Dissertatio theologicoanalytica de vero intellectu trium celeberrimorum capitum 10. 11. 12. divi Augustini De correptione & gratia, seu De vera & falsa adjutoriorum distinctione. Auctore Stephano Lorenzoni Vicentino ..

발행: 1729년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

pere meruerunt, tantam stilicet beatitudinis pie. nitudinem , qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros. Si autem hoc adjutorium vel Angelo vel homini, quamprimum facti sunt defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adjutorio posset manere si vellet , non utique sua culpa cecidissent . Adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non possient. Nunc autem quibus deest tale adjutorium jam poena peccati est et quibus autem datur, secum dum gratiam datur , non secundum debitum , de tanto amplius datur per Jesum Christum D nainum nostruim, quibus id Deo dare placuit, ut

non solum assit sine quo permanere non possumus etiamsi velimus , verumetiam tantum ac tale sit , ut velimus . Est quippe in nobis per

hanc Dei gratiam in bono recipiendo , dc perseveranti tenendo non solum posse quod volimus , verumetiam velle quod possumus . Quod non fuit in homine primori unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit. Namque ut reciperet bonum gratia non egebat, quia nondum Perdiderat: ut autem in eo permaneret egebat

adjutorio gratiae, sine quo id omnino non posset: Si acceperat posse si vellet, sed non habuit velle, quod posset , nam si habuisset perseverasset. Posset enim perseverare etiam si vellet quod ut nollet de libero descendit arbitrio, quod

152쪽

De Comptione di Gratia . si quod tunc ita liberum erat, ut bene velle posset, male . Quid erit autem liberius libero a bitrio , quando non poterit servire peccato quae futura erat, homini sicut facta est, Angelis sanctis merces merities Nunc autem per peccatum perdito bono, merito in his qui liberantur, factum est donum gratiae, quae merce meriti futura erat. Quapropter bina ista quid inter sedit ferant diligenter vigilanter intuendum est , posse non peccare , .non posse peccarea posse non mori, non posse mori: b num posse non deserere, bonum non posse d serere . Potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere.

Nunquid dicturi sumus, non potuit peccare qui tale habebat liberum arbitrium ' Aut non pintuit mori, cui dictum est , Si peccaveris morte morieris seu non potuit bonum deserere, cum hoc peccando deseruerit , de ideo mortuus sic Prirna ergo libertas voluntatis erat, posse non peccare novissima erit multo major non posse peccare . Prima immortalis erat posse non mori novissima erit multo major, non posse m ri. Prima erat perseverantiae potestas, bonum posse non deserereri novissima erit felicitas perseverantiae bonum non posse deserere .

153쪽

cqui XIl. D. Augustini

A P. XII. Unquid quia erunt bona novissima poti 1 l ra atque meliora , ideo fuerunt illa prima vel nulla , vel parva Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non ti, aliud est adjut rium, quo aliud fit . Nam sine alimentis non

possumus vivere , nec tamen cum affuerint albmenta , eis fit ut vivat qui mori voluerit . Ergo adjutorium alimentorum est sine quo non fit, non quo fit ut vivamus . At vero beatitudo quam non habet homo, cum data fuerit continuo fit beatus Adjutorium est enim non solum sine quo non fit, verum etiam quo fit prinpter quod datur. Quapropter hoc adjutorium, quo fit est , de sine quo non fit. Quia, si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus, si data nunquam fuerit nunquam erit . Alia menta vero non consequenter faciunt, ut homo vivat, sed tamen sine illis non potest vivere Primo itaque homini , qui in eo bono, in quo factus fuerat rectus, acceperat posse non peccares posse non mori, posse ipsum bonum non deser re, datum est adjutorium perseverantiae, non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non posset. Nunc ve

ro Disitired by Coool

154쪽

De Correptione d Gratia. 23sro sanais in Regnum Dei per gratiam Dei Pne-

destinatis, non tantum tale adjutorium perseverantia datur , sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verumetiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint v Non solum enim dixit sine me nihil potestis a. . cereri verumetiam dixit et non vos me elegia stis , sed ego elegi vos, S posui vos ut eatis,. fructum afferatis, fructus vester maneat. Quibus verbis eis non latum justitiam , v . umetiam in illa perseverantiam se dedisse mon stravit . Christo enim sic eos ponente , ut

eant, re fructum afferant , .fructus eorum maneat, quid audeat dicere, forsitan non m

. nebit sine poenitentia sunt enim dona, c. vocatio Dei , sed vocatio eorum, qui secun- dum propositum vocati sunt . Pro his ergo interpellante Christo ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem , ac per hoc perseverabit usque in finem, nec eam nisi

manentem vitae hujus invenit finis Major quippe libertas est necessaria adversus tot Se tamia tentationes, quae in Paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus terroribus erroribus suis vinc tu hic mundus hoc sanctorum Martyria docuerunt. v Denique ille Adam, terrente nullo,

155쪽

is Capue XV D. Augustiis

de insuper contra Dei terrentis imperium libero usus arbitrio non stetit in tanta felicitate , in tanta non peccandi facilitate . Isti au tem non dico terrente mundo, sede viente ne starent, steterunt in fide, cum videret il- te bona praesentia quae fuerat relicturus: Isti sutura quae accepturi fuerant non viderunt. Unde hoc nisi donante illosi a quo miserico . diam consecuti sunt ut fideles essent , a quo a . ceperunt spiritum non timoris, quo persequen- tibus cederent , sed virtutis de charitatis, continentiae , quo cuncta minantiari cuncta invitantia, cuncta cruciantia superarentes li ergo sine peccato ullo data est voluntas libe rari cum qua conditus est , de eam fecit ser vir peccatori horum vero cum suisset volun-

tas serva peccati, liberata est per illum , qui dixit Si vos filius liberaverit , tunc vere li- beri eritis . Et accipiunt tantam per istam gra- . iam libertatem, ut quamvis quamdiu hic vi-

. Vunt, pugnent contra concupiscentia peccat . rum, eisque nonnulla surrepant, propter quae

dicant quotidieri Dimitte nobis debita no- strata non tamen ultra serviant peccato quod est ad mortem de quo dicit Joannes Ap

. stolus . Est peccatum ad mortem non pro ib. I dico, ut roget quis . De quo peccato u

. iam non expressum est, possunt multa, di-Versa

156쪽

De Correptione S Gratia. aes . . versa sentiriti Ego autem dico id esse pecca

tum fidem, quae per dilectionem operatur de serere usque ad mortem. v Huic peccato ultra non serviunt , non prima conditione sicut

ille liberi, sed per secundum Adam Dei gratia

liberati, desii a liberatione habentes liberum arabitrium, quo serviant Deo, non quo captiven. tur a Diabolo. Liberati enim a peccato se

. vi facti sunt justitiae, in qua stabunt usque in finem donante ibi illo perseverantiam , qui eos praescivit, B praedestinavit , de secundum propositum vocavit injustificavit inglori- ficavit quoniam illa quae his promisit etiam futura jam fecit, cui promittenti credidit A. braam, deputatum est illi ad justitiam De- dit enim gloriam Deo plenissime credens , . cut scriptum est, quia quae promisit, potens est facere. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit. Abrae , quia praescivit a seipsis bonos ut . ros. Nam si ita est non suum sed eorum est, quod promisit . Non ait sic , credidit m. braam et sed non est infirmatus in fide dans gloriam Deori, plenissime credens , quia quae promisit Deus, potens est, facere. Non ait, quae praescivit potens est promittere, aut quae praedixit, potens est ostendere , sed quae

promisit potens est, facere . Ipse ergo facit

157쪽

. facit eos perseverare in bono , qui facit bo-

nos. Qui autem cadunt, pereunt, in Prae destinatorum numero non fuerunt . inamvis ergo de omnibus regeneratis, cite viven- tibus loqueretur Apostolus dicenses Tu quis es, qui judices servum alienum , suo Domi- no stat, aut cadit et continuo tamen respexit ad Praedestinatos, ait Stabit autem , v. ne hoc sibi arrogarent. Potens est enim Deus, inquit, statuere eum. Ipse itaque dat perseve- rantiam, qui statuere potens est eos qui stant, ut perseverantissime stent, vel restituere, qui ceci derint, Dominus enim erigit elises. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, idest in bono perseverantiam primus homo , sed perseverare, vel non perseverare in ejus relinqueretur arbitrio, tales vires habebat ejus voluntas, quae sine ullo fuerat instituta peccati, nihil illi ex seipsa concupiscentialiter resistebat , ut digne tantae bonitati de bene vivendi facilitati, perseverandi committeretur arbitrium, Deo quidem praesciente quid esset facturus injuste, praestiente tamen non ad hoc cogente, sed simul sciente,quid de illo faceret juste. Nunc vero posteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam majoribus donis adjuvanda remansit infirmitas. Placuit enim Deo , quo maxime humanae superbiam praesumptionis extingueret , ut non glorktur

158쪽

De Correptione e Gratia . 23 Ttur omnis caro coram ipsos idest omnis homo.Unde autem non glorietur caro coram ipso, nisi de meritis suis i quae quidem potuit habere , sed perdidit .per quod habere potuit, per hoc perdidit, hoc est per liberum arbitrium , propter quod non restat liberandis nisi gratia Salvatoris . Ita ergo non gloriatur omnis caro,

ram ipse . Non enim gloriantur injusti, qui non habent unde nec justi, quia de ipso habent unde, nec habent gloriam suam nisi ipsum, cui

dicunt, Gloria meari, exaltans caput meum. Ac per hoc ad omnem hominem pertinet, quod scriptum est, ut non glorietur omnis caro coram ipso . Ad justos autem illud , qui gloriatur in Domino glorietur. Hoc etiam Apostolus apertissime ostendit, qui cum dixisset, ut non glorietur omnis caro coram ipso, ne pintarent sancti sine gloria se remansisse et mox addidit, ex ipso autem vos estis in Jesu Christo, qui factus est nobis sapientia a Deo de justitia de sanctificatio de redemptio , ut quemadmodum scriptum est: qui gloriatur in Domino glorietur. Hinc est quod in hoc loco miseriarum, ubi tentatio est vita humana super terram , virtus in infirmitate perficitur: quae virtus, nisi ut qui gloriatur in Domino glorietur Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos

suos in viribus suis, sed in ipso gloriari quis eis

159쪽

eis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit , sine quo non possint perseverare si velint sed in eis etiam operatur de velle, ut quoniam non perseverabunt nisi possint de velint, perseverandi eis possibilitas, voluntas divinae gratiar largitate donetur. Tantum quippe Spiritu Sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo

possint quia si velint, ideo sic velivi, quia Devi

operatur ut velint: nam si in tanta infirmitate vitae hujus , in qua tamen infirmitate propter elationem reprimendam perfici virtutem oportinibat, ipsis relinqueretur voluntas sua , ut in adjutorio Dei sine quo perseverare non possent, manerent si vellent , nec Deus in eis operaretur ut vellent inter tot e tantas tentationes infirmitate sua voluntas ipsa succumberet, 'ideo perseverare non possent , quia deficientes infirmitate nec vellent, aut non ita vellent infirmitate voluntatis ut possent . Subventum est ergo infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter inseparabiliter ageretur, cideo quamvis infirma non tamen deficeret, nemque adversitate aliqua vinceretur. Ita factum est, ut voluntas hominis invalida , .imbecilla in bono adhuc parvo perseveraret per virtutem Dei, cum, voluntas primi hominis fortis, Si sanain bono ampliore non perseveraverit, habens

virtutem liberi arbitrii, quamvis non delatur

160쪽

De Correptione se Gratia r soadjutorio Dei, sine quo non posset perseverare si vellet, non tamen tali, quo in iliri Deus operaretur ut vellet Fortissimo quippe dimisit, atque permisit facere quod vellet infirmis servavit ut ipso donante invictissime quod bonum est vellent , nec hoc deserere invictissime nollent Dicente ergo Christo, Rogavi pro teri ne deficiat fides tua , intelligamus ei dictum , qui aedificatur super petram . Atque ita homo Dei, non solum quia misericordiam consecutus estiit fidelis esset, verumetiam quia fides ipsa non deficit, qui gloriatur in Domino glorietur. A P. XIII.

. . t

SEARCH

MENU NAVIGATION