Johannis Nicolai ... Libri IV. de sepulchris hebraeorum : in quibus variorum populorum mores proponuntur, multa obscura loca enucleantur, usus approbantur & abusus rejiciuntur, genuina hebraeorum sepulcrorum forma ostenditur, illorumque ritus in illi

발행: 1706년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Dk SEPULCHRIS VARIARUM GENTIUM. r

mas, loco edito atque conspicuo sepulcrum sibi exstruxit, atque his literis inscripsit: SI CUI REGUM BABYLONlS POST ME FUTURORUM FUERIT PECUNIAE PENURIA, APERTO SEPULCHRO SUMITO QUANTUMCUNQUE LIBUERIT PECUNIAE, NE TAMEN, NISI IN D lGUERIT, ALIOQUI APERITO NON ENIM IN REM EJUS FUERIT. Floc

Sepulcrum tamdiu fuit immotum, dum regnum pervenit ad Darium. Is indignum esse ratus se neque uti quippiam his portis ideo autem non utebatur, quod supra caput ipsius transeuotis mortuus situs esiet) neque sumere pecunias repositas, eas quidem ipsum provocantes, reseravit monumentum, in quo non quidem pecunias invenit, sed literas ita di

centes: NISI PECUNIAE ESSES INEXPLEBILIS ET TURPIS LUCRI CUPIDUS, DEFUNCTORUM SEPULCRA NON APERUISSES.

IV. Sardanapali Sepulcrum habes descriptum apud Camerarium Hor. Subcis cent. I. c. 97. pag. 4SO. sq. quod ad Anchialeu fuisse prodit Aristobulus apud Strabonem lib. XIV. dc lapideam imaginem hominis conserentis deXtrae manus digitos acii crepitum digitis editurus esset, hoc modo: Literis Assyriis, ut ibidem tradit Strabo haec Monumento Sardanapali inscripta

F. Anchialen 2 Tarsum una die aedificavit. Tu autem hospes, ede, bibe, lude : catera enim ne hujus sunt difna. Crepitationem intelligit digitorum. Postrema Inscriptionis verba apud Sundam eXplicantur hoc modo: ώς τάγε τὰ ςκ A-

tera humana ne hujus quidem digitorum videlicet crepitationis sunt digna. Insistebat enim , ut ibi notat Suidas, monumento simulacrum, manibus supra caput tensis velut concrepitantibus digitis. Ita intelligi debet hic gestus tendentis manuS supra caput, non Ut fieret manuum complosio, sed ut tribus digitis erectis crepitatio ederetur, medio in pollicem incumbente de feriente indicem eXstautem, ad significandum contemtum, ut monet Andreaa Schottuo. Eandem Inscriptio

102쪽

nem paulo aliter Arrian s recenset Verbis his, quae leguntur

V. Hoc Epicedium Sardanapalus ipse sibi composuit, ut ait Diodorus, & successoribus SEPULCHRO suo post mortem inscribendum mandavit: quod e lingua Barbarica Graecus aliquis transtulit. Athen. lib. XI 1. hanc Epigraphen ex Clitarcho refert. Choerilus Poeta ut eX Strabone colligas in Sardanapali Epitaphium verssibus expressit. Apud eundem Geo a-phum hi versus hodie leguntur, quos eX Chrysippo protulit:

Id est:

Cum te mortalem noris, praesentibus exple Deliciis animum : post mortem nulla voluptas e Namque 2 ego, cinis ecce, Nini rex maximus olim Haec habeo, qua edi, quaque exsaturata libido

Hausit: at illa jacent multa, ct praeclara relicta. Illa Epitaphii verba, Ταυτ' ίχω, οσσ' ἔφαγον, Philosophi tum Stoici, tum οἱ cM MAπάτυ, deriserunt. Cicero lib. 2. de Fimb. Corporis autem voluptas, inquit, si etiam praeterita delectat, non intelligo cur Aristoteles Sardanapali Epigramma tantopere

derideat, in quo ille Rex Assyriae glorietur, se omneis secum libidinum voluptates abstulisse. Idem, Tuscul. Uuast. lib. s. Sardanapali opulentissimi Assyriae Regis error agnoscitur, qui incidi jussit in busto, Haec habeo, quae edi, dcc. Quid aliud, inquit, Aristoteles, in bovis, non in Regis SEPULCHRO inscriberes 3 haec habere se mortuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat, quam fruebatur.

VI. Pro

103쪽

Dst SEPULCHRIS UARIARUM GENTIUM. 3

VI. Pro ori Sepulcro commendat Barnab. Brassen. de regno Perssico Frein hemius in Curi. IO. I. 3o. Quo mortis genere diem suum obierit Cyrus non convenit inter AttistoreS, ut prolixe monent Matth. Theatr. histor. dc Cluver. Epitom. hist. in Oro. Cui parti nos addicamus, non satis videmus. Xenophontis in ista re auctoritatem elevavit pridem Joh. Bebm Chronol. Agastinae dec. 2. ob . I. f. 236. seq. AC Sepulcri quanquam manifestissima vestigia non praebent tutum argumentum pro morte, ex causis naturalibus, contracta. Quia potuit cadaver e Scythia vel furto relatum, vel pecunia redemtum esse. Potest

funus imaginarium factum fuisse, ad velandam tantae cladis turpitudinem, cl. Friderio. Mulier. Profess. quondam Gisens asierit, cui opinioni non adstipulamur, quippe ex testimoniis claris Scriptorum, Cyrum in Sepulcro conditum fuisse. Nam Alexander Magnus in Pasargadas veniens Cori Sepulchrum in

hortis vidit: in quod Aristobulus jussu Regis introiit, seque

vidisse ait κλίνην , κ, τ πεζω συν -πωμασι, κ1 πυελον χρυσῆν, s ἐσθῆτα πολλην, κο μονΤε λιθοκολλ=βον, i. C. teritum auis reum ct mensam cum poculis aureumque alveum, vestem plurimam ac mundum gemmis ornatum. Testatur hoc Arrian. lib.

VI. de expedit. Alexandr. pag. m. 43 '. seq. edit. A el. I 668. curante Nicolao Blancardo: cujus locum eX interpretatione Bonavent. Vulcan. Brug. recensebimus: Esse enim, inquit, Arrianus, apud Pasargadas in hortis regiis Cyri Sepulcrum , ct circum id, lucum omnis generis arboribus consitum, aquisque irriguum atque alto gramine hortum ipsum refertum esse: Sepulcrum ipsum ab ima parte saxo quadrato structum, quadrangularem formam prae se ferre. In editiore parte aedicu- Iam esse lapideo fornice contectam portulamque habere, quae in eam ducat, ita angustam ut aegerrime unus aliquis, neque is magnae staturae, ingredi possit. In aedicula solium aureumesie positum, in quo Cyri corpus conditum servatur: ubi observandum, quod Graeci λον χρυ se praeferant, quae Curtio praeeunte mutavimus, solium aureum. Principio decimi: corona aurea imposita amiculo, cui adseueverat ipse, solium , in quo corpus jacebat , velavit. Idem de loculo AleXandri cap. X. Egyptii Chaldaique purgavere corpus , repletumque est odoribus

104쪽

1ensii Plinius lib. XX xv. cap. XII. Uuin ct defunctos sest mnlii sctilibus μliis condi maluere. Et Eurus de Cleopatra lib. I v. cap. XI. In disserto odoribus soli , juxta suum se collocavit Antonium. Solium arcula erat, aut loculus, ubi defunctorum corpora condebantur. Amanus paulo post, is μωω-ὐ κλίνης η- λειτο , ὴ το σωμα ζ Κυρου ἔπουσα. Unde Hennius ελον eXponit λάρνομα. Suidas vero Θμην interpretatur.

E quibus cssicitur, falli interpretem, qui hic & septenis sequentibus locis τ πυελον Arnam reddit, quasi is genti mos fuerit, ut cineres reliquiaeque Corporum crematorum in urnis reponerentur. At ea consuetudo Romanorum, non Persarum fuit, aut Gracorum, qui suorum cadavera non comburebant.

Unde in funere Poppaeae velut insolens notat Tacitus Anniat. bb. XvI. Corpus non igni abolitum ut Romanus mos , sed Regum externorum consuetudine, differtum odoribus conditur, tumuloque Diiorum infertur. De Persis autem dc e gyptiis Herodot. lib. III. refert, quod non cremarint, sed melle circumlitos mortuos condierint. Solium igitur Cyri ita exstructum , ut quadraret dc magnitudini corporis responderet, quod de loculo Alexandri Diodor. Sicul. tradit lib. XVI II. neque urna aptari potest. VII. In descriptione Sepulcri Cyri pergit Arrianus: lecticam solio adstare, cujus pedes ex solido auro fabrefaehi sint, hanc tapetis Babyloniis stratam, stragulis purpureis substratis: lecticae candyn regiam aliasque vestes Babylonii operis

impositas esse. Quaeritur autem num addendum sit purpura insertis. Non enim dicit τάπητος Βαζυλωνια, sed ἐπιζλημάτων Βασυλωνίων. At ἐπ ύλημα, notat insertam in sine vestis purpu-Tam. Hefchius λωμα interpretatur. Quare tapetia illa Babylonica fuere insertitia sive Nam ut quaedam intexi& immitti & insui vestibus dicebantur, ita&inseri decantatissi

mum est. Plutarchus Caton. Majoν. habet is λημα π ποικίλων Βια-

ωνιον quod fuit stragula Babylonico opere acu picta. Quid per

κα -οις Arrianus intelligat' docte ostendit Blancard in annot. ad h. l. cx Hebchio. Notanter addit Arrianus Candyn, quae vox Persica est, quam retinuit interpres, per tunicam redis dere licebit. Imperite autem a quibusdam Vertitur per cidaram , nam ea capitis tegumentum fuit. Nos Curtii verbo ami

culum

105쪽

De SEPULCHRIS VARIARUM GENTIUM. s

culum reddimus, haut nescii vestem superiorem plerumque significare. Pari ratione ut apud Graecos tunica π dicebatur, quae pallio suberat, supra interulam sumebatur ;ita & Persae CANDYN ex humeris suspendebant, ut medio estet loco inter subuculam & pallam, quae supra omnia Vestimenta injiciebatur. VIII. Haec & alia reperta sunt, quae ad alium locum dita ferimus, modo hic addentes, quod in medio lecticae solium corpus Cyri continens fuerit. Esse praeterea intra ambitum in ipso ad Sepulchrum ascensu eXiguam quandam aediculam, Magis exstructam, qui quidem Sepulchrum custodiebant, jam inde a Cambyse Cyri filio custodiae munere a patribus in filios transmisio. Atque his quidem ovis in singulos dies a rege dabatur vinique & farinae certus modus: singulis etiam mensibus equus unus, quem Cyro sacrificarent. Titulus Sepulcri Persicis literis inscriptus hoc significabat: si ANΘΡΩ

O MORTALIS, CYRUS EGO SUM CAMBYSIS F. QUI PERSIS REGNUM CONSTITUI , ASIAE UE IMPERAVI, ITA UE NE MEO MONUMENTO

INUIDEAS. Confer. huc annotat. Nicolai Blancardi pag. m. 438, qui ex Plutarcho quoque aliam ἐπιγροφ recitavit in vi ta Alexandri, quam Aristobulus quoque retulit his verbis: n

QUIS UIS ES . ET UNDECUM UE VENISTI NAM VENTURUM NOVI) EGO CYRUS SUM, QUI PERSIS IMPERIUM AC ISIVI, ET REX ASLE FUI, NE IGITUR MIHI MONUMENTUM

INVIDEAS. Onesicritus tradidit, turrim fuisse δεκα γον , in supremo autem tabulato jacuisse Orum cum hac Graeca Inscriptione Persicis literis exarata r

Id est:

106쪽

76 IO. NICO LAI TRACTATUS

Cyrus ego Rex olim regum conditus hic sum.

De Darii Sepulcro pauca habet Strabo ob. XV. Geograph. IX. Celebratur in Asia quoque Halyattis patris Croesi Sepulchrum splendidum & superbum a Croeso parenti eX structum: vid. Angi. Johann. Marsham. Can. Chron. pag. m. 6O .edit. Lips. 1676. quod ab Herodoto libr. I. Clio, cast. XCI II. ClC-ganter descriptum reperimus. Verba Herodoti ab Henrico Stephano recognita fol. m. C. edit. I 6I8. ita sonant: Ibi est A . attis Croessi parentis Sepulchrum, cujus basis e grandioribus

est lapidibus: reliqua Sepulchri pars, aggestio est terrae. Quod

Sepulchrum construxisse feruntur homines emptitii atque operarii, & una cum his adjuvantes ancillae. Ceterum ad nostram usque aetatem in summo tumulo quinque termini stabant, quibus literae insculptae indicant, quae singuli elaborarint' apparebatque eX mensura, ancillarum opus esse maximum. Sepulchri hujus ambitus stadiorum est sex & duorum jugerum, latitudo jugerum tredecim: cons. Nicol. Llo . Diactionar. Geograph. pag. m. 83. edit. Genev. EX his 1atis elucet, quam magnificum fuerit Sepulcrum. Nec minus celebre est Hephaestionis Ecbatanis Sepulcrum, de quo Iustin. 12. I 2.

X. Mausoli Sepulcrum in Caria ab Artemisia exstruetiim magnis extollitur laudibus, ita ut inter septem miracula mu di relatum. Defuncto enim marito Mausolo, uxor Artemisia molita est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae causa Sepulchrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter VII. miracula vel spectacula omnium terrarum. Videantur Scriptores gravissimi de hoc Sepulchro dis serentes, omnes uno quasi ore profitebuntur, illud stupenda elegantia formatum fuisse. Audiamus Balthas Bonifac. Rhodiis. in hi tor. Ludicra tib. III. cap. XXXVI L. Pag. m. 88. edit. Bruxez I 6s6. loquentena : Caeterum ad Artemisiam revertor, qua carissimo conjuga Sepulchrum mirandum excitavit, de quo quacunque opere 2 sumptu magnificentissima censierentur. Mausolea diacta sient. Erat aatem Mausoleum Artemisium quadrata moles e marmore fulgidissimo, in circuitu pedes quadringentos ct undecim habens, quae quinque 2 viginIi cubitis aurigebatur in altitudinem,

ct columnis triginta sex circumcingebatur, undique satuis nobilis.

107쪽

De SEPULCHRIS VARIARUM GENTIUM. 77

simis referta, in cuIus apice erat quadriga marmorea Regem Uehens. Coia r. huc annot. Henric. Sulmuth. ad Guidonis Pancarosis rerum memorabilium librum Trit. XXXI I. pag. m. IO9. edit. Francos 166o. Adstipulatur his Nicol. Llydius in Distionar. Geograph. pag. m. 626. edit. Geneν. Eduard Simon in Chromo. Cathoc pari. Iv. fol. m. Il2. edit. Oxon. miruP. VO. archit. pag. 29 O. Unde Martiat. epigr. I. in amphitheatr. C ar. Aere nec Vacuo pendentia Mausolea Laudibus immodicis Cares in astra ferant:

id est, Nec Cares suum Mausoleum velut in aere suspensum supra aerem & aetherem CX tollant. Propter altitudinem operis pendentia Mausolea dicuntur; Quippe hujus, uti paulo ante diximus, altitudo sublata erat moles, Vel quia concamerata erat, vel quia columnis impendebat, vel ob nobilem illam quadrigam marmoream a Pythi summo pyramidis cacumini impositam, quae Velut in aere pendere, dc suspensis alis& equis volare videbatur. Copiosius Mausoleum depinxit Plin.

M. XXXVI. c. v. plures passim mentionem fecere. Cicer. Tu cul. 3. Strab. lib. XIV. Herodot. ob. VI Gest. tib. X. I 8. Vaher. Maxim. lib. IV. c. 6. Cassiodor. Antipat. tib. I. U. Grac. alii. De

Arati Sepulcro in Cilicia, vid. Mela I. Geograph. I 3. pag. 38. De incolis initin, vid. B. Gier. de luctu febr. cap. V I. pag. m. IOI.

CAPUT XI.

De Sepulchris in As ica.

I. X Taria etiam celeberrima Sepulcra in Africa reperiri eXtra omnem dubitationis aleam ponimus. In AE ypto apud Memphim SEPULCRA Chovis & Chephrems in Pyramidibus demonstrantur apud Herodot bb. 2. fol. m. 13 . cost. 124. I 27. qui eVolvatur, & statim pyramidum splendor dc magnificentia, sub quibus Reges sepulti, patebit. Has proprio

nomine AEgyptii appellabant rus σου ADC E

rantque moles maximae, sive lapideae strues ita erectae ut e lato in acutum mira altitudine tenderent: dictae ab ipsa fi-

108쪽

gura, quae flammam imitatur igneam, πυρ enim Graecis ignis est; unde dc pyramis. Ignem certe pyramidis formam habeare, Plato testatur: propterea quod cum in imo latus sit circa materiem dc fomentum, quo pascitur , in acutam flammam, quae caelum spectat, desinit. Nam per basin, materia concreta significatur; per reliquum corpus, materia jam ad formam recipiendam parata Sc quasi fermentata: per punctum ipsa informis & simplicissima substantia, ut es apud Pleiarium lib. LX. Hierogl ph. Tam altae Vero in AEgypto Pyramides fuisse traduntur, ut magna omnium admiratio fuerit, qua ratione in tantam altitudinem subvecta sint caementa. Ideoque Martialis eas pro miraculis habet: Barbara Pyramidum Hleat miracula Memphis, Epigr. I. Herodot. lib. II. octo plethrorum, h. e. octogenum ait pedum. Diodor. Sicul. lib. I. paulo amplius seXcentorum. Strabo lib. XVO. ςαδιαίας. ait, singulas, h. e. singulas pyramides singula stadia altas. Stadium autem, ut Columella& Plinius docent, continet pedes sexcentos viginti quinque. Plinius altitudinem non exprimit. Melaad quatuor jugera in altitudinem erigi assii mat. Solinus prodigiose 'ramides, inquit, turres sunt in AEgypto fastigiatae

ultra excelsitatem omnem, quae fieri manu possit. Itaque mensuram umbrarum egressae, nullas habent umbras. Epigrammatar. Graec. lib. IV. epigr. τας ὀν Mέμφει πυ, πο τιαως, ait illas sidera contingere: cons. Ammian. Marcell. lib. 22. Casedor. form. IS. lib. VI I. Auson. Edyl. III. ΙΙ. Cur autem AEgyptiorum Reges Pyramides exstruxerint, variae dantur rationeS. Ioseph. bb. 2. c. s. inter ταλαιπω-

ώοις Israelitarum in AEgypto, dicit illos in exstruendis Pyramidibus laborasse. Israelitae quidem regnante Nilocre, juxta Marssamium, habitabant in Goghen; in servitutem autem non sunt redacti ante adventum Pallorum: post tempus illud nullae exstructae sunt Pyramides, nisi aevo longe inseriore in Moeridis insula , aut Labyrintho. Alii ineptissime existimarunt,

rea regia frumentaria extructa a Ioseph Patriarcha; nomenque GD T πυρῆ, non deducunt, uti Auctor Eumolog. Stephan. & Gregor. Nat lancen. cujus Verba adduxit Baiathas. Bonifac. Rhodigin. lib. III. Histor. ludicr. CV. XXXVI. pag.

109쪽

Dst SEPULCARIS VARIARUM GENTIUM.

m. 88. edit. Eruxesi. quam Opinionem refutatam habes in notis Henric. Salmul. ad Guid. Pancirril. pag. m. Io . Alii alias

addunt rationes, inter quas & haec est , qua asseritur, Reges AEgyptios primum excogitasse id genus aedificii ad stuliam ostentationem in pecuniis erogandis: sive ne pecuniam staccessoribus praeter modum relinquendo, insidiandi sibi caulam praeberent: sive ne plebs octo torperet. Plin. lib. XXXVI. cap. I 2. Chassan. in catalog. glor. Mund. pari. Iz. consid. 7 , quamquam& alia hujus rei pollit dari ratio, ut scit. sub tam regio & admirabili aedificio terra conditi, immortalitatis famam consequerentur. AEgyptii enim primi putantur scribente Herodot. libet. c. I 23. qui animam hominis immortalem esse dixerint &docuerint ejus transmigrationem in alia animalia terrestria, marina, volucria, ruisusque in corpus humanum intra 3ooo. annos fieri. Hinc tantum condiendi cadaveris studium, tantatae in struendis repositoriis impenta. Unde Diodor. Sicul. lib. 1.

scribit de illis: De structura domuum minus sunt solliciti, in Sepulcris vero omnem superant magnificentiam. Sane Regum Sepulcris Pyramides fuisse superpositas eS illo Lueahi colligitur,

suum Ptolomaeorum manes seriemque pudendam ramides claudant. Nec vero ob temporis duntaXat perpetuitatem , aut nominis

immortalitatem, ut diximus; sed vel ideo magnifica Regum Sepulcra AEgyptios sub ingentibus Pyramidibus fecisse Pierius

lib. 6o. Hieroglyph. existimat , ut testarentur, corpore soluto& corrupto animam superesse, dcc. III. De Pyramidibus summa magnificentia erectis legatur Athanas xircher. ct f. VI I I. fol. m. 292. seq. qui eX Herodoto , Diodoro, Strabone, Plinio, Petro Bellonio, Marco Grimano, Petro de Valla plurima testimonia retulit, quae testantur de illarum splendore, quae adducere supervacaneum existimamus; sed

in id incumbimus, ut probemus Reges AEgyptiorum sub his

reconditos fuisse. Hic testem oculatum eX Radeevilio adducimus, qui fol. 16 I. histor. Itin. expresse scribit: intrinsecus habet artificiosos ct peramplos gradus, quibus aeque ac extrinsecus ad ipsam Que summitatem adscenditur; habet ct concamerationes, quarum duae majores, una super alteram erecta, qua SE PUL

CHRA

110쪽

CHRA Regum e Ruti continebant: in inferiori extat etiam hodie SEPULCHRUM siatis magnum , in quo corpus aliquod fuit repotum. Confirmat hoc Tito Livio Burattini, referentenrchero in Oedip. 'pt. fol. m. 3Oy. edit. Roman. his verbis :Da questi Piramidi sino a quelle di Geta, che sono . circa dieci miis glia Italiane poste verso Tramontana, era gia la famosissima Citta di Memst, ct hora ancora hono b SEPOLCRI desii antichi Egiptii, volgarmente chiamati te sumie. Sei questi SEPOL CRΙ qui sura hὸ disgnato, con Parena am intorno, che cavanodalia bocca quando vuliano entrare. Ichnographiam cryptarum& Pyramidum circa Memphim nobis eXhibetis q. xircher. fol. m. 4O3. Synt m. XI II. eX delineatione Burratini Regis Poloniae architem, quam citato loco evolvere licet.

IV. In Labyrintho AEgyptiaco SEPULCRA Regum aliquot reperiuntur, Uti Strabo XVO Geograph. 662. seq. pag. 697. seq. testatur. Hunc describit Herodot. lib. 2. Lu-rerp. CXLVIII. fol. m. 147. CHUS Verba CX interpyetatione haec sunt: Regnantibus in Enpto duodecim Regibus, pia

citum est eis aliquod relinquere commune omnibus monumentum, ex

placito fecerunt Lab rinthum paulo Iupra Moeridis stagnum,

maxime urbem verseus qua dicitur Crocodilorum, ana elo asspexi

fama majorem. Ubi in his verbis Herodoti obiervandum csie putamus, quo architecto usi fuerint, quippe probabile non est, ipsis Regibus directoribus hoc ingens opus consectum. Architectum ergo hujus Labyrinthi nobis sistit Pompon. Mela lib. i. 9. qui in haec erumpit verba: Nammelichi opus Labyrinis

thus domos ter mille, ct regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore exjtructus ac tetitus, unum in se descensum habet, intus pene innumerabiles vias, &c. Porro eundem Labyrinthum asserit paulo supra Moeridis stagnum fuiste, quod Ptolemaeo palus ingens a Memphi 72. m. vid. Nicol. Llo d. Dictionari Geograph. pag. m. 6FI. edit. GeneP. Situm optime descripsit Nexhibuit Athanas Drcher. in Oedip. 'pi. Additur Versus urbem Crocodilorum, quae in Nomo xv. dicta Crocodipoli

tes. Coptice TSBIPAIcDουxl, quia in hac urbe Crocodi

lorum cultus viguit. Arsionem hanc quoque civitatem diistam ex Strabone ostendit citatus Athanas Drcher. fol. m. 3F. θη-

SEARCH

MENU NAVIGATION