Dissertatio theologicoanalytica de vero intellectu trium celeberrimorum capitum 10. 11. 12. divi Augustini De correptione & gratia, seu De vera & falsa adjutoriorum distinctione. Auctore Stephano Lorenzoni Vicentino ..

발행: 1729년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

etas De mero intellem trium Capp.X UTILneficium, justitiaeque judicium ' me in constrata tuo lare mihi , o magis magi que clarescat oro te in hac manifestatione perhissam ius sub alis tuis.

142쪽

CAPITA X XI, XII.

D. AUGUSTINI

De Correptione Gratia Editionis Basileensis Frobeniana MDUI ITA

A P. X. In exoritur alia Pestio non sane contemnenda , sed in adjutorio Domini, in cujus manu sunt, nos 3 sermones nostri, aggredienda atque solvenda . Quaeritur enim a nobis, quantum attinet ad hoc donum Dei, quod est in bono perseverare usque in finem, quid de ipso primo homine sentiamus, qui certe sine ullo vitio factus est rectus . Nec dico, si perseverantiam non habuit , quomodo sine vitio fuit, cui tamen necessarium Dei donum fuit et huic namque interrogationi facile respondetur, eum perseverantiam non habuisse, quia in eo bono , quo sine vitio fuit non perseveraverit. Coepit enim habere vitium ex quo cecidit, Sc si coepit, antequam coepisset, utique sine vitio fuit . Aliud est enim non habere vitium, de aliud est in ea bonitate in qua nullum vitium est , non manere . Eo quippe ipso quod non dicitur nunquam sine vitio fuisse, sed diciis

143쪽

ta, caput T D. Augustim

dicitur sine vitio non permansisse , proeuldubio demonstratur sine vitio fuisse, in quo bono non permansisse culpatur. Sed illud magis quaerenis dum , operosiusque traetandum est , quomodo respondeamus eis, qui dicunt, Si in illa rectitudine in qua sine vitio factus est , habuit pers

verantiam, proculdubio perseveravis in ean si perseveraverit, utique non peccavit , nec ibtim suam rectitudinem Deumque deseruit Eum autem peccasse, de desertorem boni fuisse veritas clamat Non ergo habuit in illo bono perseverantiam, i non habuit , non utique accepit Quomodo enim, accepisset perseverantiam , non perseverasset Porro si propterea non habuit, quia non accepit, quid ipse non persev rando peccavit, qui perseverantiam non accepit Neque enim dici potest ideo non accepisse, quia non est discretus a massa perditionis gratiae la vitate et Nondum quippe erat illa in genere hu-niano perditionis massa antequam peccasset, ex qua tracta est origo vitiata. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui cre vi omnia bona valde mala ex bonis exoritura esse praescivit , inscivit magis ad suam

Omnipotentissimam bonitatem pertinere etiam

de malis bene facere , quam mala esse non sin re Sic ordinasse Angelorum , ehominum vitam ,

144쪽

De Correptione di Gratia reta vitam , ut in ea prius ostenderet, quid posset eorum liberum arbitrium , deinde quid possetius gratiae beneficium iustitiaeque iudicium Denique Angeli quidam, quorum Princeps est qui

dicitur Diabolus, per liberum arbitrium a D mino Deo resum facti sunt. Resugientes tamen eius bonitatem , qua beati fuerunt, non potu runt ejus effugere judkium , per quod miserrimi effecti sunt. Caeteri autem per ipse liberum arbitrium in veritate steterunt, eamque de suo casu nunquam futuro certissimam scire meruerunt. Si enim nos de Scripturis sanctis nosse potui mus sanctos Angelos jam nullos esse casuros , quanto magis hoc ipsi revelata sibi sublimius veritate noverunt. Nobis quippe beata sine fine vita promissa est .aequalitas Angel . rum . Ex qua promissione certi sumus, cum ad illam vitam post judicium venerimus, non inde nos esse lapsuros quod si de se ipsis An. geli nesciunt, non aequales sed beatiores eri mus Ueritas autem nobis eorum promisit ae- qualitatem v Certum est igitur hoc eos nosse per speciem , quod nos per fidem , nullam sculicet jam ruinam cujusquam sancti Angeli fuisturam Diaboliis verori, Angeli ejus, si beati erant antequam caderent, .se in miseriam casum esse nesciebant, erat tamen adhuc quod eorum adderetur beatitudini, si per libe- a rum

145쪽

rum arbitrium in veritate stetissent, donec istam summae beatitudinis plenitudinem , tanquam praemium ipsius permansionis acciperent, idest

ut magna per Spiritum Sanctum data abundam tia charitatis Dei cadere ulterius omnino non possent, &hoc de se certissime nossent hanc plenitudinem beatitudinis non habebant , sed quia nesciebant suam futuram miseriam, in re quidem sed tamen beatitudine sine ullo vi tio fruebantur. Nam si suum casum futurum nossent, aeternumque supplicium beati utique esse non possent, quos hujus tanti mali metus iam tunc miseros esse compelleret. Sic, hominem fecit cum libero arbitrio , de quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia de non mori, mon miserum fieri in sua potestate esse sentiebat. In quo statu recto ac sine vitio, si per ipsum liberum arbitrium manere voluisset, profecto sine ullo mortis, infelicitatis experimento acciperet illam merito hujusmodi permansionis beatitudinis plenitudinem, qua sancti Angeli sunt beati , idest ut cadere non posset ulterius, Choc certissime sciret . . Nam neque ipse posset etiam in Paradiso beatus esse, imo ibi non esset, ubi esse b. serum non deceret , si eum sui casus V . . scientia timore tanti mali miserum faceret.

ia vero per liberum arbitrium Deum des,

ruit:

146쪽

De Correptione O Gratia.

ruit, iustum judicium Dei expertus est, ut curra tota sita stirpe, quae in illo adhuc posita, i

ta cum illo peccaverat, damnaretur . Quotquot enim ex hac stirpe gratia Dei liberantur , adamnatione utique liberantur , qua jam tenent tu obstricti unde etiam si nullus liberaretur, justum Dei judicium nemo juste reprehenderet. Quod ergo pauci in comparatione pereuntium, in suo vero numero liberantur multi , gratia

fit, gratis fit, gratia sunt agendae quia fit, nequis velut de suis meritis extollatur, sed omne os obstruatur , v qui gloriatur in Domino

glorietur

Uid ergo Adam non habuit Dei gratiam ramo vero habuit magnam sed disparem . Ille in bonis erat , quaen nitate sui Conditoris acceperat . Neque enim ea bona, ille suis meritis comparaverat , in quibus prorsus nullum patiebatur malum . Sancti vero in hac vita , ad quos pertinet liber tionis haec gratia, in malis sunt, ex quibus clamant ad Deum et libera nos a malo . Ille

in illis bonis Christi morte non eguit istos areatu haereditario de proprio illius Agni sanguis absolvit . Ille non opus habebat coadjutorio, A P. XI. quod

147쪽

rdis caput M. D. Aes immod implorant isti cum dicunt Video aliam

legem in membris meis repugnantem legi menatis meaeis, captivantem me in lege peccatis quae est in membris meis . Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus Gratia Dei per Iesum Christum Dominum n strum quoniam in eis caro concupiscit ad verissus spiritum, e spiritus adversius carnem , ataque in tali tartamine laborantes atque peries, tantes , dari sibi pugnandi vincendique viri tem per Christi gratiam poscunt. Ille vero nubia tali rixas a se ipso adversus se ipsum tentans atque turbatus in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur. Proinde etsi non interim latiore nunc, veruntamen potentiore gratiari digent isti Et quae potentior quam Dei uni genitus Filius , aequalis Patri, coaeternus pro eis homo factus, in ullo vel origin . si vel proprio peccato ab hominibus pecca toribus Crucifixo quamvis die tertiola . surrexit nunquam moriturus ulterius , peri . lit tamen pro mortalibus mortem, qui mor tuis praestitit vitam, ut redempti ejus sangui ne tanto ac tali pignore accepto dicerent Si. Deus pro nobis, quis contra nos Qui proprio. Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non de cum illo omnia nobis donavite Deus ergo naturam nostram,

idest

148쪽

De correptione oratis haride animam rationalem carnemque hominis Christus suscepit susceptione singulariter mirabili vel mirabiliter singulari, ut nullus iustutiae suae praecedentibus meritis Filius Dei se esset ab initio, quo esse homo coepisset, ut ipse de Uerbum quod sine initio est, una perhna esset. Neque enim quisquam tanta rei huius, fidei coecus est ignorantia , ut audeat diiscere, quamvis de Spiritu Sancto, Uirgine Maria Filium hominis natum , per liberum tamen arbitrium bene vivendo sine petacato bona opera faciendo meruisse , ut esset Dei Filius , resistente Evangelio , atque dicente , Verbum caro factum est nam ubi

hoc factum est, nisi in utero virginali u de fuit initium hominis Christi e Itemque Ui gini requirent , quomodo fieret quod ei per

Angelum nuntiebatur , Angelus respondite Spiritus Sanctus superveniet in te, Nirtus Altissimi obumbrabit tibi, propter hoc quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Propterea, inquit, non Propter opera, quae nondum nati utique nulla sunt, sed propterea quia Spiritus Sanctus iuperveniet in te , de

virtus Altissimi obumbrabit tibi et Quod sestetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei Iste Nativitas profecto gratuita conjunxit Iunitate petiuuat hominem Deo, carnem ver

149쪽

xa caput XI. D. Augustini. o. Istam nativitatem bona opera secuta sunt, non bona opera meruerunt. Neque enim se tuendum erat, ne isto ineffabili modo in unia talem personae a Verbo Deo natura humana suscepta per liberum voluntatis peccaret arbi trium, cum ipsa susceptio talis esset, ut, . tura hominis a Deo ita susceptata nullum in se motum mala voluntatis admitteret . Per hunc Mediatorem Deus ostendit eos, quos ejus sanguine redemit, facere se ex malis deinceps in aeternum bonos , quem sic suscepit , ut nunquam esset malus , ne ex malo factus sem per esset bonus . v Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus.

sed sane habuit , in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset, sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset Nec ipsum ergo Deus esse voluit sine sua gratia , quem reliquit in ejus libero arbitrio e quoniam liberum arbitrium ad malum lassicit, adret bonum autem parum est, nisi adjuvetur ab omnipotenti bonori quod adjutorium si homo ille per liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus, sed deseruit, laesertus est. Tale quippe erat adjutorium, quod desereret cum vellet; in quo permaneret si vellet, non quo fieret, ut vellet Haec est prima Gratia, quae data est primo

150쪽

De Correptiones Gratia. lay

primo Adam , sed haec potentior est in secundo Adam . Prima est enim quo fit, ut habeati m justitiam si velit Secunda ergo plus potest ,

qua etiam fit, ut velit, de tantum velit, tantoque ardore diligat , ut carnis viauptatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat . Nec ille quidem parva erat, qua etiam demonstrata est potentia liberi arbitrii, quoniam sic adjuvabatur, ut sine hoc adjutorio in bono non maneret, sed hoc adiutorium si vellet des

reret. Haec autem tanto major est, ut parum

sit homini per illam reparare perditam libertatem , parum sit denique non posse sine illa vel apprehendere bonum , vel permanere in bono si velit , nisi etiam esticiatur ut velit . Tunc e go dederat homini Deus bonam voluntatem, in illa quippe eum fecerat, qui fecerat rectum. Dederat adjutorium, sine quo non posset in ea permanere si vellet, ut autem vellet in eiusa liquit libero arbitrio Posset ergo permanere vellet , quia dederat adjutorium per quod posset, sine quo non posset bonum perseveranter tenere quod velle . Sed quia nolit permandire, profecto ejus culpa est , cujus meritum fuisset, si permanere voluisset , sicut fecerunt Angeli sancti , qui cadentibus aliis per liberum arbiis trium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi se huius mansionis debitam mercedem recim pere

SEARCH

MENU NAVIGATION