장음표시 사용
42쪽
JUvENEs autem quod attinet, quem- Cap. I. admodum sanguis eorum jam Conversus sit in statum secundum, et absoluta sit ejus maturatio, et eX illo evaporatae
sint superfluitates humiditatis, quae putredinem necessario inducunt; iis quidem hic morbus non accidit, nisi uni
post alium ex iis : et id quidem in iis,
quorum sanguis qui est in vasis eorum, est vel abundanti humiditate; vel qualitate pravus, valde inflammatus: vel iis qui in pueritia eorum Variolis Correpti fuerant levioribus, in quibus non perfecta fuerat per has, sanguinis mutatio in statum secundum. Iis etiam accidunt, quibus calor est hebes, vel humiditas non copiosa : et iis qui in pueritia eorum variolis correpti fuerant debilioribus, quique Corpore sunt sicci, maCilenti, Calore hebeti, a quieto : quique, quum juven-
tuti S annos attigerant, regimine usi sunt, quo Corpus Carnosum firmumque evaderet ; vel regimine, sanguinem eorum cor
rumpente. 3 ΜS. L. confuse vox descripta est. Gr. verso
43쪽
44쪽
Qvo AD senes autem, non sit ut a ci- Cap. I. dat illis hic morbus nisi in statibus aeris pestilentialibus, putridis, malis, in quibus hic morbus vehementer abundat. Aer etenim putridus justam temperiem multo transgreditur, ad Calorem et humiditatem Sergens; et aer inflammatuS, impetus hujus morbi promoVet, Convertendo spiritum qui est in duobus cordis ventriculis, in temperiem propriam; deinde Convertit totum sanguinem qui est in arteriis, mediante Corde, in statum sibi similem. Er jam diximus de causa variolarum, sermone sufficienti brevi, Compendioso. Dicturi sumus adhuc, de Corporibus disepositis ad variolas et morbillos.
45쪽
Et luge at: pulmenta et potiones ex amylo, Polline, aqua, et melle. venisset Thesaur. Vienn.
46쪽
De corporibus ad variolas aptis et dy ossis : et de anni tempestatibus, in quibus abundant corpora ad variolas disposta. HAEC sunt in universum, humida,
et alba, et Carne repleta, beno Colorata, et temperata, et rubra: fusca etiam quando cum Carnis abundantia sint: et illa, in quibus abundant et saepius invadunt febres calidae et Continuae: et haemorrhagia narium praeci eo et ophthalmia, et pustulae albae, rubrae, et vesiculae Illa etiam quae multum Comedunt rerum dulcium, praecipue dactylorum et mellis, et ficuum, et uvarum; et omnis speciei rerum dulcium, in quibus est crassities et densitas, uti pulmentorum, et Faluge at; et abundant usu vini et lactiS.
48쪽
CORPORA autem macilenta, biliosa, Cap. II. calida, siccas talia ad morbillos magis quam variolas disposita sunt: et, si variolis Correpta fuerint, non fieri potest, quin sint numero paucae illorum variolae, distinctae invicem, debiles: vel e Conitra pravae maXime, numerosae, steriles, siccae, Cum putredine, et non Cum maturatione. CORPORA autem macilenta, sicca,
cum temperamenti frigiditate, nequaquam disposita sunt ad variolas et mor-hillos. Quodsi tamen variolis Correptasnt, in illis hae erunt paucae, debiles, moderatae, stabiles, tutae, cum febribus moderatis, levibus, stalia etenim corpora
has extingunt) a principio rei ad finem
usque. QUOAD anni tempestates, in quibus oriuntur variolae, et abundant, jam dicturus sum. Extrema porro sunt autumni, et veris initium, et quando per aestatem pluviae sunt ' intensae, crebrae, et
' Arah aliae alias consequentes.
49쪽
50쪽
venti australes fiant multi et continui; Cap. II. et quando hyems tepida est et austra-itS. QUANDO autem aestas fuerit valde Calida et sicca, et autumnus Calidus, siCCUs, et pluviae retardatae admodum, mombilli tunc celeriter invadunt eos, qui ad illos dispositi sunt; hi vero sunt homines, Calidis, macilentis, biliosis corporibuS. PERs EPE etiam haec mutantur, Causa regionum, et domiciliorum, et statuum in aere occultorum, quae illos morbos necessario inducunt et ad illos disponunt: unde fit ut in aliis etiam tempestatibus, oriantur. TunC igitur oportebit, ut summam adhibeas diligentiam Circa praeservationem ab his morbis statim atque videris illos incipere, atque in homines grassari, secundum ea quae in sequentihus memoraturi sumuS.