P. Corneli Taciti Vita Agricolae. The life of Agricola

발행: 1880년

분량: 90페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

13쪽

THE LIFE O AGRICOLA.

I. CLARORU Virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus Vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque ciVitatibu commune ignoran stiam recti et invidiam. Sed apud priores ut agere digna

memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celebe rimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare o fiduciam potius morum quam arrogantiam arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit; adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis, venia opus fuit quam non spetissem incusaturus tam saeva et infesta virtutibus

ΙΙ. Legimus, cum Aruleno Rustico metus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse neque in ipsos modo auctores, Sed in olibros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. Scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam

generis humani aboleri arbitrabantur, expulsi inSuper M

14쪽

a The w of Agricola.

sapientiae professoribus atqIe omni bona artean exsilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. Dedimus profecto grande patientiae documentum; et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio. emoriam quoque ipSam cum voce perdidissemus, Si tam in nostra potestate esset oblivisci quam tacere ΙΙΙ. unc demum redit animus; et quamquam primo ratatim beatissimi saeculi triuio erva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, principatum a libertatem, augeatque cottidie felicitatem

temporum erva Trajanus, ne Spem modo ac Votum Securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur assumpserit natura tamen infirmitatis humanae tardi s ora Sunt remedia quam mala; et, ut corpora nostra lente augeScunt, Cito XStinguuntur, sic ingenia studiaque

oppresseris facilius quam reVocmeris. Subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur Quid si te quindecim annos,so grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt,

pauci, ut ita dixerim, non modo aliorum, sed etiam nostri superstite sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus juvenes ad senectutem, Sene Prope adas ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus. Non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum

composuisse. Hic interim liber, honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut

IV. GNAEUS ULIUS AGRICOLA, vetere et illustri

Forojuliensium colonia ortus, utrumque Vum PTOCur

torem Caesarum habuit, quae equestris nobilita est. Pater Iulius Graecinus, senatorii ordinis, studio eloquen

15쪽

tiae Sapientiaeque notus, sisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus namque Μ. Silanum CCUSare juSSu et, quia abnuerat, interiectus est. ater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. In hujus sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium Cultum spueritiam adolescentiamque transegit Arcebat eum ab illiscebris peccantium, praeter ipsius bonam inimgramque naturam, quod Statim parvulus sedem ac magistram studiorum assiliam habuit, locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mistum ac bene com mpositum. emoria teneo solitum ipsum narrare se in prima juventa studium philosophiae acrius, ultra quam conceSSum Romano a Senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum Coercuisset Scilicet sublime et erectum ingenium pulcritudinem a is Speciem magnae excelsaeque gloriae vehementius quam

caute appetebat. ox mitigavit ratio et aetas retinuitque, quod est dissicillimum, ex sapientia modum. V. Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, diligenti ac moderato duci, approbavit, electu oquem contubernio aestimaret me Agricola licenter, more juvenum qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam retulit; sed noscere provinciam nosci eXem citui, discere a peritis, sequi optimos, nihil appetere in sjactationem, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus agere. Non sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit Trucidati veterani, incensae coloniae, intersepti exercitus tum de salute, mox de Victoria certavere. Quae cuncta etsi consiliis lao

ductuque alterius agebantur a summa rerum et TeCuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum

et stimulos addidere juveni, intravitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus, quibus Sinistra

erga eminentes interpretatio nec minu periculum ex is magna iam quam e mala.

16쪽

VI. Hinc ad capessendos magistratus in urbem digressus Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi unxit idque matrimonium ad majora nitenti decus

ac robur fuit. Vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et invicem se anteponendo nisi quod in bona uxore tanto major laus, quanto in mala Plu culpae St. Sors quaesturae provinciam Asiam, Proconsulem Salvium Titianum dedit; quorum neutro corruptuS St, quamquam et provincia dives ac parata peccantibus, et io Proconsul, in omnem aviditatem pronus, quantalibet

facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali. Auctus est ibi filia in subsidium simul et sol cium; nam filium ante sublatum brevi amisit. ox inter quaesturam ac tribunatum plebis atques ipsumis etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit. Idem praeturae tenor et silentium; nec enim jurisdictio obvenerat Ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria, ita famae o propior. Tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda, diligentissima conquisitione fecit, ne cujus alterius sacrilegium respublica quam Neronis SensisSet.

VII. Sequens annus gravi vulnere animum domumque ejus amixit. Nam classis Othoniana, licenter Vaga, s dum Intemelios Liguriae pars est hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae cauSacaedis fuerat. Igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio affectati a Vespasiano imperii depres hensus ac statim in partes transgressus est. Initia principatus ac statum urbismucianus regebat, juvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. 1 missum ad delectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum, vicesimae legioni, ac tarde ad sacramentum transgressae, praepoSuit, rubi

17쪽

vernor of Aquitania. decessor seditiose agere narrabatur quippe legatis

quoque consularibus nimia ac formidolosa erat, nec leg tus praetorius ad cohibendum potens, incertum Suo an militum ingenio. Ita successor Simul et ultor electus, rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos quam feciSSe. VIII. Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus placidius quam feroci provincia dignum est. Temperavit Agricola vim suam ardoremque compeScuit, ne increS- Ceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere. Brevi deinde Britannia consularem etilium Cerialem accepit. Habuerunt virtutes spatium Xemplorum. Sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam communicabat saepe parti exercitus in CXperimentum, aliquando majoribus copiis ex eventu praefecit. Nec Agricola umquam in suam famam gestis exsultavit ad auctorem et ducem sit minister fortunam referebat. Ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando, extra invidiam nec extra gloriam erat. IX. Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter patricios ascivit, ac deinde provinciae

Aquitaniae praeposuit, splendidae imprimis dignitatis

administratione ac spe consulatus, cui destinarat Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis urisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat. Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos facile justeque

agebat. Jam vero tempora curarum remiSSionumque divisa; hi conventus ac judicia poscerent, omiS, intentuS, SeVeruS, et Saepius misericors; ubi ossicio satis factum, nulla ultra potestatis persona. Tristitiam et arrogantiam et avaritiam exuerat; nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut Severitas amorem deminuit. Integritatem atque abstinentiam in

tanto viro referre injuria virtutum fuerit famam

18쪽

6 The me of Agricola.

quidem, cui saepe etiam boni indulgent, ostentanda vidi tute aut per artem quaesivit procul ab aemulatione

adversus collegas, procul a Contentione adverSus procuratores, et vincere inglorium et alteri sordidum arbis trabatur. inus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus reyocatus est, comitante

opinione Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc suis sermonibus, Sed quia par videbatur. Haud sempererrat fama aliquando et elegit Consul egregiae tumio spei filiam juveni mihi despondit ac post consulatum collocavit is statim Britanniae praepositus est, adjecto

pontificatus sacerdotio. X. Britanniae situm populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem murae cingeniiveis referam, sed quia tum primum perdomita est ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradontur Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio a Caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur; - Gallis in meridiem etiam inspicitur. Septentrionalia

ejus, nulli contra terris, Vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores, oblongae scutulae vel bipenni assimulavere. Et est ea s facies citra Caledoniam, unde et in universum fama est

transgressa sed immensum et enorme Patium Procurrentium extremo jam litore terrarum velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam assi

a marit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque Dispecta est et Thule, quia hactenus jussum, et hiems appetebat. Sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne Ventis quidem perinde attolli credo, quod rariores terrae

19쪽

Description o Brisaia.

montesque, Causa a materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque aestus neque quaerere hujus operi eSt, a multi rettulere. Unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus accrescere aut resorberi, sed influere Penitus atque ambire, et jugis etiam ac montibus inseri

velut in Suo.

XI. Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint,

indigenae an advecti, ut inter barbaros Parum OmPer totum. Habitus corporum Varii, atque e eo argumenta. Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem asseverant. Silurum colorati vultus, torti plerumque crines, et posita Contra Hispania Iberos veteres trajecisse eaSque Sede occu- spasse fidem iaciunt. Proximi Gallis et similes sunt, seu durante origini Vt, seu procurrentibus in diversa terris,

positio caeli corporibus habitum dedit in universum

tamen aestimanti Gallos vicinam insulam occupasse credibile est. Eorum sacra deprehendas, superstitio minum persuasiones sermo haud multum diversus in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detractandis eadem formido. lus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emolli- erit. Nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus; smox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate. Quod Britannorum olim victis evenit ceteri manent quales Galli fuerunt. XII. In pedite robur; quaedam natione et curru proeliantur honestior auriga, clientes propugnant. Olim regibus parebant, nun mper principes factionibus et studiis trahuntur; nec aliud adversus validissimas gentes pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita singuli iugnant, uniVerSi vincuntur. as

20쪽

8 The me of Agricola.

Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum asperitas

frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis men- Suram nox clara et extrema Britanniae parte brevis,

ut finem atque initium lucis exiguo discrimine inter

noscas. Quod si nubes non ossiciant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, Sed transire assirmant. Scilicet extrema et plana terrarum, humiliumbra, non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit Solum, praeter oleam itemque et Ceterato calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum tarde mitescunt, cito proVeniunt, eademque utriusque rei causa, multus humor terrarum caelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et oceanus margarita, Sed is subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur; nam in rubro mari viva ac Spirantia saxis

avelli, in Britannia prout expulsa sint colligi; ego

facilius crediderim naturam margaritis deesse quam nobis avaritiam.

- XIII. Ipsi Britanni delectum ac tributa et injuncta imperii munera impigre obeunt, si injuriae absint has aegre tolerant, jam domiti ut pareant, nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum divus Julius cum exercitu Britanniam ingresSus, quamquam proSperaus pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. o bella civilia, et in rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace. Consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum Agitasse Gaium so Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio, mobilis paenitentiae, et ingentes adversus Gemmaniam conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor iterati operis, transvectis legionibus auxiliisque et aSSumpto in partem rerum Vespasiano quod initium a Venturae mox fortunae fuit Domitae gentes, capti reges, et monstratus fatis Vespasianus.

SEARCH

MENU NAVIGATION