장음표시 사용
171쪽
rie vim nullam inseri e positi mus ; vel dicendum foret, si id juris in nos haberemus, idem nos habere in pro X imum, quod est absurdum. Proximus non tantum est homo alius, sed &quisque stibi , SP, a p R unt Hebraei. 2.2 Uitae nostrae conservatio dc custodia nobis est mandata ut Hebraei volunt Deut. IV. quando dicitur G ne GI' I 8 Custodito
ergo dιligenter animas vestras. Si C Perem. XVII. 2I. IV. XX II I.
11. Haec verba illi non tantum de animabus pure dc sancto custodiendis, sed & conservandis accipiunt. inibus assine cffEphes. v. 29. 3. Quia ea quae Deus conjunxit, homo separare non debet. Atqui Deus est, qui conjunXit animam cum corpore , Ergo separare illa homini non licitum est. Est enim depositum illud divinum homini concreditum, ac proinde sine Domini voluntate id ei alienare non debet. ) Quia occisio sui ipsius est seque destructio imaginis De . ac hominis
alterius. Haec vero ceu maXimum scelus , prohibita Gen. IX.
6. s. Quod Gen. 3 X. F. dicitur: Uerum sanguinem vestrum do animabus vestris requiram, id Hebraei exponunt de Caede sui in Taim. Bava rama fol. 9 I. Σ. Unde ibi funt inrVI- α RrΜ is licitum homini est, vim sibi ipsi inferre. R. Bechai Nachmaniades, R. Salomon 2 Chas uni idem volunt, licet Aben EUra hoc rejiciat , quod dc nos cum cl. Buxtorsm in dissert. in praecepi. De calog. sextum non satis firmum existimemus; dc quae aliae sunt rationes, quas cit. Buxior us attulit. III. Excludebantur igitur ab honore sepulturae, qui sibi ipsis violentas manus intulerant. Non solum apud Hebraeos mos hic usitatus fuit; sed etiam Atheniensium leX erat: Aυτοχωρήςσο ut manum sibimet ipsi admoverit insepultin eso. Ita Hebraei istis qui semet ipsos occiderant sepulturam denegabant, sed dc amputata deXtra inhumatos projiciebant, uti
Iacob. Pontanus Progymn. Lat. lib. IV. in annot. progJmnas. 63. utrumque conjungens ait: Apud Hebraeos qui semet ipseos intereis missent, amputata dextra inhumati prodiiciebantur. Cons Lil. ω gor. Orata. de sepeliendi ritu cap. XI. Tali modo animadvertebant in eos, qui spontanea morte se educebant e vita. Nec
id mirum , cum in hos aliud supplicium constitui non possit, qui mortem pro supplicio non habet, ut ait Got. de Pure Beli. O Paὰ lib. z. cap. XIX. n. F. Nonnulli tamen , inquit hoc
172쪽
ipio loro Grotius Hebroeorum de lege se non interficiendi uisnam causam excipiunt, si quis videat se deinceps victurum in probrum ipsius Dei, vel sit per αυτο εμαν Dei intendatur gloria dc divini nominis ignominia declinetur. Iam cum non nobis, sed Deo in vitam nostram jus siti, existimant aliqui, praestinatam Dei voluntatem solam esse, quae mortis anticipandae consilium absolvat. Et huc referunt EXempla Sassis , Samsonis ic Ra ba Senatoris Hierosolymitani. IV. Hebraei, quamvis factum hoc improbent in thesi; ta-myn Saulem, qui sibi ipsa mortem ConsciVir I. Sam. XXXI. 4. ea in re a peccato absolvunt. Sic enim ad hunc locum scribit R. D. mmchi: Etiamsi1 scriptum sit; Veruntamen sanguicem vestrum ab animabus vestris h. e. a vobis ipsis) requiram; si scilicet occidatis vosmet ipsos Mun n, P 'a re tamen non peccavit Saul: i. 9 Quia sciverat, se in bello certo occubiturum; id enim Samuel ipsi nuntiarat i . m. 28. I9. & eX istius vaticinii in filiis suis impletione de proprio quoque fato certus erat. Σ. ) Quia vidit, se a Sagittariis esse ita oppressum dccinctum, ut elabi ex illorum manibus non posset, melius fuit. ut seipsum occideret, quam ut ipsi incircumcisi illuderent &cum dedecore atque ignominiose ab ipsis interficeretur. Et sic a Regula generali, de non occidendo seipso, excipitur Saul, in Beressit Rabba ad Gen. IX. F. Id quoque probat R. Abarbanellc R. Mardochaeus inari: mup uia, in i Verum ad haec Rabbinorum dicta respondemus I. ) Qui hoc Musi praedixit, non verus fuit Samuel, sed spectrum potius diabolicum , a Pythonissa artibus illicitis, sub specie Samuelis repraesentatum; unde non ita certe huic vaticinio credere potuit vel debuit: notum enim est, Diabolum ad seducendos homines, aliquando vera falsis miscere. 2.) Praedictio haec quia illicitis artibus erat elicita, suspecta ipsi esse debuit, ceu eo directa, ut ipsum ad desperationem adigeret, & sic peccatis peccata cumularet. 3.) Quia ea non jubetur seipsum occidere, sed dicitur 61mpliciter illum crastino die moriturum, nec quicquam aliud. Debuit ergo mortem CXpectare, non eam sibi accelerare & inferre. Qui sic moritur . non moritur, sed occidit. 4.ὶ Quia sic facile concludi posset, cuivis vel ad
mortem damnato, vel ptaesentem mortem prae oculis habenti, lice-
173쪽
Dst SEPULCHRIS HEBRAEORUM. 343
licere sibi ipsi manus inferre. Atque hic nec Christus, nec Apostoli & Discipuli Juda excepto, nec sancti Martyres fecerunt, sed expectarunt ut ab aliis juxta voluntatem Dei occiderentur. F. Qui in has anguitias rediguntur , debent
cogitare, se a Deo tradi in manus hominum , & propterea vel fortiter pugnando occumbere, vel sit evitare nequeant , hostibus se tradere, & quo Deus eos vocat, patienter ferre. Confer. de Saulis αυτοχειρ α disserentem cl. Ionam Conradum Suramm . in not. ad Aborbanet edit. Hel ad. 17OO.
V. Posito autem aliquem certo praevidere, se posthac in
probrum Dei viis urum, uti solius Uult, αυτοχει ιοι tamen
non est medium legitimum, malum illud praecavendi, cum expresso Dei mandato sit prohibita, mala vero nunquam pcrpetranda sunt propter bonorum proventum. in potius eventus Deo permittitur vel permittendus, qui miris modis innocennam nostram potest asserere, talem hominem vindicare & gloriam suam demonstrare. Certa quoque praevisio, se victurum in probrum Dei, non statim dat prie sumtionem sussicientem voluntatis divinae de semetipso interficiendo. Praesumtio ex certo signo provenit, quod cum hic desit &Contrarium potius ex praecepto de non occidendo colligi pos-dit, itaque una alteram tollit. Ad Exemplum Samsonii quod spectat, ubi ille suae mortis auctor, mora ter tamen non fuit αυτοχειρ, sed fortiter agendo pro vindicta divinae gloriae occubuit, uti pluribus ostendit celeb . Christian. Rohremee in disert.
moγali de caede hominis in hominem edit. Mitteberg. I 67s. g. ΙΣ. cons cl. Buxiosi diineri. ad pracept. Iext. edit. Basili. I 663.
Quod ad tertium exemplum Radiae attinet, nihil hoc probat uti firmis argumentis probavit praclaudatus Buxto . l. c. qu I-evolvatur. Huic adjungatur celeb. Rohrensee Disput. cit. g. ΙΣ. dc cl. Ionas Conrad. Schramm. de Saulis αὐτοχει esse, qui Omnes
ad oculum falsitatem demonstrarunt. VI. Verum proposui nostri non est, diutius huic controversi inhaerere & Saulis αὐτονώαν defendere, cum apud Iudaeos illa fuerit tam odiosa, ut hominem sepultura privet, uti exfoepho ec Resippo supra probavimus. Omissis enim nunc obialtantibus praeceptis, de non occidendo homine, generalibus,
sque ulla subjectorum, jura ad id non habentium, exceptione '
174쪽
secundum Augustin. de C. D. cap. XX. propositis, qualia sunt Exod. XX. Gen. IX. 6. constat quoque e X Iosepho lib. 3. de Beli. Dd. c. a. s. in ipsis Judaeis adeo fuisse nefandum lioc facinus,
ut factis justis funeralibus non fuerint sepulti, qui se e medio morte violenta sustulerant. Quod Sauli quoque contigisse , quanquam a Philistaeis divinae voluntatis instrumentis , non possimi negare Jaad: ei; sic aliis populis frequens fuit hic mos,
ut αυτοχειρες insepultos relinquerent: vide Alexandrum ab Alexandro Geniri. Dier. lib. v. c. I 8. in βn. Ita Calchas apud Phialostratum putabat, οσιον πυρὼ ΘαπΤεαοι εαυτους ἀποκτώναντες,
non decere cos igne Comburi , qui seipsos interfecissent: vilxirchman. de funer . Rom. lib. I. c. 3. Hodie quoque justa re solennis sepultura iis, qui stibi ipsis manus violentas intulerunt,
segre conceditur juXta Canon. in c. placuit 23. q. v. arg. c. ex parte i I. IO. de Sepultura sed hac priVantur, eorumque cadavera per fenestras dejecta vel sub domus limine extracta in
locum infamem cadaveribus destinatum projiciuntur. Eve amdus Iun. II. consili. XX III. Schneidewin. ad g. religiosum. Beust. ad h. admonendi num. MCLXXIX. R. iure jurando dc Glossa iiii harstre t lib. II. aret. J J J i. num. 3. sit. 6. 8ssian soli ite i αυτοφον, ζ, ὸu tachi auf
ster. l. v. c. XX. num. XXXV. Speidet. in Specus. tit. b Gabal; Chria soph. Fala ner. de αυτοχειρ α cap. 3. 3. 4. VII. Et licet I. Samuel. cap. XXXI. U. I 3. dicatur, quod
habitatores Iabes Galaad cadaver Saulis sepetiverint; attamen solennis sepultura Regia non fuit. Unde ximchi eum non fuisse integrum sepultum putat, quod parum videtur hon stum , corpus ejus una cum vermibus sepelire. Recte ergo cremationem factam dicit Abarbanel, quod caro Saulis vermibus fere fuerit eSesa, cum alias non fuisset cremata, sed humo pro more ludaico tecta. Dignus ergo Saul non fuit, ut corpus ejus totum, dc quidem justis exequiis sepeliretur, aut utensilia in ipsius honorem, quod caeteroquin regibus gloriosum , igni mandarentur ; id quod poenam manifestam involvit, quam Scriptura non reliquit in laictam, ut cognosciimus quam abominanda horum factnorosorum cadavera sint & coram Deo&hominibus. Quod autem in textu ossa sepulta dicantur , intellita
175쪽
telligendum esse putamus sine susceptis regalibus exequiis alias usitatis. Id quod etiam celeberrimi Iurisconsulti paulo ante citati testimoniis satis approbarunt. 'sephi verba, quae I. adduximus & a Grosio male adducta legimus, quoniam in hoc loco nihil tale reperitur, ita intelligenda putamus, quod non simpliciter tales insepultos abjici velit, cum addat usique ad Solis occasum, dc sepulturam ipsis aeque ac hostibus indulgeat. In hodierno Jure Hebraeorum non legitur, quod insepulti sint abjiciendi; sed quod non ea solennitate & pompa, Ut caeterorum , vel mors lugenda, vel corpus condendum sit: sui sibi ipsis mortem inferunt, qunt, seuper eo nec lugent, nec plangunt , nec vestes lacerant, nec pedes discalceant, nec quιcquam eorum faciunt, qua in honorem mortuorum aliis feri selent. Funus tamen comitatur , sed unam tantum precationem super eo recitant, quae vocatur rara precatio Lugentium, in honorem 2 Ρ- latium vivorum, non mortuorum, qui nullo honore digni sunt, quia
VIII. Refert Gyraldus de vario sepeliendi ritu cap. XI. hoc supplicium in patricidas & matricidas, facrilegos, antiquoS irrogasse, Iosepho & Egesippo testibus. AEgyptiorum leges parricidas
articulatim praeacutis calamis caesosjubebant vivos supra spinarum acervum comburi, maximum inter mortales judicantes
scelus. Vid. Diodor. Sicul. De poena parricidarum jure Romano , videatur citatus Oraldus, qui ita literis tradit: Quos tamen parricidas Romani in culeum cum simia, gallo dc vipera insutos in mare vel flumen projicere solebant. Quod supplicium hodienum vigere cum Berlichio Conclus Practic. pag. Iv
conc. VI. n. VI. Daniel Moller. ad Con . Elect. m. p. IV. n. XI. Dominus Benedict. Carpeovius prax. Crim. p. I. q. DX. n. XU.
adserit. Plura qui de hac poena legere desiderat, evolvat disserta Iuridico-Philologic. de poena parricidii celeb. Zacharia Huberi
Icti qua prodiit Franequer. 37ΟΣ. confer. doctiss. Joh. Faes annot. adorata. pag. m. 3 2. edit. Hel ad. qui etiam de aliis personis egit, quibus sepulcrum denegatum. De his etiam fuse disserit D. Uuen- sed. de Sepultura Veter. pag. m. so. I. seq. edit. Mitteberg. I 66o.
IX. Constat hinc, quod maxima ignominia sit, si cadaver insepultum relinquatur , testantur hoc & Sacri & profani Scriptores, quorum testimonia longa serie produxit tape lau- T datus
176쪽
datus Que . cap. Iv. de Sepultura meter. pag. m. F6. V. Confer. Tract. nost. de luctu Graecorum, ubi quoque varia referuntur testimonia. Testantur etiam hoc Jurisconsulti gravissimi, quod poenarum gravissima sit omnium insepultum manere in ignominiam. Unde etiam apud Judaeos insepultum abjici aut relinqui pro summa habebatur ignominia infelicitate. Est enim inter poenas Iesiabeli comminatas atrox illa:
Non erit qui siepebat eam ,Σ. Reg. IX. IO. Apud Ecclesiast. cap. vi. 3. Et sepultura non est ei, dixi, melior est eo abortivus. Evolvantur hic annot. doctiss. B. Geieri,& lectit digna reperiet lector pag. m. 2IO. ΣII. Non enim pars minima infelicitatis erat sepultura carere, ut annotat ad hunc locum Drusias in Praeterit. lib. X. ad Apocal. cap. XI. V. 9. Notae sunt graves illae comminationes Dei apud serem. Non colligentur 9 non sepelientur, in sterquilinium super faciem terra erunt, 'rem. VI II. r. id quod Grotius bene explicat dicens: Non colluentur i. e. Eorum qui tum moriuntur corpora, non deferentur ad monumenta Majorum. Et non sepelientur 3 imo ne commune
quidem omnibus, quale pauperibus dari solebat, sepulcrum
continget. Ita quoque apud Ieremiam capit. XXII. I9. Deus 'acimo minatus erat sepulturam asini, quod dignior esset consortio bestiarum , quam hominum , qui ab illis etiam post
mortem humatione separantur. Hinc adagium : Sepultura asini sepelietur, i. e. sine sepultura relinquetur. Graeci ἄταφον ταφον sepulturam asini vocant, & juxta Ciceron. Phibp. I. dicas insepultam sepulturam. Est autem asini sepulcrum sordidus aliquis locus dc apertus, qui neque tegat cadaveris horri bilem & obscoenam speciem , neque caneS aut VolucreS a laceratione prohibeat , uti B. Carpeovius eX Mmchio in notis ad Schichaνῶ vnn naon pag. m. 2FI. edit. Lips bene eXplicat, cujus verba Latine donavit sequentibus : Sepulturam asinisic inreligit: quemadmodum asiniss non sepelitur , ita etiam ille non pepelietur. suomodo enim sit sepultura asini ' trahunt eam ct proqiciunt in se quilinium. Similiter trabent cadaver δεω imi ct projicient illud extra portas Ierosolymorum. Hoc ipsum exemplum allegat Samuel Petitus lib. I. Viar. Lect. c. v. pag. ΣΤ. Ut confirmet, Commune quidem jussitisse apod Hebraeos, ut sepelirentur suspensi, sed non omnino dubitandum, quin insepultos abjecerint
177쪽
illos , in quos gravius saevitum ire volunt Iudices. Id quod
ex eo etiam confirmat Balduis. Mai. Comment . in N. T. & ne-
at B. Geier. in Ir. de luctu Hebr. Nec videtur firmo stare ta-o, quod asserat ad hanc projectionem destinatam vallem Hinia non esse , uti suspicatur ex verbis Davidis Pyrim. Xxvo. Equibus verbis, inquit Petitus, colligimus, primo in hanc γεέννιωHinnonis vallem provecta fuisse insepulta cadavera , secundo , ubi cadavera putruissent, ossa iliorum fuisse igne combusta , qui huic mi perpetuo ardebat in hac valle. Verum vix probabit Petitus, quod voluit. Asseritur quidem cadavera & inquinamenta in vallem Hinnon projecta fuisie, uti ximchi, at non hominum supplicio assectorum , de quibus ne γ quidem a sed brutorum cadavera intelliguntur. Sensus verborum Rabbini, ad quem provocat Petitus, hic est, Gebenna fuit prope Ierosolymas ct locus quidem foedus, quo sordei ct cadavera abyiciebant , ac so vehattir ibi ignis perpetuo ad comburendum sordes ct os a. Et haec sussiciant de iis, quibus Sepulcra denegata.
Sepulcris Nobilioribus Familiarum.
I. Tactenus aistum fuit de Vulgaribus Hebraeorum Sepul-LI cris , nunc pedem movemus & nos conferimus ad Notabiliora Sepulcra. Erant autem illa constructa pro hominibus nobilioribus ejusdem familiae in eodem loco sepeliendis. Dicebantur haec a familia, quae quis sibi familiaeque suae constituerat. Familiare ergo sepulcrum ad familiam , etiamsi in ea nullus haeres esset, ac haeredes etiam eXtraneos pertinebat CX leg. I 3. C. de Religios. non vero ad assines aut cognatos haeredes non institutos. His enim nullum inferendi jus fuit ex leg. 8. C. de Aeligios ct sumpl. Fun. Sed haec sibi invicem contrariari ubdentur, igitur respondet Treuiser. Cons. F8. n. 249. Procedere, quando in ultima voluntate dispositum reperitur, aut in contractibus per instrumenti tenorem, vel per pacta Majorum sic conventum sit, ut Sepulcrum familiare sit toti Familia comm
ne in aliquo loco religiose: di tunc omnes habere jus sep
178쪽
tiendi, qui censentur de familia, nec per divisionem ad unum posse devenire. Secus autem esse, si sepulcrum sit destinatum ei soli, cui universitas bonorum loci obvenit, vel qui domicilium ibi habet cum jure Patronatus, tum enim id ad
alios cognatos non pertinere CX l. 8. confer. Dc. Guther. de Iure Manium lib. 3. pag. m. 464. edit. Lips. 167I. Hinc apud Romanos sepulcris familiaribus hae literae inscribebantur, H. M. H. N. S. i. e. hoc monumentum haredes non sequitur. Familiae autem significatio ad liberos quoque refertur, id communi jure familiam dicimus omnium agnatorum , qui sub unius potestate fuerunt ex eadem domo dc gente proditi. Ιl. Haec juris Romani dicta & ritus optime cum Hebraeorum ritibus dc juribus conveniunt. Nam si Patriarcharum sepulcra consideramus , illa etiamfamiliarse erant, in quibus cadavera ejusdem familiae condebantur & sepeliebantur ; quamobrem Abraham pretio emebat locum sepulturae, ut postea totius familiae suae cadavera illuc conderentur. Recte hinc Ain orth. commentatur, quod Ahraham speluncam& agrum emerit for a monument to posteriir , quod clare indicatur cap. XLIX. Genes. V. 3I. L. I 3. 's XXIV. 3. Act. VII. 16. Calculum his addit Thomas Fuller in Pi ah-sight of Palestin. bb. 2. cap. I 3. fol. 274. edit. Londin. ita disterens: Near Hebron was the caveos Machpelah, purchased by Abraham os Ephron the milite iniththe sieta about it , and ali the tree therein at the price offur hundred fhehesis siluer, for the buring of Sarah, him self and hisD-mit . Quibus verbis expresse significat locum hunc ab Abra hamo emptum fuisse , ut sit futurum Sepulcrum totius suae familiae. Hinc Dcobus in AEgypto moriens in nullo alio loco sepeliri voluit, quam in Sepulcro familiari. Cur autem Jacob& Joseph in eodem sepulcro familiari seu familiae sepeliri voluerint, rationem dant Rabbini hane, quod crediderint terram Israelis esse, terram viventium, de qua ii, Psalm. CXV .. 9. dicatur: Ambulabo coriam Domino in terris viventium. Hinc Patres operam dedisse, ait Abarbanel, ut corpus suum veluti rita poe-n min sterium sanctitatis bene custodirent : . are pergit: Quouiam rem ditione acceptum tenebant, quod terra Uraelis esset terra viventium , in qua sperandasit resurretitio mortuorum , ct quod omnes Ipraelita ea tra nc terram mortui per terra cavernaI revolvendιμι in tempus resurrectioniis
179쪽
ctionis, donec in eam perνεniant, propterea eo laborarunt , ut sepetirentur ibi.
ΙΙΙ. Communis hic est Iudaeorum de buba revolutione
mortuorum, quam dc reUolutionem caPernarum Vocant, error ,
quasi omnes, qui extra terram Israelis mortem obirent, per subterraneos meatus ad terram Israelis non sine angustia revolvantur. De qua passim agunt Hebraeorum Doctores , duorum testimonia diligentissime conquisita exposuit plur. Reverend. Dalsov. de resiurrect . Mort. cap. VI. p. I 87. seqq. Idem ergo sanctissimos Patriarchas Iacobum 9 Posephum in animo habuisse, in Cana a ideo sepeliri cupientes, ut angustiam revolutionis cavern rum averterent, neque eX 'pto per penitissimos terrae meatus, instar dolii vinarii eo devolvi cogerentur, vulgus Judaeorum credunt, a suo sic edocti, qui ad Genes. XLVII. 29. mandatum D bi Iosepha de corporis sui translatione datum expositurus di ne hoc inter causas allegat, quasi dixisset Patriarcha: nnbuba -κ κ r ri κ, mnr nn PRO Ouia
qui extra terram promissam moriuntur, non revivisscunt, nsper do-Iorem revolutionis cavernarum. AliaS quoque rationes & figmenta Rabbinorum adduxit cl. yoh. Benedict. Carpeov. in dissert. de Sepultura Josephi Patriarcha edit. Lips I 697. quae omnes desiderium Patriarcharum falso exponunt, cum altius conscendisse putandus sit sanctissimus Patriarcha cum caeteris familiae suae. IV. Non itaque hujus desiderii causa fuit tam naturalis affectus. quam I. ) terrae Canaan promissio. Σ. Ecclesiae conjunctio. 34Messiae expectatio. 4. 9 sperata cum Christo resurrectio dc resuscitatio, docente B. Gerhardo in h. l. Bene quoque D. Ca tus in Genes Locum. Naturae alias consonum est desiderium, ut cupias , corpus tuum vita functum ossibus Majorum, eorumque quos amaveris, conjungi. Hoc tamen
non tam respeXiste videtur iacob, quam testatum ivise fiduciam suam de adimplendis divinis promissionibus. Quae sane rationes Rabbinorum figmenta longe lateque superant. Uoluerunt ergo Patriarchae in uno familiari Sepulchro condi , Ut tam naturalem, quam mysticam conjunctionem significarent. Iudaeis quoque quoad naturalem aflectum moris erat&consuetudinis, ut scit . uno sepulcro conjuges dc qui side& amore inter se mutuo insigni fuissent, clauderentur. Unde J
180쪽
sephus Gen. XLVII. 29. mandat: Ne sepelito me in .Hgypto. sed ubi cubuero cum patribus meis reportabis me &sepelies me in sepulchro eorum. Dicit postquam cubuero, i. e. in
mundo animarum, ubi erit anima mea Cum animabus eorum, dc ero in tabulato eorum, aequum est, ut nunc Corpus meum statim cubet cum corpore eorum. Et sepelies me, dcc. ut nempe corpus ejus esset cum corpore eorum , sicut anima ejus erat
cum animabus illorum. Ergo cubatio cum patribus dicitur de conjunctione animarum dc sepultura de Corpore: vid. celeb. Ioh. 'er. annot. ad Scuer olam pag. m. 683'. Ita docet Abulens. Σ. Reg. xv. q. I . Sc eX CO Lorin. in cap V. Actor. V. IO. Et probant hoc exempla. Nam Abraham dc Sara Genes xxv. Io. I ac& Rebe ca Gen. XLIX 3I. Pacob&Lea eodem tumulo clausi sunt. Hinc Sanctius in cap. I i. Act. p. 79. In sepulcra illa Hebraeorum familiaria) non unum tantum ferebatur cadaver, sed tota familia
in illa jus habebat quasi haereditarium , quare in Sepulcro Abrahami conditi sunt postea Isaac dc Jacob ,& saepe posteri inclusi
dicuntur in parentum monumentis. Et inde natus est dicendi modus: Dormire cum patribus suis ic apponi ad parentes suos. U. Familiarium Sepulcrorum nomine veniunt etiam Sepulucra Regum Dda dc Regum Lyrael. De priorum Sepulcris extat 2. Par. XXI. 2 o. quod Ioram sepultus quidem fuerit in civitate D vid; veruntamen non in sepulchro Regum. De hoc rege itaque Scriptura assirmat, quod dignus habitus non sit regum Iudae sepulcris. Ita de Oeta legimus 2. Par. cap. XXVI. 23. quod sepultus fuerit in agro Regalium sepulcrorum non in ipsis regiis sepulcris. Ex his clare elucet Reges Iuda peculiaria habuisse sepulcra; sed ubi haec fuerint, disquiritur ξ Scripturam si evolvamus constat, Reges Iudae sepultos fuisse in civitate David I. Reg. 2. Io. intra civitatem Ierusalem ad mon- rem non I. Reg. XI. 43. XIV. 3Ι. XV. 8. XXIV. 22. a. Reg. VIII. 24. IX. 28. XI I. 2I. 2. Chron. IX. 3I. dc quae alia loca
plurima sunt. De hoc autem Davidis Sepulcro, quod in cuvitate David vel juxta suares. lib. IV. Huc. terra S. Peregr. c. VI. in pomoerio civitatis David ) magnifice in sublimi coli catum erat lc quidem ut videre illic est in extremitate montis non seu prope moenia, in quod Salomon maximas intulisse dicitur divitias , consuli potest Aurichom. theatr. 1er. S. fol. Πε
