteto ne in lucem ederet ; quod

ille fideliter executus eSt , vulgavitque anno ISO I. Venetiis opus inscriptum a Del piu vero primo Titolo giurisdietzionale de' Veseosi di Pocpengo uel Distretto di Orsara . Veneria i8OI. in quarto. Venetiis celebrata sacra comitia , et totum hoc maritimum PlΙ v II, Ρ. M. iter primis et rudibus lineamentis descripsit Stephanus Cardinalis eo animo , ut aliquando curis solutuS, de iis elaboratiorem commentarium litte rato exhiberet orbi . Praelegerat is certe mihi ex suis adversariis , in quae ille omnia diligenter retulerat, plura notatu digna monumen, ta, que in superstitibus ejus schedis adhuc delitescere arbitror. Sed enatata de ineunda illius bonorum haereditate quaestione , in quas manus hae schedae delapsae sint , prorsus ignoro . Ρatavii is artificialem comam deposuit, et naturalem capillum alere coepit , quem acu comatoria in unum cincinnum crispabat ς unde orta est dissi et ultaS , veram viri imaginem inveniendi, quod hoc tempore priores formae eum salso capilliatio Ornatum exhibeant, posteriores vero ob insignem viri modestiam

admodum sint rarae; depingi enim noluit, quamvis et a pictoribus e Port. II. D

76쪽

et ab amicis anxia sollicitatione ad id' promeretur . Unam dumtaxat posterioris formae imaginem, prototypo Valde accedentem , ego uno ante illius obitum anno eXtorSi, quam in aedibus S. Pancratii Romae asse uo . Ab hac desumpta Sunt ectypa, quae nunc in urbe circumseruntur

CAPUT VI.

Stephanus Cardinalis iterum Romae . Rus novi latoreret mauera publica . Solemni. pompa Urbem ingressus est Pius VII. die III. Kal. Jul. annoe MDCCCL 1 Fuit Roma illo temporis intervallo , quo post Pii UI, P M.

discessum Pontificia administratione caruit , variam dominationem e perta , nam primo quidem paruit Gallis, et qui sub eorum signis militabant, Polonis, deinde populus romanus, spe libertatis Sollicitatu S,. romanam erexerat Rempublicam , sub qua luctuosa accidit Urbis de populatio . Rapacibus et callidis Quaestoribus Consulibusque, posthabito communi bono, avaritiam suam eXplere conantibus, omnis publici regiminis Summa in rapacitatem , in furta , latrocinia, atque in horridam Anarchicis prolapsa est . Nemo crederet, cate, Vel per vim tentatam fuisse honestisSimarum familiarum fortunam et bona, Sacras Spoliatas et everSas aras , rapta et in profanum uSum ConverSa Sacra Va.

sa , fusa turrium ingentia aera , fracta et mutilata Nobilium gentilia insignia , suffossa et disjecta Sacella , impias et sacrilegas manus ipsa excidisse defunctorum cadavera, et sepulcra, nisi hujus horrendae depopulationis hodiedum extarent rudera et monumenta . EX tant illa sane hodie dum in urbe sancta , eaque non a BarbariS aut Scythis congesta, Sed a civibus suis, qui Sapientes, lumine regenerationis persu si, atque insignes Philosophi et Patriae amatores censeri et dici voluere . In tantum eos deveXit superbia, irreligio et menti, caecitas , ultima a Supremo Numine hominibus superbis irrogata poena , ut dum iniqui et reprobi essent , justi tamen et sapientes haberi vellent; quod quidem , teste apud Plutarchum Platove io) , extrae mae injustitiae stigma et signum est . t Anarchiam secutus est plebis gemitus , annonae caritaS, et miSerrima paupertas, quae non tantum viles et plebejaS, Oberravit et Oppressit casas, Sed etiam in decoras nobilium penetravit aedes . Videbantur plateae et viae publicae pauperum , languidorumqe

caterViS Oppletae, et ubique oberrabant, non homines, Sed fame et ma-εie attenuata hominum simulacra . Hanc annonae caritatem advectiS D

iob Apud PIutarchum comment. Quo- Plato ait, extremae esse iniustitiae , modo Possit Adulator ab amico dignosei . stum videri , ne Iue esse .

77쪽

27 Sicilia Diagibus temperavit Clementissimus utriusque siciliae Rex Ferdi-

mandus IV., qui bis Urbem victor ingressus est. Hujus principis Praefecti et Duces Romae rerum potiebantur , dum novus Ponti sex Urbis portas subivit . Ergo Romani belli calamitatibus attriti et variae domi nationis discrimen in se ipsis jam probe experti, tandem aliquando

liquido intellexerunt, quam varia et dispar esset conditio et status inter benignum Pontificis regimen , et imperia ab exteris advecta . Qua in ob rem vix dici poteSt, quanto animi ardore, quam calentibus desideriis et votis univerSuS populus veteris pontificiae dominationis reditum in urbem exoptaVerit . Prosectb dum novus Summus PontifeX portam Haminiam inspectante omnium ordinum multitudine ingressi s est, is incredibili plausu , Oculis , desideriis , et acclamationibus exceptu Sisit. Videbatur populo verus Pater advenisse, qui uno momento Omnibus suis necessitatibus satisfaceret , minime cogitanti , et illum orbum , atque omnibuS prae Sidiis nudum , ab exilio redire . Prima et summa novi regiminis cura fuit, inedia et fame confectis, eo quo potuit modo, alimenta Subministrare. Sed quae providentia, auxiliumque ferri potest, urbi et provinciae penitu S exhaustae et direptae t Praesens consilium fuit, exqui Sito virorum delectu Congregationem Oeoouom eam instituendi , cui Summus Pontifex Stephanum Lorgiam praefecit . Hujus Sacri Senatus consilio, diligentia et auctoritate res frumentaria, agrorum cultura , publica civitatum debita et damna , commercii solertia , et universae S, Petri ditionis StatuS et rationes fuerunt exploratae, jura Principis restituta, rationaria imperii confecta, et singula in novam, melioremque formam redacta Rediit ad creditores pars illius aeris , quod ex publici S , aut Privatis contractibus iisdem debebatur , advecta fuit in urbem annona , Suppressa et proscripta periit illa ingens num orum aereorum colluvies , eique Sapienter ubique substituta argentea moneta , Valore , pondere , metalli puritate , Principis typo insignis . Prospexerunt iidem Sapientissimi Patres publico Pontificis aerario tributis, vectigalibus, et portoriis e X aequo constitutis , et ne

imposterum aliquod glisceret illius exhauriendi periculum , divertendis

in plebis alimenta reditibus, concessa fuit omnibuS, et voce praeco, nis an nunciata publica comerciorum libertas. Hac ratione increvit populi industria, et in urbem advecta eSt omnium rerum copia . Nec ob stant huic sapientissimo decreto , et ingenti exinde mananti publico emolumento a multis improbis hominibus imposita majora rebus praelia , cum longe pejus sit eκ solertiae defectu et otio, totam urbem fame et inedia affigi, quam in omnium rerum abundantia , paucos , qui laborem a Versantur, Sua culpa perire, Extant in hanc novi regiminis sormam latae optimi et maXimi Pontificis sanctiones , aerario publico Praefecti edicta, quin immo varia ipsius amplissimi viri , Stephani Cardi-D a

78쪽

nalis nomine. in urbe promuIgata decreta . Is est, qui huius pubi iacae oeconomiae rationeS, a variis civitatibus et collegiis advenientes supplices libellos, in rebus arduis enascentes dissicultates sacro coetui proponebat , et quid accurata trutina expendendum , ac omnium Suffragiis decidendum esset , Cardinales socios edocebat . In hac immensa rerum et Scriptorum farragine herculeis viribus , et eXquisita mentis acie opuS erat, et dexterrimuS quisque laboribus fragius hanc pro vinciam a Se removisSet, nisi ea Stephanum Borgiam , virum aD ineunte pueritia duro labori, et virili patientiae assuetum, ac si ita dicere fas est , Veliterno Volscorum robore praeditum , rectorem nacta fuisset . Tres Sunt liberi commercii pestes.; vendentium collusio, monopolium , et Summa, eaque arbitraria rebus. venum eundis pretii impositio Haec ultima temperata fuit regula , a fertilitate agroruma rerum ubertate , et sumptuum gradu deducta et stabilita , quae ce in quovis prudenti regimine locum habere debet et pubblica auctoritate fulcienda est, ne paupereS a potentioribus Arbitrio. Suo Uexentur et opprimantur . Ad monopolia evertenda , et insatiabilem merca, torum avaritiam coercendam , Stephanus Cardinalis proposuerat erigendas auctoritate Principis. cum eras et granaria publica, in quibus ea frumenti copia justo pretio Venumdanda extaret , quae mercatores ab iniquis pactionibus et monopoliis cohibere posset . Et sane quamvis hoc consilium prima facie quibusdam non arriserit , attamen pOStea everi tus docuit, Stante libertate commercii, Supremi alicujus ditionis moderatoris curam in eo Stare debere , ut improborum hominum vivaritiam sua singulari providentia, legibus , et poenis perquam Severe coerceat , et impugnet .. Quis nescit, honi oeconomi et Reipublicae mo deratoris ossicium esse, ut semper in oculis et mente propOSi tam teneat beatam civium vitam, quae Cicerone teste i I) in illa urbe consistit, quae a praepotentiam. veXationibus est libera , opibus firma , copiis locuples , gloria ampla, et virtutibus honesta . Certh in his publicae utili. tatis principiis continuo versabatur Stephani animus , et quia natura Sua Crat candidus, ingenuus, et verax, numquam artificii suspicio minuit illius aut horitatem et fidem . Vir. omni dolo et simulatione VacuuS, nullam aliam politicam scientiam et artem admittebat , nisi eam quam eX sacris litteris didicerat, et rectus ipsius animus dictabat . Quo factum: est , ut in eum incresceret populi romani fides , contremisceret callidorum hominum artificiosa rapacitas , et quod alios fabulis ac dicte xiis aspergit invidiosum publicae oeconomiae rectoris munus, illi iniperpetem et Summam moderationis , justitiae et prudentiae laudem ceS serit . Arrodebat quorumdam animum caeca qua Mam ira et indignam

79쪽

29tro , quod Stephano impellente, sublatis Procerum privilegiis, ad romanae urbiS portaS aequale ab Omnibus exigeretur portorium , nemine, et ne quidem purpuratis Patribu S exceptis . Sed non consideraverant isti homines has exemptiones ossicere Principis aerario , bono civium exemplo , et urbis aequae moderationi, quae communi jure postulat et praecipit , ut civium damna et emolus enta ex aequo divi dantur, et aequaliter ferantur. At vero eX adverso gliscebat aliorum in Stephanum Cardinalem amor et fiducia , qui ob raram viri fidem et aequitatem Omnia Sua consilia , et intima animi sensa in illius sinu colloca hant . Horum arcana is numquam prodidit , memor illius Isocra

f elius serva deposita verborum,quam pecuniarum . Et haec arcani tenacitaSin causa fuit, quod is in propositis a Principe quaestionibus et dubiiS, vel ferendis in sacro Senatu Suffragiis, nunquam alios palam conSuluerit , sed ipse per noctes atque dies libros volutando sua suffragia et Te SponSa per Semetipsum doctissimo elaboraverit , et descripserit . Et hoc quidem , mehercle, prudenti consilio, ne scilicet in urbem venalem, et Sermonum uvidam Sui animi sensa prodirent. Quod si aliquando is a suis Collegis opinione dissensit , dissensit autem Saepius , SULfragium , Sententiamque Suam optimis documentis instructam , ipSem et ad Summum Pontificem deferebat, et pro Veritate, pro populo, pro S. Sed is utilitate et decore eum candide et ex animo condocebat . EX

qua viri Sincera, integra, et pura fide illud accidit, quod Pontifex M Nimus illum libenter audiret, magni faceret, et suam in eo fiduciam collocaret ia) . Pcrserebantur a Monte Quirinali in aedes Stephani Cardinalis , quas a praenobili viro Marco Sitico Duce ab Altemps locatione

conduxerat, innumera epiStolarum et Scriptorum volumina, in quibus gravissima Germaniae et Galliae ecclesiarum negotia et dubia contine-hantur FXquisita menti S acie , magna Solertia , et summa prudentia iis respondendum erat. Pauco temporis intervallo evolvendi erant plures ecclesiastici libri, canones, Pontificum decreta, et vetera Ecclesiae historica monumenta, ut quid DS aut nefas esset, liquido statui posset, ut ex veteri EccleSiae disciplina, idoneae responsiones ac rescripta concinnarentur . Praestabat hoc alacriter Stephanus Cardinalis , et ut arcana consilia atque clande Stina religioniS negotia expedire , et sine dispendio et jactura publicae oeconomiae , cujus is curator erat, u Sque quaque perficere posset, Somno assuevit leni SSimo et brevi , cibo so-hi 1o et parco , labori antelucano , quem ille provecta die quiete corporis , aut levioris momenti Occupationibu S temperabat , ne men S, creta Patet hoc ex Chirographo Pii VII. anno MCCCIV. die XII. Maii ad .lepha

min directo ..

80쪽

3 et corporis vires immodicis laboribus exhaustae rebus gerundis ineptae redderentur . Cum is animo esset defaecato, et ab omnibus fallaciis et insidiis immuni , primum quemque virorum litteratorum aut amicOrum , qui eum frequentabant, blandis sermonibus compleXus, facetiis suis adoriebatur , et urbanis salibus perfricabat ; quo ludi genere , ipsi valde familiari, ii So. Se a mordacibus curis, et animi desectionibu S ci to, facileque expediebat. Nec parum eum juvit ad res strenu δ et Solerter seragendas ingens ipsius, robusta, et selix memoria, qua tena cissime ea omnia retetnebat, quae is aliquando legerat aut audierat. BLhliotheeam amba lautem eum appellabant litterati viri , et ex ea ille pro tinus, ut aliquid ab illo quaerebatur, locos, paginas, libros, editi O-neS, et monumenta depromebat , quibus eorum quaestionibns cumulat Esatisfaciebat . Bibliothecam suam , undecim millia voluminum complectentem , quam ego ipso jubente, post nostrum in urbem reditum in classes et ordinem redegeram, ipse paucis post diebus pervertit, et Se Iectis in frequentiorem suum usum libris , ita volumina inter Se confudit, ut a nemine facile invenirentur . Hoc eo consilio illum fecisse arbitror , ut ab ipso penderent legere volentium vota , quibus ipse per se satisfacere volebat , exhibendo illos libros , quos ipsi sine illius adminiculo frustra perquirebant . An eum etiam idcirco librorum ordinem pervertisse dici nequit , ut furta litteraria impediret in illa sua insigni bibliotheca , ad quam sere omnibus aditus patebat , et cujus

custos is ipsemet esse Voluit, postquam ille certo compererat, aliquos libros insalutato custode ex ea jam ablatos suisse ' Huc certi resertur illa ipsius cura , ne lecturi bibliothecam ingrederentur longo pallio humeris injecto ; et ut inde eXituri rationem redderent repositi in suum locum et scrinium libri . Alterum publicum munus , quod Stephanus hoc eodem tempore praeclare obivit, fuit praefectura S. Indicis Congregationis , Ad puritatem Catholicae Religionis integerrime tuendam , et castos more S caute servandos jam inde a Concilii Tridentini tempore Summi Pontifices sacrum in urbe coetum exquisito doctortaria virorum delectu instituerant , qui prohibendis , purgandis et castigandis perniciosis libris

Suam operam navarent . Accu Satorio et armato animo huic coetui et

institutioni semper obnitebantur suis doctrinis prurientes sophistae .

Garrulitate eorum admissa suit primo Amstae lodami , deinde in Galliis, aliisque Europae provinciis typographiae libertas , atque exinde

impune Serpere coepit novarum opinionum scabies. Populus, qui teste Isocrate peraro veritate , et sere Semper opinione ducitur , hanc scabiem facile admisit , indeque natum est regenerationis desiderium ; et quod ex collisione mendacii et veritatis sequitur, in plerisque Europae provinciis sub ortum est cruentum Sophistarum bellum , monStrum

SEARCH

MENU NAVIGATION