Johannis Nicolai ... Libri IV. de sepulchris hebraeorum : in quibus variorum populorum mores proponuntur, multa obscura loca enucleantur, usus approbantur & abusus rejiciuntur, genuina hebraeorum sepulcrorum forma ostenditur, illorumque ritus in illi

발행: 1706년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

De SEPULCHRIS UARIARUM GENTIUM. s

ante ex Dιodoro Sicolo Tecensitum : confer. D. sepultur. veterum pag. m. 86. edit. mitteb. I 66o.

III. Alius quoque mos in Sepultura defunctorum a Persis

observatur, quem recenset Hieronymus apud Gyraldum pag. m. 3O7. Persas, ait, non prius ca Pera humare, quam aut ab alite aut a cane traheremtur. Idem dc Procopius lib. I. de heli. Persico. Hiscet adde Theodoretum Sermone de Legib. Barnab. Brisson. lib..

I. de regno' Persar. 283. Agathius in secundo historiarum cum de Sepultura ageret Memertoes Persarum Regis viri strenuis li- mi: Tunc, inquit, in destinatum locum solum nudumquc cadaver Regis mortui reliquerunt, canibus simul dc avibus c-jusmodique caeteris carnivoris obscenisque animantibus vorandum: quandoquidem hunc Persa servant sepeliendi ritum , ut nudata a canibus Jc feris ossa, per campos dispersa maneant: neque enim aut urna condere, aut terra obruere defunctorum corpora fas est Persis. Lucianus tamen scribit Persias sepeliri, non cremari, Uti apud Graecos moris, quia ignis Deus illorum, quem colunt, dc propterea nefas illis videtur Deum hominum cadavera depasci. od autem Persa ignem Deum arbitrati fuerint, testes plurimi Scriptores sunt. Cornelius a Lapide Commentar. in Σ. Maccabaeor. cap. I. de hoc ignis cultu hunc in modum scribit Persae ignem colebant ut Deum, teste Barnab. Erisson. lib. 2. de regn. Persar. Erudita quoque de hoc ritu David e traeus in regulis vita pag. 13f. habet. Unde apud Plutarchum iu vita Arta xerxis dc in vita Alexandri, Orimassa ab 'iu extat. Adde Brentium in Comment. in cap. V I. Levit. R. Mos Maimon. in More Nevoch. bb. 3. c. XXX. a Chaldaeis Persas hunc ritum accepisse pertendit. Cum eo facit Iohann. Selden. Θntag. Σ. de Diis Syr. cap. 8. vid. annot. B er. in h. l. cons. Iustin. lio. X. histor. Curt. lib. 3. 2 4. Strabo lib. XV. Geogr. Procop. lib. I. Perse. Balthas Bonifac. Rhodigini histor. ludic. lib. xv I. cap. m. pag. m. 479. 48O. Edit. Eruxest. 163 6. qui fuse.

82쪽

De Sepultura it Egyptiorum, Sepulturaeque

ritibus. I. V Iarios sepeliendi ritus apud AEgyptios in usu fuisse te-V stantur Scriptores probati. Diodorus Siculus lib. I. Bibliothec. hist. Regum Sepulturam describens in haec erumpit verba: Cum Regum AEgyptiorum aliquis vita decessit, illum omnes communi luctu deflent dcc. Interea quae ad pompam faciunt, comparant. Postremo vero die cadaver in arca repositum, ante Sepulchri aditum collocant, libellumque de Regis rebus gestis brevem recitant, tum si qui sunt, qui velint, Regem vituperant. Si igitur vitia virtutes superant, indignum Sepultura existimant. Quare factum est, ut AEgyptiorum Reges quidam indigni habiti sunt, ut Sepulturae honore honestarentur. . Haec de Sepultura Regum AEgyptiorum : cons. Alexander ab Alexandr. lib. 3. Genial. Dier. c. 7. II. Privatorum vero dc popularium Sepulturam Diodorus Siculus quoque describit multis verbis, quae recensuit oraiadus in bbr. de vario sepel. ritu cap. XV II. pag. m. 368. edit. --- sad. Composito enim cadavere dc uncto & bene curato tradebant cognatis, ita singulis ejus partibus etiam superciliorum palpebrarumque pilis integre servatis , ut omnis corporis species, dormientis more integra perduraret. Antequam sepeliretur corpus, scribit ex probatis Auctoribus Athanasius urcher. in Oedip. . A 1ptiaco Tom. I. fol. m. 124. edit. Rom. praedicebatur a cognatis tum judicibus, tum defuncti amicis, Sepulturae dies, asserentes, illum mortuum paludem transiturum. Consentit hic oraldus i. c. asserens : Mortuum Acherusiam paludem, quam & Stygem quidam nuncupant, transiturum eXistimant, quam prope Memphim esse Auctores prodiderunt: vid. Plato in Phadone fol. 4oo. Adde Robert. Stephan. in Lexic. Ais

lexandrum ab Alexandro lib. III. Geniat. Dier. cap. VII. Sutae in Lexic. Hanc rem CX Seneca aliter Servius recitat: ait enim:

circa SIenem locum esse, quem in Iptu P0las vocant, apud quem

83쪽

Dn SEPULCHRIS UARIARUM GENTIUM. s

patus est Syx, quod tristitiam transeuntibus gignat, limosa ct papyris referta : ultra quam brevis est insula, quae Abatos appellata est, quod sit inaccessa, cujus dc Poeta Lucanus meminit:

Hic Abatos quam noura vocat veneranda vetustas.

III. Lubet hoc loco Senecae verba, ex quo Servius sua habet, adducere, quae lib. IV. Uuast. Naturai. pag. 724. leguntur his expressis verbis: Phlia insula est aspera dc undique praerupta: duobus in unum coituris amnibus cingitur, qui Nilo mutantur dc ejus nomen ferunt. Urbem totam complectitur. Hanc Nilus magnus magis, quam Violentus, egressus AEthiopiam, arenasque, per quas iter ad commercia Indici maris est, praeterlabitur. Excipiunt eum cataractae, nobilis insigni spectaculo locus. Ibi per arduas excisasque pluribus locis rupes Nilus insurgit, vires suas concitat: frangitur enim occurrentibus saxis, dc per angusta eluctatus, ubi unque vincit, aut vincitur, fluctuat: dc illic excitatis primum aquis, quas sine tumultu leni alveo duXerat violentus dc torrens per malignos

transsitus prosilit, dissimilis sibi: quippe ad id lutosus ic turbidus fluit. At ubi scopulos verberavit, spumat: dc illi non eX natura sua, sed ex injuria loci color est. Tandemque cluctatus obstantia in vastam altitudinem subito destitutus cadit cum ingenti circumjacentium regionum strepitu. Quem perferre gens ibi a Persis collocata non potuit, obtusis assiduo fragore auribus , dc ob hoc sedibus ad quietiora translatis - Primum incrementum Nili circa insulam, quam modo retuli, Philas nascitur. Exiguo ab hac spatio petra dividitur, α- βατον Graeci vocant: nec illam ulli, nis1 antistites calcant: iIla primum saxa auctum fluminis sentiunt. Confirmant hoc

Ptol. ct Heliodor. Lucanus lib. X. Beli. Pharsalic. Plin. v. 9. Sen. t. Eu. 4. 2. cons Nicol. LAId. Dicitisnar. Geograph. pag. m. 78 I. edit. Genev. Strab. lib. XV II. Geograph. IV. Notanter etiam a Seneca Insula Abatos vocatur, cujus meminit Nicol. Llyd. in Diction. Geograph. pag. inquiens:

Abatos Insula in 'pti, in palude Memphitica, sic dicta quod inaccesa, limi dc papyri copia olim celeberrima. Iohannes Sulpicius Verulanus sic ad Lucan. locum Commentatur: Abaton

insula ad quam ob limi dc papyri copiam accessus est dissicit limus, dc ideo inaccessibilis interpretatur. Ommbonus Mncena

tinus

84쪽

s6 JO. NICO LAI TRACTAT Us

tinus iis gemina tiadit , inquiens : Cum ad Cataduppam perveneris locum haut procul ab AEgypto Abatonat avum lota cum magno fragore permeanS, Unde nomen accepit quasi inaccessibilis tum primum te sentire incipit AEgyptus ex Cataduppo. Robert. Stephan. Abatos infula in palude Memphitica, sic dicta , quod ad illam di cilis sit accesus. U. Lectum quoque est , quod cadavera ad alteram regionem tranSferant. Transmisia vero palude, adstant judices amplius quadraginta in hemicyclo praeparato, trahiturque navis, quae ab illis Θάω dicta eit, ad hoc opus ab illis comparata. Eam vero navim nauta, qui ab ipsiis Charon nuncupatur, regere dicitur, cui pro naulo danacen solvere consueverunt. Βάρυις quoque VOX ab Herodoto lib. O. c. 96. fol. I 24. adducitur: l-τ βαο ν. Laurentius Valla transfert, protinus meat & trahit barim. Hoc vero nomen non uni inditum reperitur. MOX enim civitatem signi- sidat, teste Strabone bb. VI. Geograph. pag. 176. MOX montem, judicio Nicol. Damascen. lib. 96. Ioseph. citante lib. I . Antiq. c. I v. Mox domus in modum turrium aedificataS, Hieronym. in cap.

vii 1. Oseae. Uerum hoc loco AEgyptii navem indicant, qua vehunt cadavera AEgyptiaca ad Sepulcrum. Nostri feretrum

appellant inquit Gesnerus in Mithridate diversarum linguarum pag. V. voce in viii. Hoc sensu usurpatum hoc nomen reperimus apud Propertium lib. m. Eleg. X. Postet ab hoc forsan Germanicum deduci tobren Tah et Carte ruin reliquum ritum Gentiles quoque usurparunt, qui putarunt Charontem esse nautam animarum, de quo plura diXimus in Tr. nostr. de Theolog. Gentil. ex Sacra Scriptura , ct in Tr. de luctu Graecorum : cui pro portorio naulum dabant, hoc loco danace dicitur. Danace enim nummi nomen est, quem olim dabant mortuis, unaque cum iis sepeliebant, quo Acherusiam paludem transire possent naulo portitori dato: vid. celeb. Ioh. Faesin animadversionib. ad Gyrald. pag. m. 377. edit. Hel ad. Qui quoque alios ritus AEgyptiorum in Sepultura observatos adduxit, quos hic adducere supersedemus, ne longiores simus nauseam Lechori creemus. Evolvatur cit. Auctor pag. 369. 37o. 378. M. AEgyptii condire mortuos soliti fuerunt, ut domi eos servarent, Cicer. lib. 2. Tusc. Ous. testatur: cons. Die ter.

CAPUT

85쪽

De SEΡULCHRIS UARIARUM GENTIUM. πCAPUT VI.

I. v Tarios Sepulturae ritus AEthiopes habuisse ex Scriptori-V bus satis patet, quos in hoc capite in medium proferre operae pretium esse auXimus. De AEthiopibus ergo prodiderunt Diodori Sicul. Bibliothec. 3. I. L 72. dc Strabo lib. XVII.

Geograph. pag. 689. quod mortuos alii in flumen praecipitent. Alii quidem , ait Siculus, defundios in suminibus abysciunt,

elementum optimum Sepulchrum arbitrantes. Hos Sextus Philosophus lib. 3. ἰχθυοφάγους vocat, hoc est, Ut quidam Verterunt, Piscedulos, idque ea ratione ab ipsis fieri prodit, ut apiscibus cadavera vorentur, quod piscibus ii victitent: vid. lib. m. Pyrrhonic. Hypothes cap. XIV. Hos Strabo lib. cit. sic describit: Ichthyophagorum regio mari vicina est. Vescuntur piscibus tum ipsi, tum eorum pecora ct aquas pluvias e puteis fusis haustas potant , pecorum carnes piscibus praeferunt. Domos ex ossibus cetorum ct ostreorum conchis magna ex parte faciunt: nam trabium stfulcrorum ustum costa praseant, portas maxillae, vertebris fiunt mor- raria , in quibus pisces tundunt ad Solem assatos, postea ex his panem conficiunt, frumenti paululum admiscentes -- psces partim in furnis asseant, partim crudos edunt. ΙΙ. Alii sunt e thiopes, qui vitreis vasis conclusos mortuos suos conservant, ut nepotibus & posteris eorum sint notae effigies, idcirco eorum saepe sint memores. Herodotus tamen lib. III. Thalia cap. XXI v. rem ita eXplicat: Posteaquam , inquit, AEthiopes , qui Macrobii dicuntur, mortuum aresecerunt, totum gypso induunt, picturaque eXornant, & ejus, quoad fieri potest, essigiem repraesentant; dein Sepulcrum ei ex vitro, quod apud illos abundatic passim effoditur, circumdant , in cujus medio defunctus interlucet, nihilque foeditatis, vel tetri odoris exhibet, sed omnia pene vivo assimilis. Sepulchrum hoc ipsum propinqui per annum intra aedes ser-Vant, omniumque illi rerum primitias offerunt; anno VeroeXacto esserunt, extraque urbem statuunt. Haec Herodotus :H con

86쪽

18 JO. NICO LAI TRACTAT Us

confer. Matth. Zimmerman. Florileg. Philolog. edit. Misen. I 687. pag. m. 717. Ubi tamen notandum, quod Macrobii Vocentur

ob longaevam vitam , uti Seneca lib. 3. de fra ait: AEthiopes alii ob longissimum vitae spatium Macrobii appellantur. Haec verba stus Lipsius ita illustrat: Macrobii essent Latinis longaevi ,

habitant Africam ad Australe mare. Laurentius Valla in versione Herodoti fol. CLXX. MM ροσιοι interpretatur longaevi.

III. Cur autem AEthiopes defunctos in essigie gypsata formarint, ratio reddi potest, quoniam gypsus celerrimc coit & siccatur, prout ait Plin. lib. XXVI. cap. XXIV. Non negamus

quidem ex alia quoque materia essigies compositas fuiste defunctorum, ut horum intuitu in memoriam sibi formas majorum revocare possint : Testatur enim Diodor. Sicul. lib. II. Bibliothec. histor. cap. V. de AEthiopibus, quod eorum imagines ex argento dc fictilibus essingantur; ditiorum quidem ex argento, tenuioris autem fortunae hominum ex fictilibus, vel

ut Gyraldus loquitur Dpso dc polline marmoreo. Apud Diium

Armic. de errore profanar. religion. egregius locus reperitur: Uuia dolor, inquit, ex orbitate veniens nullis solatiis mitigabatur , imaginem Uus ex gypso plastico opere perfecit. Herodotus lib.

g. citato de AEthiopibus imagines ex gypso fictas pariter edisserit. Quale genus emgierum omnium primus Lysistratus Sicyonius frater Lysippi invenit, uti Plin. tradit tib. XXXV.

cap. XII. dc CX eo fonston. in Thaumalograph. clari IV. cap. XVI. IV. In vasculis vitreis suos solitos fuisse AEthiopes defunctos condere testimonia vetustilJima probant, quae nobis sunt obvia. Herodot. loc. citato expressis verbis ostendit, inquiens: Post hanc ad extremum inspeXere eorum Sepulcra, quae dicuntur ex viti 6 facta&constructa, hunc in modum: Postquam mortuum sive AEgyptiorum, sive aliorum more arefecerunt, totum gypso inducunt, picturaque CXornantes repraesentant, quoad fieri potest, emgiem ejus, deinde Sc cippum ei cavum e vitro, quod apud illos multum est, & facile estoditur, circumdant. Diodor. Si l. vesῖigia Herodoti & fidem secutus, eadem de AEthiopibus ad nos transmisit tib. I i. Biblioth. resor. his verbis Latine traditis: Sepulturas defunctorum AEthiopes diversiis a reliquis faciunt. Salientes enim corpora, inque Vasis vitreis uda condentes supra columnas ponunt, ita per Vitra

87쪽

Dst SEPULCHRIS VARIARUM GENTIUM 3 s

tra defuncti corpus adspicitur, quemadmodum 1 ci ibit Herodotus. Plura qui desiderat, e Vol Vat Celcb. Iohannis Faes animadvers. in h. l. pag. m. 232. Addit Frideric. Mulierus, quod alii in fictilibus alveolis eos circum templa defodiant, jusjurandum per eos eXigant, dc omnes pro diis habeant.

CAPUT VII.

De Indorum Sepultura , S aliorum.

I. πndorum varia sepeliendi consuetudo. Quidam parentes A priusquam annis aut morbo aliquo in maciem seniumque eant, velut Deorum hostias mactant, caesorumque visceribus epulari fas dc maXime pium est. Hi sane adeo hominem exuerunt, & cum sua natura divortium fecerunt, ut impias manus & edaces suos dentes propriis parentibus dc consanguineis immittere atque infigere, eorumque carnem in visceri

bus contumulare non abhorruerint, cum aut morbo, aut ma

cie, aut senio confecti morti dc Sepulchro vicini censebantur, ut ab ipsis immolati fuerint. De quibus hunc in modum loquitur ic scribit Pompon. Asela lib. 3. c. I 6. pag. 86. Quidam proximos parentesque, priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, velut hostias caedunt, caetrumque visceribus epulari. Hunc morem etiam Scythae, teste Porphrrio lib. 3. de S this, observarunt, qui proprios parenteS comederunt. De S this, Masagetis, Derbicibus , Thebarenis, Hyrcanis, Caspiis dc Badbianis hominum immolationi etiam assuetis idem rursus testatur Porp r. lib. 2. Ideo Massagetae dc Derbices)morbum praevenientes amicos senio confectos sacrificant, atque epulantur. Eodem fere modo cum senibus suis agunt Thebareni, Hyrcani, Caspii, dc Bactriani, dcc. Sic etiam Padaei India populi auroram versus habitantes amicos suos jam senes immolare dc devorare consueverunt, teste Herodoto lib. III. pag. I98. Hinc intelligimus, quod Tibullus in sequentibus versibus per saeva convivia epulationes illas amicorum intelligat libr. Iv. Heg. I. pag. m. 4O3. edit. Trscct. 16B.

H a Impia

88쪽

6o JO. NICO LAI TRACTAT Us

Impia nec saevis celebrant convivia mensis Ultima vicinus Phoebo tenet arva Padaus.

Confer. annot. Simon. Abbes Gabbema l. c. In hoc Padaeos imitatati fuerunt Caucasi habitatores juXta Strabonem lib. XV. pag. 4s3. Et in regione Ansico inferioris AEthiopiae parentes 11-lios, filii parentes, matres liberos Daemonibus mactatos Diabolica ingluvie epulando contumere non abhorrent, teste Danero in descript . Africa. Amicorum aegrotantium dc vi su D secatorum carnes cultris discindunt, coquunt, dc immanibus faucibus dc dentibus devorant incolae regni Dragoiam; teste M. P. Veneto in descript. Orient. Region. lib. III. cap. I7. pag. 83. Insulani Sumatra dc Iava juxta fidem Vincentii te Blanc ScBarthoma. Et non solum ita cum amicis vivis, sed etiam defunctis olim agebant. Petronius Arbiter Sa r. pag. 1 8. Apud quasdam gentes scimus adhuc le em servari, ut a propinquis suis consumantur de iam, adeo quidem ut objurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant pejorem. Tertullian. Apologet. advers Gentes idem de Scythis assii mat pag. 826. unt apud quosdam Gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi. Sic dc Pompon. Agela lib. II. c. 8. pag. 39. de situ orbis: Essedones funera parentum laeti, dc victimis, ac festo coitu familiarum celebrant. Corpora ipsa laniata, dccaesis pecorum visceribus immigia epulando consumunt. De horum moribus pluribus egit orata. cap. XX. de vario sepeliendi ritu. ΙΙ. In Sepultura Regum Indorum res ita agitur, uti Maurus Honoratus Comment. Virgilian. testatur, Ut quoties eorum

Reges moriantur, cum his dilectique equi, servi dc una de uxoribus, quae Regi carior fui siet, incendatur: inter quas de

hac ipsa re magna erat contentio. Solinus cap. LV. pag. 47. aliique nonnulli, non modo Regum uXores facere, sed dc pri-Vatorum, prodiderunt. Solini verba adscribemus: Apud Indos, inquit, quibus ad vivendi rationem propensior cura est , multae

uxores in ejusdem viri coeunt matrimonium, ct cum maritus homo esse desierit, apud gravi mos Iudices suam quaeque de meritis

Suni causam : ct quae ossiciosior caeteris sententia vicerit judicanti m , hoc prima refert praemium, ut arbitratu seuo adsecendat ro- a m cst Vis, ct umbris ejus semetipsam des inferias: catera nota

vivunt.

89쪽

Dst SEPULCHRIS VARIARUM GENTIUM. 61

ιisunt. Testes in hunc ritum habemus Pintonem in itanerar. Indico bibis de Mandesisv. in Itiner . Indico. Erasem. Francisc. in Theatro curios itat. discur de s uner. Auamus Rogerus in ber offene vir lumve borgene Dei enthumo part r. c. XIX. in Not. ha ber Stonig von miam mi ci

res in pyram ardentem maritorum fato functorum se conjicerent, & ita sanguine, Vita dc corpore suo conjugum inferiis parentarent, eorumque Umbris se immolare conluescerent. Servius ad v. e Eneid. Fuit hoc majorum consuetudo, ut quoties Reges moriebantur, cum his dilecti equi, vel servi, vel una de uxoribus charior circa rogum occisi incenderentur. Hic abominabilis mos olim frequentatus fuit, ab Urendis, qui Sia-vorum seu Thuringiorum genus erant: Unefridus Anglus in Epistola ad Eduardum Regem. Thracibus, Solinus Pol)histor. c. I 6. Pompon. Mela de situ orbis lib. II. c. 2. Gallis, Pompon. Mela lib. III. c. 2. IndiS, Propert. lib. III. eleg. IO. pag. 727. O lian. V ar. Histor. lib. VI Ι. c. 17. Diodor. Sicul. lib. XvH.

pag. 62O. lib. XXX. pag. 678. 679. 68O. 688. Catheis, Strabo lib. X v. pag. 43s. Adde de hoc ritu Aristobulum apud Strabon.

lib. X v. pag. 46O. Hater. Maxim. lib. II. cap. I. Euseb. lib. VI.

de Praeparat. Evangel. cap. VI. Philon. Dd. de Abrahamo, aliosque: cons Iacob. Geus de victim. human. pag. m. I 2. I 3. seq. N. Alii Indorum vulturibus cadavera lanienda cXponunt. Hi enim avidissimi sunt humanorum cadaverum, uti Plin. lib. X. e. 6. de iis scribit , dicens: Triduo antea ut biduo volare eos tradunt, ubi cadavera futura sunt. Aliqui Taxilis hoc tribuunt, ut Hiero m. in vi t. advers. Jovinian. & ante eum Aristobulus,

90쪽

ut est apud Strabonem lib. XV. Geograph, qui CX Aristobulo alte Mortuos vulturibus projiciunt. Alii Deras factitasse produnt, ut Sili. Ital. lib. II. Punicor. Alii Indos cadaVera cremaste re iarunt, uti est celeberrima Calani Sophistae crematio apud Au ctores veteres: vid. Diodor. Sicul. libr. XV II. Biblioth. Histor. pag. F7s. Strabo. lib. XV. Gogr. pag. 468. Cicer. lib. I. de divin. pag. 9O. 9 . e ban. lib. V. c. VI. Plura cremationis apud Indos observatae indicia suppeditabunt Strabo lib. XV. Geogr. Jc G- r. s. Tuscul. 77. Alii autem cadavera sepeliverunt, & Sepulcris indiderunt, quae ex Cedro facta ad Nysam Indiae urbem, uti Curi. 8. Io. 8. refert. Et inde suspicari licet, non omnium Indorum fuisse ritum eundem circa funerum curationem: confer. Herodot. 3. IOO. Vid. Gyrald. quoque de vario sepeliendi ritu cap. XX. ubi pluribus de hac materia agitur.

CAPUT VIII.

De aliorum Barbaroram variis sepeliendi ritibus.

I. Quamvis de variis sepeliendi ritibus fuse egerimus in

Tr. nostr . de Theolog. ex Script. Sacr. pag. m. IO8. IO9.

II O. attamen hic quaedam addere lubet, & quidem de Parthis referimus, quod vulgo cadavera aut avibus aut canibus lanianda dederint. Audiamus de his fustin. lib. XLI. cap. III. Histor. scribentem : Parthos , inquit, defunctorum cadavera canibus avibusque lanianda proponere, nudaque post osia terrae condere: cons. Voss. Instit. In Ceo, vel ut Pompon. Melain Co insula decrepitos dc emeritos senes mundo dc vitae dc sibi amplius inutiles propinato aconito praesentaneo morti dabant & sacrabant: Thebareni praecipitio s Sardi fustibus; Eruli ferro. Quidam Thraces Sc Indi aqua dc igne : vide Coelium Rhodigin. bb. XVIII. cap. 26. 2 28. ex Menandro dc Eusebio Praepar. bb. I. c. 3. 2 tib. XIX. cap. 26. dc lib. XXum. cap. 22. Alexandrum ab Alexandr. Geniat. Dier. lib. m. c. 2.

II. Troglodytarum Sepultura pene ridicula, quibus morem este Munt, ut defunctum in aliquem collem adducant; deinde religato ejus capite ad pedes saxis non sine risu petant: cum

autem

SEARCH

MENU NAVIGATION